De immensa Dei misericordia Desiderius Erasmus Roterodamus

발행: 1641년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

18 DE s. ERAS Mus nulla pars est non plena miraculi, ipsis etiam culicibus & araneis -clamantibus opificis immensam virtutem. Rursus quum dividie undas maris rubri, dum cohibito Iordanis defluxu pediti reddit pervium alveum : dum pugnanti Iosue, sistit Solem ac Lunam : dum

.contactu sanat leprosos , voce defunctos ad vitam revocat , senaturae dominum ostendit. Porro dum quae inenarrabili potentia condidit, pari sapientia conservat & gubernat, demonstrat sese non minus esse sapientem, quam Omni in potentem. Quanquam autem nussequam non relucet illius bonitas,

quandoquidem hoc ipsum sum in bonitatis erat, Angelos ,& hune mundum condidisse , qdum ipse ad summam felicitatem quam ha

bet ex sese nullarum rerum accessionem desiderapet, tamen morta.

lium genus in hoc proprie condi dit, ut in his praecipue bonitatis ac misericordiae suae magnitudinem explicaret , siquidem hae parte

22쪽

DE MIsER. DEI. I9'parte Deus nobis voluit non tum amabilior esse, verum etiam admirabilior. Regis potentiam ac magnitudinem admirantur nonnunquam & hi qui oderunt aut invident. Caeterum clementia ac beneficentia amabilis est etiam his qui non egent, videlicet contem platione sortis humanae, per quam unicuique potest incidere ut egeat.' At nullus est, ut fuit, aut erit hominum, qui non egeat Dei misericordia. Quandoquidem iuxta testimonium scripturae veteris, nec astra munda sent iniςψnspectu Dei tu angelis suis reperit iniquitatem. Et Paulus ad Ro

manos clamat: Non indistinctio. omnes peccaverunt, α egent gloria Dei, ut omne os obstruatur. &subditus fiat omnis mund sis Deo. . Nunc audi3mus quam huic concinat mysticus illa Psse tes , qui

magna: spiritus i alacri φ4t e iustos . Un Desi exhoetatur. ,, ut spirituali cithara , ut psalterio oeea chordo,

ut cantico novo, ut ingenti voci- . n. . feratio-

23쪽

'LO DE s. ERAs Mus ratione celebrent Dei gloriam. Diligit, inquit, dominus misericordiam& iudicium, misericordia domini plena est terra. Semel duci taxat mentio est facta iudicii , sed

misericordiar mentio repetitur,

cum hoc elogio, quod hac plena est terra. Ausim & illud addere, sancti Iob & Apostoli fretus auctoritate : miseri ordia domini non solum terram esse plenam, sed& coelum & inferos. Quid canit Psalmus 3 1 ὶ Domine in coelo misericordia tua,& veritas tua usque ad nubes. Senserunt inferi misericordiam domini, quum refractis tenebrarum portis, educeret vinctos in regnum coeleste. Si quis contempletur opera Dei, quae iuxta mysticam Mosi narrationem perfecit primis sex diebus , non poterit non Vehementer admirari potentiam & sapientiam ineffabilem , & exclamare voce totius ecinclesiae: Pleni sunt coeli & terra gloria tua. Nec sibi temperabit, quin erumpat in hymnum trium pue

24쪽

DE MIsER. DEI. Hrorum: Benedicite omnia opera domini domino , laudate & superexaltate eum in secula. Quicquid conditum est in cassis, quicquid supra coetus, quicquid in te ris , quicquid lub terra, quicquid in aquis, quicquid in aere, pereunt vocc praedicat gloriam domini. Sed quid dicit Psalmus I . Miserator & misericors dominus, patiens & Multum misericors. Suavis dominus universis, & miserationes eius super omnia opera e

ius: Ergo est aliquid mirabilius,

quam condidisse coelos, cum tot

syderum tum idibus , condidisse

terram cum tanta animantium, arborum , ac rerum omnium' varietate , codidisse tot angelicarum mentium agmina Z Qibis hoc auderet assirmare, nisi Propheta cla- , Ie pronunciaret, miserationes domini superare reliquoru omnium illius operum gloriam. Et tamen non dubitabit hoc esse veru, quisquis religi cda curiositate conside-IaVe Iit , quaato mirabilius restituerit

25쪽

11 DE s. ERAs Mus tuerit hominem , quam condide is rit. An non mirabilius est, Deum esse factum hominem, quam angelos esse conditos a Deo Annon mirabilius est, Deum in volu tu pannis vagire in praesepi, quam illum regnare in coelis quo S con- didit 3 Hic demum Angeli velut in facto omnium maxime stupendo canunt gloriam in altissimis Deo. Vident infimam humilitatem , & agnoscunt excelsissimam sublimitatem. Totum hoc consilium redimendi generis humani, Christi vita , Christi doctrina,

Christi miracula , afflictio , crux, resurrectio , apparitio , ascensus , missio spiritus, per paucos humiles& idiotas homines inno Vatus oris bis: hoc, inquὸm, consilium nonis' ne undique miraculis plenum est,

ipsis etiam Angelicis spiritibus in pervestigabile Z Conditi mundi . rationem vident & intelligunt impii daemones , instaurati mundi consilium latuit illos; atque hic ars artem fefellit, ars misericor-d Lae

