Conspectus præsentaneæ morborum conditionis

발행: 1793년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

8I pulmone repleto , et labefactato , aut vasa externa lymphatica pulmonis disrumpuntur, atque hydrops pectoris nascitur; materia etiam morbifica post vehementem conflictum per telam cellularem ad abdomen descendit : sed ad tibias non raro transit, speciem phlegmasiae faciens; de

tera autem pars prae laeva solet materiam morbosam reCipere.

Vapor etiam malignus ex inferioribus partibus ascendens , et frequenter ab externo pectore ad pulmones delatus vehementem oppressionem inducit cum tussi,

aut sine tussi , quam tribuo tenui cuidam phlogosi in pulmonibus factae ab adveniente materia morbifica in tenuem quasi Vaporem resoluta. Hujusmodi phlogosis nisi prompte dispellatur , cito etiam Vi-εCeris gangraenam inducit.

Spasmus denique nervorum Cerebralium , et spinalium, qui pulmonibus provident , tum etiam nervi maxime stomachi , proximarumque partium , in sortem spasmum adducti , ex stimulo malignimiasmatis in consensum trahentes nervos pulmonis , et tracheae , dispnoeam Convulsivam faciunt, quae cito etiam potest interficere. Omitto reliquas minus proxime ex huiusce veneni actione ortas Caussas, quact

102쪽

82dispnoeam iacere possunt ; sed silentio non praeteream eX nerVorum vitalium imbecillitate , et humorum generali visciditate eum obicem agenti Cordi constitui , ex quo fiat , ut sanguis intra pulmones Congeratur , atque dispnoea naSCatur.

phthisis. Phili is is haec, quae in tertio, et qUarto

Stadio plerumque supervenit, habenda est tamquam metastasis materiae morbificaetracheam , et pUlmones impetentis : sequenti ratione solet procedere. ConseqUitur sputum sanguinis, aut Congestiones in pulmone genitas , aut nascitur ex destillatione a cerebro , et faucibus ad pectus , eaque destillatio conjuncta est aliquando cum salsae pituitae discrasia , alias cum ichore quodam ex bile genito ad aptitas referendo. Generatim observavi in hac phthiseos specie. febrim exiguam esse, pUlsationibus non acutis , et citatis , sed parum frequentibus , debilibus, et demissis ita, ut a Medicis minus diligentibus febrem abesse judicetur. Tussis molesta, et valde

exstimulans sensim redditur, atque etiam instar ferinae tussis stomachum quandoque subvertit : primum spumosa, et alba

103쪽

aputa sunt, deinde mucosa muco aequali subflavescente , tandem Vero pUrUlenta. Ex malo autem odore sputorum statim damnandus aeger non est ; nam hic foetor facile potest pertinere ad mucrim a maligno miasmate Corruptum , qta in adsit solidorum exulceratio. Vidi aliquando iaegros pro desperatis habitos ex macilentia , et sputorum foetore , qui dimoto ex Pulmonibus veneno, et per advenientia exanthemata eliminato bonam firmamque

valetudinem praeter expeCtationem recuperarunt. Quando autem febris evidentior redditur , morbus celeri gradu progreditur , calor Cutis etiam in provecto morbo aliquis , sed minor est , quam in alia

phthisi , nisi agatur de phthisi aphtosa ,

thematicum male judicatum ; haec enim inflammatoriae indolis est, atque trium , aut quatuor mensium spatio, atque etiam citius hominem interimit. In progressu hujusce phthiseos alvus cum torminibus intestinorum inordinate liquida est. Haec autem diarrhoea non ut in aliis phthiseos speciebus pendet ex corrupto , et purU- lento humore resorpto , qUem natura Urget ad intestina , sed est vera translatio per intervalla recurrens portionis materiae morbificae primitivae, quae a pectin

