장음표시 사용
121쪽
IO Icibus in ventriculum descendentes assinem calamitatem inferunt; sed hoc in casu acerbior repetit, et Urget dolor , atque miserrime post multos labores mortem obeunt; pulsus inconstans est incredibili varietate. De dolore rodente , pungente , Iancinante conqueruntur , et Cibi ingestionem reformidant, eo quod cruciatus
augeant: assumpta Vero saepiUS evomunt,
postea quam graVes molestias pertulerint; motibus etiam spasmodicis identidem torquentur, qui ea proportione, qua eXUICeratio, et excoriatio profundius penetrat, vehementiores sunt, atque tandem tum ex convulsionibus praeCOrdiorum, tum ex defectione post multas ambages ex Syn-Cope moriuntur, sed multum diu in agone repetitis vicibus consistunt.
Quamvis hic status terribilis sit, habui
tamen aegros, quibus salus reddita est exanthematicae febris auxilio, etiam si portionem membranae stomachi vomiturejecissent. Summa, atque diu perstitit stomachi imbecillitas, atque ad vomitum ex levi errore proclivitas.
Singula autem, quae narraVimus Stomachi mala, nunc in stomacho diu etiam persistunt, sed saepe ad duodenum, et reliquum tubum intestinatem progrediuntur: materia morbifica i per telam cellulo
122쪽
sam potissimum, et per continuitatem fibrarum , aut per Vasa ipsa Successive lubum intestinatem assiciente; immo interdum , et celeriter, ut alias jam dixi-mUS, Vaporis instar, et, Ut ajunt aegri,
flammae discurrentis a stomaCho ad reliquum tubiam intestinatem transfertur. SiCaphtarum acrimonia desCendens intestinorum excoriationem infert, alvum Urget, et mucum intestinorum abradit. Quod si muscularem tunicam intestinorum assiciat, ejus Contractionem Urgendo, Cavum intestinorum coarctat, quae huC illuc in cadaveribus quasi filo adstricta observantur. Si tunica communis intestinorUm venenum recipiat, intestina inflata distenduntur. Id autem proprium est huic infirmitati , ut vitiosus humor ultimo demum perveniat ad intestinum rectum, quo in loco se figit, dolores in ea parte, EXCO-riationes , haemorrhoides , suppUrationes ani fistulam exhibentes produCit. Prast terea actionem intestini recti ita infirmat, ut
aegri faeces egerere non possint, atqUedum vehementi nisu conantur excrementa rargere, animo delinquunt. Si materia morbifica extra anum veniat, mUltae pUstulae, et vesiculae Cum ardore, et Pria-
ritu foras apparent; aliquando pars ma teriae morbificae ad vesicam transfertur,
123쪽
lo 3 atque ischuriam, tenesmum Vesicae, alia que vesicae mala procreat, de quibus subischuriae titulo sermo erit in disquisitione symptomatum, et phoenomenorum.
Colica abdominis insignes differentias
habet ex partium diversitate quae assiciuntur, et ex diverso modo quo malignummiasma eas ferit. Interdum quidem sed raro ex stimulo nervorum lumbarium dolores atroces peculiari modo intestina vexant , qui adveniente lumbagine cessant: hi repente veniunt, Vehementes sunt, in delirium etiam, atque furorem aegros agentes. Saepius sunt sine intestinorum inflatione, et tensione, atque aegri sine querela abdominis Contrectationem patiuntur.