26쪽

DA MIsER. DEI. 23diae fefellit artem malitiae. Conditus munduS opus erat Potentiae,s1c restitutus mundus, opus erat misericordiae. Cornua inquit Abacuc, in manibus eius, ibi absc5dita est fortitudo eius. Quid cruce despectius ὶ quid infirmius cru- ei fixo 3 At sub illa infirMitate latebat immensa potentia divinar misericordiar, qtaae fregit, devicit,

contrivit universam satanae tyrannidem. Idem Propheta quum haberet aures eruditas, quum haberet oculos fide perspicaces , audivit universam hanc mundi fabrica I ex omni parte narrantem Dei magnitudinem, & extimuit. Con-ssideravit opera illius, & obstupuit.

Et tamen quasi in his omnibus pa-xum adhuc esset perspicua Dei magnitudo, subiecit quod haec omnia

vinceret opera. In medio duorum animalium cognosceris. In confinio veteris ac novi Testamenti factus homo prodidit illud unice stupendum misericordiae suae mi- Iaculum. Nimirum hoc est quod

27쪽

Σ D E s. . E R Α s M u smox adiicit Propheta: Quum iratus fueris, misericordiae recorda

beris. De his qui miranda gesserunt, solemus dicere: In caeteris

vicit omnes. in hoc vicit seipsum. De Deo fas erit similequiddam dicere : In omnibus factis suis Deus incompa.abilis est & inimitabilis, in misericordia superat seipsum.

Nullam autem virtutem liter ς divinar sic attollunt in Deo , ut misericordiam, quam aliquando magnam, aliquando nimiam appel- .lant, aliquando multitudinis quoque numero copiam exuberantem illius exaggerant. Rex ille Propheticus eodem in loco magnitudinem ac multitudinem divinae misericordiae complectitur: Misere in re mei Deus , secundum magnam misericordiam tuam , & secundum multitudine miserationum tuarum dele iniquitatem meam.

Ubi magna miseria est , ibi opus est magna misericordia. Si consideres quam atrox fuerit peccatum David , agnoscis misericordiae magnitu

28쪽

DE MISER. DEI. 2S magnitudinem : si reputes quot modis peccarit in uno crimine, vides multitudinem miserationum eius. Nunquam ingens flagitium solum committitur, culpa culpam, velut in catenis ansam ansa, trahit. Primum duo capitalia facinora coniunxit, homicidium & adulterium , utrumque gravius erat in

rege, cuius ossicium erat la aliis talia commissa punire. Principes enim quo impunitius peccat apud homines, hoc gravius Offendunt Deum. Gladium gerebat ultorem homicidii,&ipse perpetrat homicidium. Per illum adulterae tradebantur lapidantibus , & ipse compellit ad adulterium. Porro adulterium etiam illud peculiariter exis

aggerat , quod quum domi haberet uxorum greges & concula narum , tamen non ex inopia sed ex lascivia concupivit alienam, ut rapto potius quam stupro delectativisus sit. Neque enim par crimen est eius , qui coactus egestate su D furatur aliquid diviti, & eius qui B domi

29쪽

ag DE s. ER A s Mu Sdomi opulentus , tenuem veste quam habet unicam spoliat. Hanc criminis atrocitatem impingit illi Nathan propheta sub parabola divitis raptoris, & pauperis spoliati. Iam nullum homicidii genus

immanius is quam quod non casu, aut subita animi commotione, sed destinato cosilio, captata oportunitato, commIttitur. Nihil com- meruerat Urias, noverat rex illum fidelem, & hac ipse hominis synceritate abusus est ad illius exi tium. Ille non sustinuit ingredi domum suam cubiturus cum uXOre,

quod arca Dei teneretur sub pellibus, &Ioab dux belli cum populo dormiret humi , nec tanta

probitas hominis avertit regis animum a maleficio. Postridie vocatum ad , coenam inebriavit, captans occasionem perdendi illunx, si quid per temulentiam inciz cumspectius effutisset, nec temulentus

Urias sustinuit ingredi domum suam , fruiturus uxore. Additus est alius dolus, quo fortis ac fidus bella

30쪽

bellator interiret. Tradita est epistola homicida, nihil suspicanti, quod rex ob perspect am hominis

synceritatem non metuebat ne resignatam legeret. Communicata est homicidii culpa cum duce Ioab, quemadmodum cum Bersabee communicarat adulterium. Nec unus periit Urias, verum ut lateret fraus , complures vocati

sunt in discrimen, magna vis hominum iaculis hostium obiecta est, ut unus innocens interimeretur , regis libidini locum daturus. Igitur in uno crimine, quantum inest criminum 3 Si unicum fui s. set flagitium , sed ingens , OpuSerat magna misericordi Nune David vides multiplex ac varium esse peccatum suum , implorat multitudinem miserationu. Qua vero late pateat Dei misericordia, declarat Psalmus et s. Homines, inquit , & iumenta salvabis domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam. Deus non solum servat homines, verum etiam B L iumen

SEARCH

MENU NAVIGATION