104쪽

re transertur ad intestina , quin tamen pectus liberet. Post Variam durationem , variumque ConfliCtum , et repetentem aliquam morbi mitigationem aegri macilenti , et maxime debiles Vix Cum Steriore inopinato ex syncope mori Untur. Sputum sanguinis pluries , et per almnos etiam in nostro morbo repetit, quin phthisim inducat, atque circa hanC rem Consulat beneVolus Lector , quae de haemophtoe dicta sunt : ex repetito vulnero vasorum demum vulnerata pars inflammatur , et in suppuratum abit, sed plerumque eadem CaUssa, quae facit vasorum . disruptionem , Vasa etiam minora lymphatica erodit, atque ad suppuratum Ciet. Sine ullo autem sputo sanguinis , et sine indicio congestionum in pulmone, ex hujusce materiae morbificae secundum. tracheam , et bronchia destillatione nascitur haec phthisis; non modo enim aCrimonia sua erodere profundius substantiam. tra Cheae , et bronchiorum potest ; sed materia ipsa in membrana mucosa veluti transudans vitiatur , atque falsam SVppU- rationem infert , quae SUCCessiVe profuΠ-dius agens pulmones ipsos labefactat. Sic videmus interdam hanc materiam morbificam digitos pedum afficientem aCrem quamdam transudationem inter digitos es.

105쪽

ficere , ex quae Cuticula separatur, Cutisque externa suppurationem praebet. Idem verisimiliter evenit in interna mucosa membrana tracheae, et bronchiorUm, a

que hujusmodi phthisis etiam sine ullo

sputo sanguinis , atque doloribus intercois statibus lento gradu hominem occidit. Congestiones autem in pulmone suppuratoriae, quae tubercula dici solent, non eveniunt in hoc morbo, nisi Una extiterit lymphae conditio rheumatica , Cui praesertim tribuenda est illa congestio , qUae SVppuratoria est. Nam sine tali dispositionis , et complicationis additione, lympha propter suam Visciditatem invasis pulmonalibus haereat, ex hujusmodi actione potius cum quadam per pulmones aequalitate reses sit, et stasim agit , atque ad superficiem pulmonum impulsa , ibi instar gelatinae Concrescit, aut mala

quadam suppuratione in morbo acuto totum fere pulmonem Corrumpit. Dicendum nunc est, quanam de Calassa factum sit , ut nostris temporibus adeo

familiaris morbus sit phthisis. Observavi

eam saepe profectam fuisse ex neglecto regimine in altero morbi stadio. Cutis nimirum obturata repellit humores ad interiora , debilis actio vitalis non sustinet propulsionem vitiosi humoris ad partes in

106쪽

seriores , lympha ex actione veneni viscida redditur , recrementa diversi generis , quae non amplius possunt per cutim etiaminari , retinentur , neque per UrinaS ,

quae solent tenues CX SpaSmo eSSe, OVRCuantur. Febricula ex hisce caussis excitatur ex genere quotidianarUm, atque CXCOnjuncta vi harum Omnium causSarum

lenta metastasis fit ad pectus, quae phthisi

viam sternit. Aliquam etiam partem Conserunt muria in humoribus ab hisce Caussis acCumul ta, et soluta, atque Vinum, quod n

strates homines non pauci appetunt , et peculiariter ii , quos haec infirmitas premit , nam veluti ex quadam necessitate propter Vires , quas sentiunt imbecillas , et quandoque veluti deficientes, ad vinum confugiunt. Dolor lateriS. In tertio stadio morbi frequens aegritudo est dolor. lateris , qui saepius est inter quartam, et sextam costam raro autem in dextero latere occurrit , nisi dextera auris , dexterumque brachium affectum

sit ). Saepe hic dolor ex musculis abit minis ad pectus ascendit; interdum ex scrobiculo cordis dolor venit. Hic dolor

107쪽

sat constans est , alias per intervalla re- Currit, atque per annos plures etiam hunc IOCum VeXasse observavi. Super dolentem partem Vix potest aeger CUbaro, quin an-Xietatem, atque animi etiam deiectionem patiatur: vehemens inspiratio, atque diductio brachii dolorem adauget, etiam pars dolens, interdum aliquantum tumet; alias minime. Circumscripto loco pars dolet, dolore nunc lancinante nunc distensivo :pars non Calet. Si materia morbi fica do-Ιorem faciens nitatur extus Venire , pars haec potissimum sudat , et Vidi Cir Um- scripte dolentem partem sudasse : primum frigoris , aut horroris sensus in affecta parte excitatus est , deinde Caloris sensatio Cum rubore affectae partis , quae primum doluerat; hunc autem ruborem

comitatus est Cum magno ardore pruritus. Pustulae deinde rubrae SubnaSCUn- etur , quae in Vesiculas abeunt, aut quin vesiculas faciant , iterum Una CUm Tu-

bore disparent. Quamvis pars dolens Capotissimum sit, quae veluti erysipelas proferat Cum minutis pustulis , tamen et in reliquo corpore SUdor Solet manare , et alibi etiam similes pustulae , sed minori copia efforescunt. Sudoris conditio similis est ac in exposito morbo exanthe malico , viscida nempe , et foetida . Si ma- ,

