Antiquitatum Romanarum Paulli. Mannuccii liber de. ciuitate. Romana ..

발행: 1585년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

38 DE. CIVITATE

tem excederites.Dtio igitur sunt, quae censer Gracchus de libertinorum suffragio noua instituit: unsi,ut nemo in posterum suffragium ferret in rustica tribu ; quod Cicero significat balterum,ut omnes in una urbana tribu, non in quattuor,ut antea,censerentur, & suffagium ferrennquod Liuius diserte narrat. ita constat, quod in Cicerone, & Liuio, diuersum est,quia diuersas res, uterque ta-

me ueras,eXponunt,contrariti non esse.Haec de civibus.

Romanis. Venio nunc ad municipes: quibusdeberi se- cudus uidetur locus. primu enim suffragium habebant, munerisq. erant, ut ait Gellius,honorari j participes, in quo pares erant ciuibus Romani: deinde,quod optabile uidetur,suis moribus,legibusque,uiuebant,nulla neces.sitate,nullo populi Romani onere,nisi uoluntario,pressi: in quo superiores erant colonijs: quibus iitra,instituta. que,omnia populi Romani seruare necesse crat. C loniarum autem,ut diximus,tria genera, Romanae,Latinae,Italicae.non enim, quartu genus,militares habendae sunt;sed tribus generibus,quae nominauimus,communes esse possunt,quippe militares tum coloniae dicebantur,cum in colonias milites,uel ut bene meritis praemia solueretur, uel praesidij caussa,deducebatur. itaqueno minus Latinae, quam Romanae,nec minus Italicae, quam Latinae, militares esse poterant. Romanae uero

Latinis praestabant,quia costabant ex civibus Romanis: Latinae reliquis Italicis, quia populi omnes Latini, ut proxime ostendemus,locum praestantiorem apud populum Romanum, quam reliqua Italia,obtinebat.ergo suffragii lationem Romanae habebant et quo praestabant reliquis colonijs: sed eaedem non secus, atque ij, qui Romae uiuebant, ciuitatisq. participes erant, Romanas obseruare leges, & omnia ciuium Romanorii onera sustinere,cogebatur.itaque potiore, praestabilioreque, fuisse municipiorum condicione,docet Gellius lib. Xur. Succedunt socij: qui & foederati dicebantur.horum alijstipen-

52쪽

stipendiarij, ut in Africa, Sicilia, Sardinia, non nulli; alij immunes, ut Latini, & aliquot in Sicilia, quos nominat Plinius in descriptione Siciliae, & alibi. at ehos plane Cicero in oratione pro Balbo distinguit his uerbis r In socios, & in eos, de quibus animus, foederatos iniuriosum, &contumeliosum,est, ijs praemijs, &ijs honoribus, excluses esse fidelissimos, & coniunctissumos, sectos, quae pateant stipendiarijs , pateant hostibus, pateant saepe seruis . nam & stipendiarios ex Africa, Sicilia, Sardinia, ceteris prouincijs, multos ciuitate donatos videmus, &c. Inter sectos nobilissimi, qui ius habere Latij dicuntur. etenim hi reliquis omnibus,

non modo exteris, uerum & Italicis, praestabant, sicut Itali, omnibus exteris ; & inter exteros secij prouinciales excellebant.Latium autem,incolumi rep. non ultra Circeios extedebatur: imperatorum aetate ad Lirim flumen prolatum uidetur: quod a Plinio striptum est. Et ius Latij non ad Latinos tantum pertinet, sed in tria genera diducitur. conuenit enim primum in ipses populos , qui Latium incolebant ; qui quattuor modis in historia nominantur, Socij Latini, Socij ac Latini, Socij

Latini nominis, Socii ac Latini nominis: deinde, colonias eas, quae propterea Latinae dicebantur, quia ius haberent Latij: postremo, qui neque Latinae coloniae, neque gens erant Latina, sed aliquo merito, aut populi Romani benignitate, eadem illa iura,quibus & Latiunt

uniuersum, & Latinae coloniae fruebantur, erant co secuti. quo ex genere multos nominat Plinius in descriptione Siciliae . quod autem Pedianus in commentario Pisenianae de Latinis colonijs utitur his uerbis: Id est, ut, petendi magistratus gratia, ciuitatem Romanam adipisterentur: id ego totum abundare puto. est enim omnino falsum. quia Latinae coloniae Latii quidem ius habebant, ciuitatis autem Romanae participes non erant. & haec uniuersi plane Latij,omniumq- praete

