De immensa Dei misericordia Desiderius Erasmus Roterodamus

발행: 1641년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

13 DE s. E R A s M usi umenta propter homines servare dignatur. Rursus alibi quam exultat spiritus propheticus , quum ait, Misericordias domini in aeternum cantabo. Et in coelis igitur semper hymnis celebratur Dei misericordia, quemadmodum dicit& alius Psalmus: Confitemini domino , quoniam bonus, quoniam in seeulum misericordia eius. Αtqui videbatur futurus finis canendae misericordiae, posteaquam venisset finis omnis miseriae, nisi Mipsa felicitas, qua pii fluuntur in

coelis, donum esset misericordiar,& ipse cruciatus impiorum multa Dei misericordia temperatus esset. QAid autem dicendum est, ubi tota vita mille malis & omni

vitiorum Lerna undique corrupta est Z Nimirum clamandum cum Asaph: Domine ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent misericordiae tuae,

quia pauperes facti sumus nimis Rursus alibi : Misericordiae tuae multae domine : secundum Cloquium

32쪽

DE MISER. DE I. 29quium tuum vivifica me. Iterum Psal. 3.

alio in loco David velut expostulans cum Deo, clamat: Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine Z Rursum Psalmo Io 6. Confiteantur domino misericordiar eius : & mirabilia eius filiis hominum: qui versus velut intercalatis in hoc Psalmo subinde repetitur. Item in Psalmo qui proxime praecedit: Et dedit nos in misericordias in conspectu omnium qui

ceperant eos. Misericordias dixit, quia multa commemoraverat impie facta . quibus iram Dei provocarant. Et Dacd, undique prementibus malis, ait: Melius est, aut incidam in manus domini, mulia δε tar enim misericordiae eius sunt, quam in manus hominum. Frequenter ut in uno crimine multa instini crimina , ita in una miseriis cordia multae insunt misericordie. Semel redemit genus humanum,

sed hic quam multiplex inest misericordia Id oculo fidei perspiciens Esaias, ita loquitur sub per

. 3 sona

33쪽

; o DE s. ERAs Mussona Dei promittentis servato - . rem Iesum: Et feria vobiscum pactum sempiternum, Misericordias David fideles. Simili tropo Deus placatus, loquitur apud Hieremiam, Et dabo vobis misericor' dias & miserebor vestri. Multis urgentibus malis, multae promittuntur misericordiar. Similiter post multas amictiones Deus propitius factus populo suo, sic loquitur apud Zachariam : Revertar ad Hierusalem in misericordiis , de domus mea aedificabitur. Sed quid recensemus haec ex Veteris Testamenti libris, in quibus toties obvium est: misericordiarum nomen. Et tamen ea lex a iusto Deo, non a bono profecta quibusdam haereticis creditur, quum nillil aliud fere creperet quam misericordias lomini. o minus mirandum , si Paulus Apostolus in secunda ad Corinthios Epistola consona verbis Propheticis, scribit hune in modum : Benedictus Deus & Pater domini nostri Iesu

Christi,

34쪽

DE MIsER. DEI. 3IChristi , pater misericordiarum , & Deus totius consolationis , qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Apostolus aliquid addidit misericordiae. Nam misericordiae est ignoscere quod coni- missium est. Hic , quod maius est,

Deus ex ultore fit consolator. H qc ideo repetivimus ex arcanis libris, ut intelligamus hoc tropo sermo nis signincatam immensam & in ineffabilem erga omnes & in omnibus malis, Dei misericordiam. Ι-dem indicatum est alio tropo, qui vel anadiplosis est , quam Latine

possis vocare conduplicationem, vel anadiplosi finitimus. Etenim quemadmodum Hebraei bonum bonum vocant, quod eximie bonum videri volunt: & malum malum , quod insignite malam : ita

frequenter Deus in arcanis literis misericors& miserator dicitur, ob excellentem misericordiae magnitudinem. Sic legis Psalmo centesimo quadragesimo quarto : Miserator & misericors dominus , &

35쪽

31 DE s. ERAs Mus quasi hoc quoque parum effet, adiecit, patiens & multum misericors. Rursus alio Psalmo : Memoriam fecit mirabilium suorum mI- sericors&miserator dominus. Co-

similiter apud Ioel em : Scindite

corda vestra &non vestimenta vestra , misericors enim & miserator est dominus, & agens poeniten- Nier. 3 i. tiam super maliciis. Et apud Hie- Iemiam: Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum, miseransmiserabor eis , ait dominus. QRidest miserantem misereri, nisi iu- pia modum misereri Z Eodem pertinet , quod quum immensum sit, quicquid est in Deo , tamen quod apud homines in vitium sonat, id illi videntur tribuere sacrae lite in Iae, nimiam quandam & immo dicam misericordiam. Hoc dictum sic accipiet vestra pietas, ut persuasia nihil e spe in Deo , quod ulli vitio sit obnoxium , intelligat hoc tropo scripturam sese ad humanos sensus accommodantem

significare miram quandam & incredi.

