장음표시 사용
11쪽
s D a s. E R A s Mus oportet cavere, quibus cordi pietas est, quique desiderant ad arteris nae felicitatis consortium perveni re. Eae sunt, Fiducia sui ac Desperatio, alteram parit mens elata ad- . versat Deum, quam excaecavit amor sui, alteram gignit hinc perpensa criminum admissorum ma gnitudo , hinc divini iudicii severitas absque recordatioue miseri
Utrumque malum tam pesti ferum est atque execrandum , ut a multis dubitatum sit , utrum altero sit detestabilius. Quid enim infantus aut deploratius , quam hominem qui terra est ac cinis, qui quicquid est, aut potest, id totum debet divinae benificentiae tcornua tollere adversus eum , a quo conditus est,a quo redemptus est, a quo tot modis ad aeternae vitae consortium invitatur Ingratitudinis est, eum emtemnere, un- . de tantum beneficiorum accepebris: dementiae est, ei velle rebellare, qui nutu potest perdere: im-
12쪽
DE MI sv R. DEI. 'pietatis est, non agnoscere codit rem, non vereri parentem, nouamate servatorem. Ausus est hoc
primum infelix Lucifer, qui sibi
vindicans , quod a Deo gratis acceperat, dixit in corde suo: In coelum conscendam, supra astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus Α-quilonis, ascendam super altitudinem nubium; similis ero altissimo. Atq; utinam mortales saltem huius infelix ruina deterreret ab imitatione nefarii exempli, si non ipsa deterreret impietas. Etenim si Deus superbientibus Angelis non pepercit, sed in tartarum praecipitatoS,ac aeternis vinculis astrictos
tradidit servandos supremo iudicio, quid merebitur homo vermiculus, qui ut modo prorepsit e terinra, ita mox est in terram Verrendus, si erigat cristas adversus Deu Quo deiectior est hominis conditio, hoc detestabilior est arrogantia sibi eum Deo aequalitatem affectantis. Proditum est veterum
13쪽
ro DE s. ERAS Mus fabulis , ortam olim inter Deos seditionem , quae Iovem ipsum compulerit relicto coelo fugere in Aegyptum, atque illic aliena specie latitare , sed sceleratius erat, quod moliti sunt terrigenae gigantes , qui coniurati adversus Io
vem , montes imposuere montibus ut expugnato coelo Iovem ex arce depellerent. Merito ridetis, prophanae sunt fabulet quas auditis, sed tame erudita vetustas huiusmodi fabularum involucris aliquid stignificare voluit, quod ad
hominu mores exprimendOS pertinet Salmoneus in tartarum prς-eipitatus est, quod Iovis fulmen ac tonitru imitaretur. Sit sane fabula , sed quod fuere mortales homunculi, qui re ipsa ac setio sibi divinos honores postularent, ' nonne Nabuchodonosorem , qui se Deum fecerat , Deus vertit in brutam bestiam, ut ex pecude rediret in hominem 3 Alexander Magnus , Iovis filius haberi voluit, seque in con iviis passus est
14쪽
adorari. Domitius Caesar in omnibus diplomatis &epistolis, atque etiam sermone Deus ac Dominus appellari voluit. Adrianus Antinoo suci divinos honores innituit. Quid autem haec commemoro , quum solenne fuerit apud Romanos , Imperatore S suo S, posteaquam homines esse desierant, facere Deos Z Quibusdam etiam vi/is divini honores habiti sunt, quos oblatos admittere impiae dementiae est : usurpare deploratae caecitatis. Si levis est historiarum auctoritas , audiamus quid Paulus Apostolus Thessalonicesibus scribat de Nerone , sic enim interpretantur quidam. Et revelatus, in inquit, fuerit homo peccati, filius perditionis , qui adversatur & extollitur supra omne quod dicitur Deus, & quod colitur, ita ut intemplo Dei sedeat, ostendens se
tanquam sit Deus.Sed fortasse mirum non videbitur, si qui boves.simias, canes, & his viliora saxa muta, lignaque pro Diis venera- Λ 6 bantur,
15쪽
rL Dgs. ERAs Mus bantur, se pro diis haberi voluerint , nimirum his rebus longe praestantiores, quibus populus di vinos honores tribuebat. In Actis Apostolorum Herodes non igna rus unum esse Deum, cuius honos esset incommunicabilis, passus est sibi acclamari in concione: Dei vox non hominis. Mox ab Angelo vindice percussus miserabilis ille Deus pesiculari morbo periit, quo non alius vel foedior vel cruciabilior. Atque utinam non essent in inter Christianos, qui Luciferi impietatem imitarentur, non enim dicam vincerent. Quid Z An exspectatis hic, ut aliquid proferam ex arcanis confessionibus ὶ Quid autem opus, quum in quibusdam regionibus in foro, in templis, in eonviviis, in lusibus, passim audiamus peierari per adorandnm nomen Dei, leve est quod dixi, audimus abiurari nomen Dei, manifestis conviciis assici sanctum nomen Christi, praemorso indice, mi