53쪽

ea, quibus Latij ius datum est, perpetua condicio miro donec lege Itilia non Latio solum,sed uniuersae Italiae,

citi itas concessa. uertim non ho beneficium omnibus,

qui ubique locorum ius Latij, Italiae uo, haberent, sed omnibus Latii, Italiaeque, incol is datum est. itaque Latinae coloniae, quae quidem essent extra Italiam, e cludebantur . . inctum locum socij Italici obtinent horum duo genera, qui Romanis magistratibus, ac legibus, & qui suis, uterentur ; Romanis, ut praefecturae quae dicebantum, suis,ut reliqui. nam extra Italia praefectura nulla, erant enim illae non praefecturae, sed prouinciae, quo exibant gesto magistratu ) in Italia uero non omnes in omni regione, sed omnes cxtra Latiti.

hae quoque in duo genera diuidebantur: de quibus operaepretium est ipsa Festi uerba recitare , ut inde certior doctrina sumatur. Praefecturae, inquit, appellantur in Italia, in quibus & ius dicebatur, & nunclinae agebantur,& erat quaedam earum resp. neque tamen magistratui suos habebant; in quas legibus praefecti mitteban tur quotannis, qui ius dicerent . quarum genera suere duo; alterum, in quas solebant ire praefecti quattuor, populi suffragio creati, in haec opida, Capuam, Cum ah Casilinum, Vulturnum, Liternum, Puteolos, Acerras, Suessulam, Atellam, Calatiam: alterum, in quas prae tor urbanus quotannis in quaeque loca miserat legibus, ut Fundos, Formias, Caere, Venafrum, Alicas, Privermim, Anagnia, Frusinonem, Reate, Saturniam, Nursa, Arpinum, aliaq. complura. Haec Festus. a quo F dos, Formias, Arpinum, inter praefecturas numerari, . quae Liuius lib. xxxii X. uetusta fuisse municipia ostendit, iure mirari aliquis possit. Capua quoquc a C. Caesare consule, qui postea perpetuam dictaturam inuasit, coloniam esse facta,nemo sere paullo humanior ignorat. Sed ita mendacij suspicio diluetur,si Festum ad prima illa spectasse reip. tempora dicemus,ante ciuitatem Funda

54쪽

ROMANA .i

Fundanis, Formianis,Arpinatibus, datam, nedum ante Caesaris consulatum. od autem Romanos homines ius in praefecturis dixisse traditi inde sequi uidetur,ut in ijs urbibus leges Romanae seruarentur. Neapolim autem, Praeneste, Tibur, Baulos, Rauennam,quia legibus Romanis non uterentur, praefecturas fuisse, nullo modo crediderim. nam, si suissent,minime Romanis exsulibus ibi licuisset commorari. habemus in epistola M.Coclij exemplum Q Pompeij,& T. Munatij Planci,Mulis,& Rauennae,eXlulantium; cum uterque de vi,quod erat capitale crimen, condemnatus esset. Polybius autem,

ciues Romanos, legibus eiectos, Neapolim, Praeneste, Tibur, petere solitos esse, ibi q. sedem ponere,uti liberis in locis, ostendit. neque inter praefecturas, & prouincias, quidquam intersuime puto, nisi quod prouinciae cogregatae, praesecturae passim dispersae.quod si praefecturas in unum cogeres, prouincia esset. neque praefecturae tamen ante legem Iuliam,neque umquam prouinciae, licet Romanas leges tuerentur, e ciuibus Romanis constabant; sed omnes & erant, & dicebantur,socij. itaque, legem de repetundis, quae minime ad rectores prouinciarum attinebat, sectorum caussa latam, Cicero ait. Neapolim autem, Praeneste, Tibur, quas

Polybij testimonio praefecturas non suisse,probatu est, idem Polybius foederatas ciuitates appellat. post lege Iuliam Neapolis municipium suit; quod Cicero signifi- , cat in epistola ad Acilitim, iam. lib. x D 1. S ad Att. lib. . X. ante inter socios Italicos: item Tibur iisn ante lege Iuliam municipium, sed inter socios Latini nominis. quod ex oratione pro Balbo colligitur. Praeneste,colonia Latina, dedum, titopinor, a Sulla dictatore. agros enim militibus diuisit, sutiq. Praenestinis infestissimus.

nec ab eo paucas praeterea deductas esse, constat. Rauennam Strabo lib. v. coloniam nominat: nihil de tempore. si ante scriptam a Coelio epistolam, de qua iam