36쪽

D E MIsER. DEI. 33eredibilem hyperbolen misericordiae divinae. Quod ut explanatius dicam, vosque rectius accipiatis, sic vestro.cum animo perpendite. Si quis rex severas leges tulisset in homicidam . semel condonans perpetratum homicidium, fortassis adscribetur clementiae. Quod si idem eidem iam decies ac Rpius in idem faeinus revoluto condo

naret, nonne clamarent omnes

immodicam esse regis Hementiam, quae legum vigorem dilueret, & improbitatem ad peccandum invitaret impunitate λ Item pater qui semel aut iterum filio pecuniae nequiter profusae veniam datet, sortassis lenis ac mitis diceretur. Idem sis epius peccanti sub --

inde pecunia crederet, nonne dicerent omnes, immodice lenis est,& indulgentia sua corrumpit filium a Multo iustius id diceretur,si idem faceret servo. Ad haec si quis

maritus uxorem semel in adulterio deprhensam reciperet in gratiam , nimirum omnes admira-

η 1 rentur

37쪽

3 DE s. ERAs Mus Ientur tam lenem inveniri mari istum, qui talem mulierem dignaretur suo cubiculo. At idem si mulierem subinde fallentem coniugii fidem, & nunc huic nunc illi adultero sese conglutinante receptaret, nonne totus populus diceret eum aut insigniter fatuum , aut uxoris suae lenonem Z Deus autem, qui

rex est nostet, qui pater est, qui

dominus, qui sponsus, nullum excipit peccati genus, nullum praescribit peccandi numerum, quo ties resipiscimus, remittit poenam, quam aeterna lex illius comminata est, recipit in familiam, introducit in cubiculum charitatis suς, nec recipit solum, verum etiam omnium admissorum obliviscitur. Ovem perditam humeris luis reducit ad caulas, invitat sanctorum ecclesiam ad commune gaudium,

occurrit filio prodigo redeunti domum e longinqua profectione, profert stolam & annulum , iubet occidi vitulum insignem. i

Quid haec sonant aliud, quam

38쪽

D E M is E R. D E I. immodicam quandam ac nimiam, ut ita dixerim, Dei misericordiam

Iam vero minus mirum videatur,

si homo iapius ignoscit homini peccanti, qui & ipse sit aliquando

prolapsus in eadem peccata, aut certe prolabi possit, si rex ignoscat ei, cuius ossicium aliquando expertus est sibi commodo fuisse, aut pater condonet filio , cuius consuetudine sentit sublevati senectutem suam, si dominus gratiam faciat servo, cuius opera iuvetur, si maritus adulterae, cuius convictum expertus sit aliquando fuisse iucundum. Inter homines nonnunquam metuit is, qui ignoscit , eum cui condonat, nonnun

quam ulcisci nec potest, si velit. Λt Deus qui nullius est indigens, qui nutu potest, si velit, perdere,

toties a nobis spretus, desertus, ab negatus, tolerat, invitat . recipit, amplectitur. Ut non est vehementior charitas , quam inter mariatum & uxorem, nec arctior conisinctio, ita non est implacabilior

39쪽

36 D ss. En As Mus ira , quam proditae fidei coniugalis. Et tamen audi quid apud Esaiam loquatur lenis dominus adulterae suae, tot adulteriis pollu-Esa. 3. tae : Uulgo dicitur, Si dimiserit . vir uxorem suam , & illa recedensab. eo duxerit virum alterum, nunquid revertetur ad eam ultraὶ Nun quid non polluta erit& contaminata mulier illa ὶ Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, &ramen : Revertere ad me dicit dominus, & ego suscipiam te. Homo maritus uxorem quam ipse forta iasis ob levam culpam aut causam

dimisit, non recipit, si post divortium se iunxetit alteri viro. Non enim patitur alterius viri consortium maritalis amor. Deus autem sponsam suam, pro qua mortuus est, quam sibi suo sanguine purificavit, toties ultro fugientem , seque prostituentem immundis spiritibus, tamen non fastidit revertentem. Nec mirum' i est, s nimiam habet misericor-

diam, qui nimiam habet erga nos

40쪽

D E M I s s R. D E 1. 37 charitatem. Non veretur hoc scribere Paulus Ephesiis , Eramus na. Ephe. 2 tura filii irae, sicut & caeteri, Deus autem qui dives est in misericordia , propter nimiam charitatem suam , qua dilexit nos, & cum essemus mortui peccatis, covivifica- .vit nos in Christo. Planius exprimit nimiam patris erga nos charitatem Ioannes in Evangelio suo. Ioan, 3. Sic , inquit, Deus dilexit mundum : ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam ae . ternam. Cui congruenter succinit Rom. 1. Paulus scribens ad Romanos. Q oetiam proprio filio suo non pepercit , sed pro nobis omnibns tradidit illum , quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit Haec tanta charitas, haec tanta misericordia , si conferatur ad omnem humanam charitatem, ac misericordiam, si ad merita nostra, nonne merito videatur immodica 3 Atque id a ne magis ve

rum esse liquebit, si perpenderi

SEARCH

MENU NAVIGATION