장음표시 사용
41쪽
38 DE . ERAs Musmus qualis sit ille, qui sic nos diligit, sic sua misericordia pro se inquitur, qualeS nos quos Deus tanto dignatur honore. In se quisque descendat, post nomen in baptismo datum, post abiuratum sata nam cum pompis suis, quoties sacramenti desertor ad hoste sponsi sui defecerit, quoties post acceptam a sacerdote criminum absolutionem in graviora relapsus sit, imo quoties eodem die recidat in ea quae detestatus est. Nemo sibi blandiatur, charissimi, quisquis
furatur aut adulterium committit, quisquis invidet aut obtrectat fratri , quisquis ambit honores huius mundi, deseruit sponsum suum Christum, divertit a patre suo, defecit a rege suo, profugit a domino suo. Sed de his plura dicendi foetasse paulo . post dabitur locus commodior. Nunc quo plenius intelligatis quam late pateat immensa domini misericordia, scire debetis, quod in factis literis misericordis vocabulum nonnunc .. quam
42쪽
DE MIsER. DEI. 39quam sonat munificentiam, inter- du gratiam praevenientem, interdum sublevantem , aliquoties con nantem, rursus alibi mediucantqm , frequenter autem ignoscentem, aut etiam punientem.
Nam mea quidem sententia quod apud Lucam loquitur Dominus, Estote misericoraes, sicut & pater ester misericors est, ad beneficentiam potissimum pertinet. Perfecta si quidem beneficentia est, si quis benefaciat inimicis .Explanatius hoc dixit Matthaeus in simili sermone domini, Estote, inquit, vos persecti sicut & pater vester coelestio perfectus est , qui solem su u m oriri facit se per bono , malos, ac pluit super iustos & i iustos. Quoniam autem nihil habemus quod non gratis acceperimus a Deo, qaicquid possumus aut sumus, quicquid possidemus, Dei misericordia est. Imo quod angelos, quod hunc mundu condidit, Dei misericordia est. Si sibi condidisset, potentia aut sapie
43쪽
o DE s. ERAs Mustia laudari poterat, nunc quoniam haec omnia nobis condidit, nonne agnoscimus immensam Dei misericordiam 3 Cui volvuntur orbes ecclestes , cui lucent sol per diem, luna cuin stellis per noctem, nisi homini λ Cuius usibus haec Omnia condita sunt, quum nihil essent eui pendulae nubes umbram
rant aurae, eui fluunt amnes, scatent sontes, aestuant maria, Ragnant qaeus, cui tellus foecundarantum gignit animantium, tauri
rum gignit opum , nisi homini λNihil enim omnium rerum non subiecit homini, solum hominem voluit sibi subiectum esse. Quem admodum testis est & Paulus ad
Corinthios scribens r Omnia ve- 'stra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei. Et quod in Genesi narrat Moses, repetit Pialmus octavus , admirans Dei bonitatem, qui pro sua misericordia tantum beneficiorum in hominem contu
lerit: Quid, inquit, est homo,
44쪽
quod memor es eius , aut filius hominis , quoniam vi sitas eum Minuisti eum paululum ab Ange ais, gloria & honore coronasti eum , & constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia
subiecisti sub pedibus eius, oves& boves universos, insuper & pecora campi, volucres coeli,& pisces maris. Dicam adhuc, quod sublimius est, etiam Angelos coelestes debemus misericordiae domini. Sit leve pondus meo sermoni, ni Paulus hoc clare docet scribens Hebraeis, etenim de Angelis loquens: Nonne, inquit, Omnes sunt Heb. I. administratorii spiritus, in mini sterium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis 3 Et inveteri pariter ac novo Testamento frequenter legimus Angelorum ministerio refocillatos famelicos, liberatos captivos , propugnatas regiones, depulsa mala, laeto nuntio recreatos pios. Qibin ipse dominus in Evangelio : Angeli, inquit, eorum semper vident faciem patris
45쪽
patris qui in coelis est. Quid hae dignatione mirabilius, homueulis additos Angelos paedagoSos Θ Ergo, quicquid habes homo , nabes au- te omnia, donec manseris in Christo, totum hoc illius misericordiae feras acceptum. Alioqui Paulus
ostrepet tibi: QAid habes homo, Iod non acceptiti Z Et si accepit, quid gloriaris quasi non acce, peris r Porro quicquid, mali videris in aliis, agnosce Dei praevenientem misericordiam, de qua David non uno in loco: Et misericordia
eius pret veniet me. Non es natus nothus, claudus aut caecus, non
pauper, non hebetis ingenii, que- admodum nascuntur multi, age gratias misericordiae praevenienti. Quicquid malorum accidit homini, tibi poterat accidere, nisi tui tutelam egisset Dei misericordia. Rursus non es adulter, non periurus, non homicida, non sacrilegus, quemadmodum sunt heu nimium multi, agnosce Dei misericordiam, hoc enim eras nisi te protexiisee