nas intendi in Deum, pollice in
16쪽
D E MISER. DEI. Iter indicem & medium digitum porrecto, hoc fieri adversus Desim omnis gloriae fontem, quod in hominem extremae ignominiae contumeliae gratia fieri consuevit An non. comperiuntur inter Christianos, si tamen hi Christiani vocandi sunt, qui ob mox relinquendas opes, aut foedam corporis voluptatem, aut momentaneos honores deserto principe suo, foedus impium pangunt cum hoste Satana 3 conceptis verbis semel adiurantes quicquid intercesserat Rc- deris cum Christo , & sui corporis primitias inferis immolantes, quorum principi totam animam
suam devoverant. Haec comperta
videmus publicis suppliciis expiari. Quid simile fecit Lucifer3 Non
pro illo mortuus erat Dei filius, nec tamen ausus est blasphemias iacere in Deum, tantum affecta invit honoris aequalitatem. Infelix illa regio , quondam quinque civitatibus potens, nunc pestilens Scabominandus lacus, pro dulcibus Iorda
17쪽
14 DE s. ERAS Mus Iordanis aquis tetrum ferens bi-- tumen, nec horrendi exempli memoriam sinens apud posteros intermori , homines habebat luxu libidineque perditos. Caeterum neminem illorum legimus eo progressum impietatis, ut Deum incesseret conviciis, ut male precaretur . ut minitaretur. Et tamen
illi sulphurea pluvia funditus interierunt omnes. Et orem detestabilem, inter Christi nomen pro- fessos inveniuntur , qui audent, quod non ausus est: Lucifer, quod non ausa est Gomorra , qui tam abominandis malis , etiam blasphemiae malum adiungunt.Video Vos fratres charissimi ad horum
commemorationem inhorrescere, nec mirum , & ipse commemorans toto corpore simul & animo perhorresco, sed tamen hic sermo non solum eo conducit, ut declaremus quantum malum sit, desperatio veniae , Verum etiam quam immensa sit Dei misericordia, cuius hodie suscepimus Encomton, quae
18쪽
DE MIsER. DE I. Is quae tales etiam homines tolerat ac differt ad poenitentiam. Ac fortasse nobis placemus quod internos rara sunt exempla criminum quae modo commemoravi , hedquid refert , si lingua non sonet blasphemiam, quum multorum tota vita nihil aliud loquatur, quam blasphemias in Deum. Qui
gulae serviunt, ventrem pro Deo colunt, qui sine fine per fas nefanque congerendis opibus inhiant, - qui percaeae S , proditiones, Veneficia , magicas artes gramantur ad honores, qui tyrannide paupere Sopprimunt, qui ut suo obsequantur animo , bellorum incendiis miscent orbem , nec in his tantis malis perseverates erubescunt aut resipiscunt, sed sumpta fronte merem cea,gloriantur etiam in rebus pessimis , irridentes interim piorum vitam , nonne isti factis ipsis loquuntur, non est Deus , &, vana sunt Dei promissa , inanes.siunt Dei minae, mendax est Euangelicus sermo beatitudines coe lorum
19쪽
torum tribuens his, qui hic lugene, qui sitiunt & esuriunt iustitiam , qui mites sunt, qui persecutionem patiuntur , qui maledictis inces-1untur ob iustitiam 3 Hac blasphemia quid esse potest detestabilius 'Et tamen si quid esse potest peius
eo quod pesumum est, omni terna lcelerum peior est desperatio.. Impius videns sibi impune licere quicquid libet, elatus rerum successu, dicit in corde suo : Non est Deus, & non est scientia in excelso, nec sunt illi curae res mortali u. Porro quemadmodum minus iniurius est in hominem, qui non . credit illum esse , quam qui credit illum esse crudelem aut vanum: . ita levius impii sunt, qui prorsus negant esse Deum, quam qui credunt illum esse inexorabilem, spoliantes eum ea virtute, sine qua reges iam non reges sunt, sed tyranni. At quisquis abiecta spe ve- .niae deiicit sese in desperationis barathrum, is non solum non credit Deum omnipotentem, eaistimans
20쪽
. DE MIsER. Dair I mans aliquod esse flagitium. quod ille non possit diluere, verum et iam facit illum mendacem. Pollicitus est ille per prophetam se protinus commissorum omnium fore immemorem , simul atque peccator ingemuerit. Contra, Caina post et itas dicit: Maius est peccatum
Quid ais impie Z Si Deus victus
magnitudine peccati, non potest ignoscere , detrahis illi omnipotentiam : si non vult quod potest, mendax est re vanus, qui nolle praestare, quod toties promisit per ora Prophetarum. Infinitum est, quicquid in Deo est. Tria sunt autem in illo praecipua, summa potentia, summa Capientia , summa bonitas PQuanquam autem potentia soletali cribi patri tanquam peculiaris , sapientia filio , bonitas spiritui sancto: tamen nihil horum est quod non sit omnibus personis
potentiam declaravit solo nuta condito hoc opere mirabili, cuius nulla