Frequenter admodum in hac aegritudine musculi abdominis dblent, tunc autem abdomen non inflatur, sed veluti complanatur, neque etiam aequaliter Universum abdomen ConsUevit dolere, sed potius dextera pars quam sinistra, atqUe ab uno in aliud latus dolor cum tensione
transfertur: frequentius dolet hypocon-drium dexterum ita, ut hepatis dolorem
124쪽
mentiatur. Dolet etiam ex eadem Caussae positione scrobiculus Cordis, quin tamen affectus stomachus sit. Atque interim saepissime Compressio musculorum pyramidalium Cum scrobiculo Cordis consentit, et
dolorem stomachi auget. Alias regio pubis
dolore tenetur, quin reliquum abdomen doleat, aut non dolente ad utrumque latus abdomine fortiter dolent musculi recti. Dolor ad tactum et contrectationem plurim tam inCrescit , atque si scrobiculum
cordis dolor obsideat , respirandi oritur difficultas ; facile autem ad eXternum Pectus dolor transit abdomine relicto, atque in sinistro potissimum latere se figit. Ex quo deinde ad dorsum, aut ad sternum
Si venenum intestina impetat, et viscudae lymphae coalitum inhaereat, dolores vehementes facit, qui lecto affigunt aegrum omni motu Corporis dolorem adaugente : alvus supprimitur, urinae parcitas adest, eaque turbata est, pulsUS CUm obtusa tensione non admodum frequens est,
sed inaequalis. Si tunicam externam infestinorum afficiat, intestina etiam inflantur, et flatus nulli veniunt: crescente morbo Venter intumescit tympanitico modo, aeger Vomit,
dolores intermittunt et revertuntur, etiam
125쪽
atroces, qui loci impatientes aegros redindunt ; si interna substantia intestinorum affecta sit, vix abdomen inflatur, sed potius intra adigitur, nisi etiam externa tunica intestinorum in morbi consortium Venerit Quod si bilis a vasis sanguineis allata eXternam membranam lacessat, brevi dirus tympanites nascitur, et post lanCinantes acutos dolores in ascitem morbus de
Idem connubium bilis feriens internas membranas intestinorum, atque praese tim muscularem erysipelas generat intestinorum, sive diram entheritidem, quae cito illata gangraena hominem perdit. Eadem materia morbifica, accedente praesertim actione bilis, propulsa ad villosam tunicam intestinorum dolores atro-Ces , et reCUrrentes producit, excoriationem infert, alvum ciet excrementis variis etiam mucosis foetidissimis, et sanguinOlentis '. In hac autem colica prompte
Aliquando ruptis majoribus vasis doleCtiones sunt Cum multo sanguine , atquct haeC evacuatio per intervalla forct subito revortitur, eadem nimirum ratione, qUa sanguis CoalitUm, et agens venenUm ten ns, atquo sub vaporis cujusdam sensu pulmonem impingens , sputum cruentum producit , similiter et alvi fluxum cruentum generat. Alias autem PerpetUo fere vexant doloros iniq-stinorum Cum alvi fluxu, et aliquo tenesmo, atque alvus .
126쪽
IC6 morbus a musculis ad intestina transit, atque vicissim deserens intestina fertur admUSCUlOS , alqtie interdum ex . peritoneo affecto abdomen aequaliter tenditur et intumescit, et multum dolet scrobiculi re- gio CVm magna respirandi angustia, et brevit3te. Viribus vitae , aut remediorum auxilio dimota materie ex memoratis locis Omnibus febris increscit, urinae SeCretio restituitur, atque sudores apparent Cum alio-TUm phoenomenorum Cessatione, atquctεudores odoris sui conditione malignimiasmatis existentiam, et translationem
Bilis etiam sensim in cystide collecta, vitiosaque reddita, atque dimota dolor primum duodeni, deinde aliorum intesti
norum affert, sed eo in Casu inter dexterum hypocondrium, et umbilicum dolor ehementer Urget, vomitus primum nihil redditur, sed postea cum magnis Conatibus paUCa evomuntur, et primo bilis nigra , et foetida, quae Mida non CSt,
EXOnerat excr monta Metida mucosa . sod muco v luti TOSEO , et leviter rubente. In eo Casu Continuo ferisns intestina malignum miasma cogit resolutos etiam globu-IOs sanguinis Cum muco ipso Exira: caeterum hujusmodi alvi fluxus in quarto stadio solent Observari, atquct Con
sequuntur illud regimen, quod venenum ad intestina deduxit,
127쪽