46쪽
protexisset Dei misericordia. QuuPhysiognomus quidam de Socrate pronuntiasset, quod esse homo luxus avidus,& immoderatae libidinis discipulis , quibus nota erat praeceptoris incredibilis temperantia , partim irridentibus hominem, partim etiam indignantibus: Socrates & illos coercuit , & illum sublevavit, dicens, rem divinavit. Haec omnia eram, ni me
philosophia docuisset temperantiam. Sed rectius, quod Socrates tribuit philosophiae, vir optimus Franciscus tribuit divinae misericordiae. Quium enim quo da tempore socius eius sic ab ipso iussus, coiecisset in eum quicquidetonuitiorum in hominem scelerosum dici posset . sacrilegum, parricidam , sycophantam, stupratorem, veneficum appellans, patientissime tulit, ac semetipsum deploravit. Alio vero tempore roganti socio, quur compulsus effet , ut tanta mendacia diceret in innocentem , nihil enim horu in ipsum
47쪽
DE s. ERAs Mus competere. Nihil, inquit, mentitus es, omnia hae e eram, & multo etiam plura , ni misericordia Dei servum suum servasset ab his malis. Nec praevenit nos solum Dei misericordia provocans ad
pietatem, verum etiam conatates adiuvat, comitatur proficientes. ,
deniqae largitur ut perficiamus quod humanae vires praestare nou poterant. Huiusmodi misericordiae genus mihi videtvrsignificare Paulus Apostolus, quum alias frequenter, tum in salutationibus precans gratiam & pacem, in Epistolis ad Timotheum addit etiam misericordia. Etenim citra praeiudicium melioris sententiae, si quis adseret, mihi videtur gratia pertinere ad vocationem, vocamur
autem per fidem , hoc est credulitatem, Ea fides gratuitum est Dei donnm, & ob id quibus id
contingit, debent divinae misericordiar. Misericordia ad charita ta, quae varie distribuuntur cuique pro modulo fidei. Pax ad totius vitae
48쪽
DE MIsER. DEI. 4s vitae innocentiam , sine qua nec cum Deo constat amicitia, nec cum fratibus vera cocordia. Quoties autem eripimur a malis , quibus affligimur , ne tribuamuS astris, ne fortunae . ne prudentiae nostrae, totum misericordiae Dei adscribamus. Nemo peccatorum
vinculis irretitus liberari potest, ni si sub veniat divina misericordia. Docet hoc Psalmus centesimus vigesimus nonus: Ouia apud dominum misericordia, & copiosa apud eum redemptio, & iple redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius. Porro quod ex corpor libus etiam malis eripit Dei misericordia , declarat Paulus scribens
Philippensibus Epaphroditum aegrotasse usque ad mortem , sed
Deus, inquit, misertus est eius ,
non solum autem eius, verum &mei, ne tristitiam haberem super tristitiam. Neque quicquam interest inter misericordiam suble;
vantem , & consolantem , ninquod sublevamur ademptis maliS
49쪽
46 DE s. ERAS M usquibus premebamur, caeterum adis est misericordia consolatrix, quoties in mediis afflictionibus laetarum rerum admixtu temperat adversitatis molestiam , faciens cum tentatione proventum, ut inquit Paulus , quo possimus sustinere. Atque haec ipsa mala frequenter immittatura miserante Deo, quo nos vel purget a malis admissis, vel retrahat ab admittendis , velut virtutis exercendae materiam subministret. Ita tentatus est Abraham , ira Iob variis malis ex ercitus , ita quicumque unquam pie vixerunt in Christo Iesii , in mundo hoc velut aurum igni, variis afflictionibus probati sunt. Ubi sunt isti, qui Deo obmurmurant, quoties incidit morbus corporis, aut mors liberorum, aut uxori S , quoties res familiaris damno minuitur, quoties fallunt agrorum proventus , non intelligentes haec esse certissima signa miserentis no-hrov. 3. stri Dei Z Audiamus potius quid nos admoneat Solomon: Disciplinam
50쪽
DE MIsER. DE 4. 47 nam domini fili mi ne abiicias, neve deficias, cum ab eo corripieris, quem enim diligit dominus, corripit , & quasi pater in filio complacet sibi. Eandem sententiam verbis nonnihil mutatis ad Hebrς-m enim di
pit. Ergo dilectissimi fratres, quoties ingruit adversitatis procella, iuxta Pauli consilium , in disciplina perseverate, scientes quod tanquam filiis offerat se vobis Deus.
Audite vocem misericorditer cor-
I ripientis filios suos patris in Psalmo octogesimo octavo : Si iustitias meas prophanaverint, & mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, &in verberibus peccata eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo , neque nocebo in veritate mea. Sic & Paulus filiis, quos amabat , minitatur dicens:
Quid vultis in virga veniam ad vos, an in spiritu lenitatis & man