108쪽

teria hujus exanthematis profundius si beat , atque recto tramite, ut faCere S Iet, usque ad pulmonem perveniat, jam ad tactum pars non amplius dolet, sed anxietas augetur , levis tussicula accedit, atqUe Sputum cruentum affatim inopinato rejicitur. Sputum autem hujuscemodi sin-Ceri , obscurique sanguinis esse solet ab

eo plane disserens , quod in vera pleurulide observatur. Mihi contigit videre iulam mutationem recurrentem , qUa modo Pars eSterne rubore ardenti suffundebatur , atque ad tactum dolebat; modo m teria disparente , atque ad tactum Omni dolore Cessante sputum Cruentum iterum

apparebat. Quando pulmo materiam mo bificam recipit, dolor saepe in dorso ejusdem lateris persentitur; evenit etiam , Ut dolor successive ex latere sinistro gradum faciat ad dorsum , sed et hic dolor quandoque iterum ad abdomen descendit. Una, alterave sanguinis missione solet morbus mitigari, iterum post aliquod tempus rediturus. Repetitis actibus , atque diutusenitate temporis , haec haemophtoes Species denique in phthisim abit , sed mo bus priusquam ad phthisim aegrum redigat, plures saepius annos impendit. Dixi εaepius a musculis abdominis materiem

ad pectus transferri, sed et interdum eX

109쪽

malleolo pedis , ex talo , ex genu, aliisque locis subito dimota materia latus sinistrum impetit : alias vitiosa materia sanguini adhaerens, atque in gyrUm Ct cumacta pulmonem impetit, atque derepente sputum Cruentum copiosum excitat cum lateris sinistri dolore , atque hoc sputum fere sine tussi esse solet. In hoc casu pulsus brevis cum sistote incompleta esse Solet, atque vix febrilis: de caetero hujusmodi dolor lateris pleuritidem aemulans modo Chronicus est, etiam sine febri , modo cum febri , eaque etiam ad aliquot dies perdurante , ita ut veram pleuritidem exhibeat. Per ejusmodi lateris sinistri dolorem alia hujusmodi morbi mala aliquando etiam diu conticescunt ;neque prudens consilium est in morbo inveterato latibus resolventibus impactam materiam audacter et valide dispellere, quae resoluta facile caput petit gravissima mala capitis allatura.

110쪽

9OPalpitatis. Symploma proprium, et quod raro deest

in hoc morbo , est palpitatio Cordis , a teriae aOrtae , et Coeliacae . Hae quidem arteriae frequentius in palpitationem cientur, sed et in aliis partibus palpitatio arteriarum nascitur , frequentius in abdo minis Variis locis Cum sensu Cujusdam vaporis huc illuc abdomen perVadentis , atque in eo loco, quem assicit, palpitationem excitantis ; in Carolidum alterutra , atque saepius in dextera, in arteriis temporalibus observatur nunc Satis ConStanS, nunc intermittegas. Palpitatio Cordis , etaortae Cum quodam Veluti tremore quandoque Conjuncta est , atqiae Cum an Xietate , quae per aSCensum scalarum auge tUr , Varie recurrit , et intermittit. Coeliacae pulsatio non modo Cum anXietate,

sed quadam animi abjectione est. Si sinistrum pectoris latus inter quartam , et seae tam Costam doleat dolore quodam veluti punctorio , qui tamen perpetuUS ΠΟΠest , raro abest palpitatio cordis. Etiam immediate ex cerebro propter affectionem nervorum Vitalium nascitur palpitatio cordis , et Coeliacae . Haec sine ordine revertitur , sed frequenter eam persentiunt nostri aegri, statim a I eX SO-

SEARCH

MENU NAVIGATION