deinde viridis . Urinae paucae sunt, atque deinde veniunt biliosae, obscurae, etiam nigrae, RIVUs est primum adstricta. Clystores dissicile immitti possunt, atque immissi non restituuntur, motus quilibet, immo etiam respiratio dolorem auget, febris tenet Cum pulsu tenso, neqUe admodum frequenti, elatiori autem quam in morbis stomachi. Remittente dolore alvus deponit biliosa, urinae uberiUs profluunt, atque Crescente febre sudores itidem adveniunt exanthemata prolaturi, quae copiosiora erumpunt in ea abdominis parte, quae magis doluit. Verum si praeter rationem , maXimeque sine sudoris propulsione, dolores mitigentUr, aut Cessent Cum manuum, aut narium, pedumque perfrigeratione jam nulla amplius spes est: haec enim phoenomena gaBgraenam SVb- ortam fuisse significant; moriuntur autem mentis compotes ex Syncope, quae Celeri
gradu advenit, non sine aliquibus motubus spasmodicis pectoris, et faciei. Cum autem dum gangraena fit, aut procedit , pulsus ampliores reddantur cum multo minori frequentia , minus expertes Medici decipi possunt, atque in bonam spem
erigi; sed hujusmodi pulsus , qui gangraenam dum ea fit Comitantur, utique ampliores sunt, hed inflati non propellen-
128쪽
vi, et Continuo decrescentes, atque la
Tympanites prompte interdum , Sed Saepius lento gradu advenit in hoc morbo,
et ex mea opinione dependet a materia morbifica defixa in membrana eXterna intestinorum , aut etiam in tela cellulosa peritonaei ἱ ea vero aut aurae instar abdomen impetit, aut dolorem rheumaticum interni abdominis exhibet , sed saepius effectus est hujusce miasmatis, quod instar erysipelatis in memoratis partibus
permanet. Cum haec materia neque admodum firmam sedem teneat , neque aequaliter Universum abdomen soleat assi-Cere , inaequalis tensio est , aut ea ab uno in alium locum transfertur : dextera autem pars plerumque magis tenSa eSt. Dolores inaequaliter cruciant, tensio etiam varie remittit cum diversitate urinarum , Varioque earum profluxu. Natura identidem Conatur post tensionis aliquam diminutionem febrem urgere , et Sudores min
129쪽
vere qui si repellantur, aUt non eXCO- Iantur , fortior repetit dolor cum tensione , et febris occultatione. Varietas pul-SUs magna est , prout dolores Urgent, aut remittunt , et Varia est materia mor-
bifica , cum viscida lympha aut cum bil acri compositio, ejusque dimotio, aut
translatio. Denique post acerbiores dolores, fortioremque febrim Cum pulsu non sine magno nisu contracto lymphatica Vasa disrumpuntur , atque serum intra cavitatem effunditur , sive tympanites in asCitem migrat. Tunc omnia remittunt, et melius aeger se habere videtur , sed sensim ascites magis se declarat; repetunt tamen identidem dolores novam Vasorum lymphaticorum rupturam addituri Hujusmodi asςites diuturnum curriculum habere non solet ; nam superveniens variis locis intestinorum , peritonaei , etc. inflammatio, quae est indolis gangraenosae , morbo finem imponit , priusquam integrum ascitis Curriculum pera- gatUr. Observatum est in hujusmodi infortunium incidere aegros, quibus rheumatica existente humorum conditione, aut agente bile acri erysipelatosa audacter purgantia medicamenta exhibita fuerunt, vel ad dolores sedandos Optata medicamenta incon-
130쪽
s ullo fuerunt praescripta, sive per os data , sive per clysteres recepta. Alιι fluxuS. Alvi fluxus in hoc morbo a diversis CaUS- sis proficiscitur , saepius a miasmate producitur , quod intestina ferit, sive inter morbi initia ead em impetat, sive a Cute ad intestina repellatur, quod frequenter evenit post sudores dispulsos , et quando
per aliquod tempus cum sanguine Circum ivit. Hujusmodi alvi fluxus serosus est, et qualem exhibebant sudores . foetorem habere solet. Bilis etiam collecta in cystide fellea , atque exitum sibi quaerens generat alvi fluxum biliosum, flavum , Viridem , aut etiam nigrum , prout ex vitio contracto diversum colorem acquisivit. Venenum etiam Phujus miasmatis , si ad hepar translatum fuerit , atque porOSbiliarios exstimulet , magnam urget bilis Separationem, quae alvi fluxum sustinet, neque Curatur , nisi dimoto veneno ex Praeterea quum humores, qui stasim patiuntur , tractu temporis corruptionem