55쪽

meminiimis ; Latinam fuisse, necesse est ; siquidem exsules reciperet. sin postea; ciuium Romanorum potuit esse . nec tamen liquet, sicuti nec a quo deducta. suspicor tamen, ab Augusto, cum III uir esset reip. constituendae. multas enim c5sensu Antoni collegae deduxit. Verum, lege Iulia lata, qua ciuitas liniuersae ad extremum Italiae est impertita, eadem fuit omnium , intra Italiae modo terminos, condicio, municipiorum , coloniarum, praesecturarum, sociorum, siue Latini, siue Italici , nominis: non , quod omnium in omnibus robus aequarentur iura; sed, ut in suffragi j latione pares essent. nec enim dubito,quin, etsi ciuitatis Romanae Iege Iulia ius haberent, ijsdem tamen, quibus antea,Iegiabiis omnes uixerint. ex quo mihi,ut aliud ex alio, suspicionis quiddam exoritur, aliquid omnino inter eos, qui ius habent ciuitatis Romanae, & cos qui ciues Romani

sunt, interesse. nam ciues Romani non modo censentur,&suffragium serunt, uerum etiam, ut dictum est iam, Romanis legibus utuntur; qui itero ius habent ciuitatis, censentur illi quidem, & suffragium omnes serunt, non tamen simul illud contingit, ut legibus Romanis omnes uiuanta quo de genere municipia esse, demonstratum iaest. ergo latius patet, habere ius ciuitatis, quam, ciuem Romanum esse: cum is, qui diuis Romanus est, idem &ius habeat ciuitatis; qui uero ciuitatis habet ius, non' idem continuo ciuis Romanus sit: quandoquidem fieri potest, ut alij Romanis, quemadmodum coloniae, alij aliis, ut municipia aegibus utantur. Hoc cum ita uide tur, tamen exempla repugnant. nam Cicero Neapolitanos, lege Iulia ciuitatis Romanae ius adeptos, ciues Romanos uocati quos tamen ijsdem, quibus ante Iegem Iuliam,legibus uixisse,dubitandum n5 est.Manlius,inquit

in epistola ad Acilium, est Sosis. is suit Catinensis: sed est una cum reliquis Neapolitanis ciuiς Romanus sa- s, decurioq. Neapoli: erat enim in id municipium adscri-

56쪽

adfectiptus ante ciuitatem socijs Se Latinis datam. Nec desunt alia eiusdem: generis testimonia. Extra Italia, coloniis exceptis, quarum prima Carthago su it, soci j

omnes dicebantur: sed parum proprie non nulli. nam socii reuerasulat, pari libertate qui fruuntur. at prouinciales, cum Romanis parerent, socii tamen, blanditiae caussa, uocabantur. Prouincialium autem haec propria suere, ut Romanis regerentur magistratibus, Romanis legibus pareret, annuum uectigal penderent; Reliqui socii tribus e generibus constabant 3 ex ijs, qui numquam hostest, ut Iudaei, qui,populorum orientaliuprimi, Romanam amicitiam appetiersit; & Ptolemaeus, Aegypti rex; qui socii immunes, omniumq. eXpertes

onerum,fuere r. tum ex ijs, qui hostes aliquando,postea, depositis armis, amicitiam cum populo Romano coie-xe : postremo loco , qui non sua sponte sese dediderunt, sed, armis uicti,cum euerti,ac deleri, belli iure, possent, clementia tamen, & benignitate, populi Romani,scedere percusso, inter socios relati sunt. Atque his omnibus

commune sectorum, aut foederatorum,nomen,uaria ta

men condicio, fulti cum alij stipendiarii ό alii immunes, essent. Sed redeo ad tribus: a quibus ad rusticam plebem,& inde huc, oratio diuertit. Dictum est de nomini bus earum, & de temporibus: reliqua persequamur:& primum de locis . Fuere omnes uel in urbe , uel extra: si in urbe, uel in agro Romano, uel extra : si extra , vel in Latio, uel in Campania, uel in Sabinis , uel in Etruria . ulterius enim non eYtendebantur. in Latio duae , Pomptina , Scaptia , ab opidis ;una praeterea, Maecia, a quodam castro, ut ait Festus; quae cum Scaptia simul addita. in Campania, Oufentina , ab Oti sente fluuio ; Falerina , a Falerno agro, non a Faleriis, Etruriae opido. simul enim adiunctae sunt codem anno, regione propinquae, Oufenti- .na, Falerina: neque suit eo tempore negotis quidquana F a cum

57쪽

DE CIVITATE

cum Etruriae populis. in Sabinis quattuor fuere , Crit- .stumina, Aniensis, Velina, Quirina. prima, ab opido;

secunda,a flumine;tertia, a lacu Velino; quarta, ab opi do Curibus. Terentina cur adiungenda uideatur, infra dicemus. In Etruria quattuor,Stellatina, a Stellatibus populis,non a Stellate campo,qui est in Campania: omentina, a campo Tromento, ut ait Festus; Sabatina, a Sabate lacu; Arniensis,ab Arno flumine, circa quem, . qui recepti sunt in ciuitatem, habitabant. nam , Cape- . natibus , Faliscis, Veientibus, qui Etrusco bello trans. superunt ad Romanos, ciuitate data, agroq. assignato , tribus quattuor, quas nominauimus, ex nouis ciuibus iactae sunt. Tres reliquae sunt, e sedecim illis post liberam ciuitatem adiectis, Popillia, Publilia, Terentina: quarum dissicilis explicatio est. obscurus enim Popil liae locus, nec satis apertum nomen. Publilia sui quiadem ipsa nominis originem indicat, ut aliae a familijs deduitae; locum tamen quem habuerit, quam q. reSionem, plane latet . rentinae neque locus, neque satis nomen, constat. Popilliae uidetur etymologiam Festus eXponere; nec tamen affert, in quo acquiescas. dictam ait a progenitrice: qua ξ familia, muliere, urbe, aliquo eius nominis locoὸ non licet coiiijcere. ipse enim nuhil addit . nec in antiquis lapidibus integra legitur , sed contracta, sic, Pop. quibus ipsis litteris in eo s.c. scripta est,quod M. Coelius ad Cicerone misit,lib. xiX. epist. m.accedit illud ,quo cum non nominetur a Liauio inter ultimas quattuordecim, necessario sequitur, ut ante facta sit:quod si ante, aut statim post eiectos roges, aut ab ipso rege Seruio. utrum accipiamus, constabit,a familia non posse derivari. nam neque Seruius a plebeia familia tribum nominasset di neque, pulsis regibus,consules ad honorem plebis potius, quam patrici rum,suisse propensos,uerisimile uidetur um eo tempore iaceret omnino plebs,quae non modo consules de suae

58쪽

gente , quod ei multis post annis datum est, uerum nec tribunos pl. aut aediles, aut sacerdotes, aut omnino in gistratum ullum,uel dignitatem, haberet. Publilia manifestum habet plebeiae familiae nomen.quod serri potest iam enim creari consules de plebe coepti erat . nam additam ostendit Livius Fabio Ambusto,patriciae gentis,Plautio Proculo, plebeiae,cos. ut iust annus, si lapides Capitolinos sequamur,pos urbe conditam cccX . et ante nouem annos de altero plebeio consule perlata rogatio erat . itaque iam in summam dignatione plebs, adepta consulatum,peruenerat.Illud mirari satis no possum;si hoc honoris plebeio generi habendum fuit, cur non potius plebeiae famili re cosulari, ut Sextiae enuciae,Liciniae, etesiae, Popilliae , ipsi Plautiae, e qua ortus erat consul eius anni M. Plautius. na Publilius ad eam diem consul nemo fuerat. quare scrupuli omnino, S: in huius tribus nomine, quidda remanet. De loco, nihil affirmare licet. potuit iuxta Pontina esse; siquidem additae simul eodem anno sunt. Potina uero sine dubio, ubi opidum Pomoetia suerat. opinor autem,quae simul adiunctae sunt,proxime constitutas; quia uideo, ut asseram exempla minime dubia quae additae antea quattuor erant,Stellatinam, Tromentinam,Sabatinam, Arniensem,&, quae adiectae postea sunt, sentinam, Falerinam,propinquis in regionibus fuisse. Terentina uitideri potest a Terento,campi Martij loco, nomen trahere: qua tamen ex caussamon occurrit: & perobscurus locus es , ab uno Festo nominatus et qui tamen, ubi de eo

meminit,de tribu nihil addit. quod,nisi fallor,haudquaquam omisisset,ut qui tribuum etymologiam alijs in i cis persequitur.Quis ei locus fuerit assignatus,aeque obscurum est: non longe tame ab urbe,licet suspicari; quia uidetur prope Aniensem fuisse, cum qua est eodem at no adiuncta. Aniensis autem ab Aniene, agri Tiburtini flumine,procul ab urbe sedecim omnino millibus pase

59쪽

suum. quod si prope Aniensem Terentina; certe non in agro Romano, a ueteribus illis quindecim rusticis tribubus,quas Seruius rex seceratimulis aute occupato, maximeq. frequenti , sed in Sabino, qui continens, adsti imetusque, Romano filii, locum plane uidetur habuisse. . Agrum autem Romanum ne quis erret eum uoco,qui, - Seruio regnante,ad Romanam ditionem pertinuit,quiri decimq. rusticis tribubus dispertitus est: cuius nosse terminos, haud ficillimum uidetur angustos tamen fuisse, satis constati cum Romulus quidem regnare coepit,non. ultra quinctum,& sextum lapidem,ut ait Strabo, exten debatur ab Etrusca parte nec integrum miliarium. finis

enim agri erat Tiberis; qui a Palatij radicibus, id est a primae urbis pomerio, passibus abest fortasse co. neque,quidquid postea de finitimis hostibus captum,& occupatum est, agrum Romanum uideo nominatum. &Varro,cum de finibus, qui aetate ipsius obseruabantur, sermonem habet, quinque ponit agrorum genera, R manum,Gabinum,ab opido Gabijs; peregrinum, a pergendo, id est progrediendo. eo enim ex agro Romano primum progrediebatur. na in Gabino,& Romano, etsi disiuncti essent, finibusq. internoscerentur, uno tamen modo serebantur auspicia. adiungit hosticum agrum,&incertum, illum ab hostibus dictum; hunc,quia, de his quattuor qui esset gnorareturimansit igitur, eversis iacibijs, agrorum dictinctio. Gabij autem ab urbe dist bant circiter decem millibus passuum: quorum agrum agro Romano adunctum suine, Varro docet. Nec me mouet, quod ait Liuius libro xx v i I. Patres extra Romanum agrum eum autem in Italia terminari) negabat dictatorem dici posse. Nam omnino,si large accipias, ager est Romanus tota Italia: quo modo non ab agris distinguitiir,sed a prouincijs. quod si uelis eum ab alijs agris distinguere; alia ratio est.tunc enim agrum Romanum a Sabino,Capano,Hirpino, distilaguinuis : quodl

60쪽

singulis urbibus territorij adiacet. id earum usthim agrum vocamus.qua ratione dixit Cicero , in agro V Iaterrano;Sallustius,in agrum Pistoriensem ; Liuius, in agro Reatino'. exemplorum plena omnia. Hos maxime terminos augures spectabant, in auspicijs: 3c ex eorum scientia Varro, quod ipsemet fatetur, quinque fecit agrorum genera,quae prorime nominauimus. Tenei dum igitur illud primum, ad orientiniselem, Latiunt uersus,agrum Romanum patuisse, qua Gabino terminabatur,paullo longius x. miliariis, itemq. qua Tuscul num agrum contingebat . Tusculum autem ipsum quoque in Latio fuit, sed aliquanto magis, quam Gabij, ad

mare declinabat, meridiem uersus.&m Latio prima fuit,ratione loci,Maecia, quia iuxta Lanuuium fuit,acastro nucupato: secuta,Scaptia:tertia, ptina.Finitimas praeterea,qua continentem spectabar,duas Roma nationes habuit, Sabinam a septemtrione, Etruscam occiderem uersus. In Sabina regione tribum primam Antei sem pono:& quod a Liuio prima nominaturi quia nullum in Sabinis opidum propius urbem erat, quam Tibur. Anio autem,unde tribus nomen tulit, per Tiburtinum fluebat agrum. ex quo sequitur, ut ager Romanus terminaretur agro Tiburtino.inde patet logitudo. nam,oim Tibur ad sextumdecimum ab urbe lapidem suissecosten & aliquid praeterea spatii quoquoversus ager occupauerit aperte cognoscitur, angustos admodum agri Romani fines fuisse, qui nec ad sexdecim miliaria protenderetur. Ab Etruria finitimus erat Veientinus ager: cuius partem Seruius rex, bello ereptam, intra fines incluserat agri Romani: unde nominatam tribum Veientinam diximus. reliqua pars, uictis, ac dirutis,Vehsa Camillo,uectigalis quidem populi Romani facta, minime tamen ad Romanum agrum pertinuit. ergo terminos ibi satuemus,ubi Veientium ager incipiebat, qui noab urbe Iongius distabat xiii. millibus passuum, ut RPlinio

SEARCH

MENU NAVIGATION