Conspectus præsentaneæ morborum conditionis

발행: 1793년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

' mno expergiscuntur. Palpitationem autem saepissime gigni existimo ex materia moris bifica per constrictam telam Cellularem arteriam vinciente , et ad pulsationem cogente ; sed et fere in toto Corpore, aut in alterutro brachio , si densa , et irrit, bilis cutis sit tempore eruptionis , multis locis arteriarum pulsationes persentiuntur , quae finem habent , posteaquam absoluta fuerit exanthematum eruptio. Resistentiarum obex ex lymphae , et sanguinis densitate palpitationem excitat, ut in chlorosi , si potissimum resistentia ad uterum sit, atque, ut ajunt, e directione vasorum ῆ sed haec per motum plurimum adaugetur ue nostra autem in te dum per motum et exercitium minuitur. Haec autem omnia nonnullis observationibus illustrare consentaneUm d UCO.

Magna cordis palpitatio, quae post non bene judicatam miliarem febrem per plures annos perstitit ita, ut costae insigniter elevatae foreut in latere sinistro , translato dolore laterali ad lumbos, multum imminuta est ; suscitata autem est febris quotidiana cum doloribus articu lorum : tinctura Sassalias , et extra lochamaepiteos per urinas turbidas, et sub-jugales per mensem, et Ultra perdurantes , febris quotidiana , atque omnia in

112쪽

Vidi etiam in viro quadragenario SUmmam, et Violentam cordis palpitationem, quae per duos annos duravit: cum febris

rium eruptio apparuit, omnis palpitatio finem habuit. Palpitatio carotidis dexterae, quae per

pitis dolore , commota materia , quae dedit dolores articulorum , deinde eXanthematum eruptionem , diminuta primum , deinde in integrum sublata eSt. Palpitationem arteriarum temporalium

per plures menses Constantem Comitatus

est quidam rubor Cum dolore conjunctus in regione dextera temporali ue ea Vero Cum transiisset ad latus sinistrum , ibi

etiam similem arteriarum temporalium sensationem excitavit; utraque demum per erumpentes in Universo Corpore pustulas , et vesicas omnino cessavit ἱ sed priusquam pustulae se se efferrent in cute

brachii praesertim sinistri , sensus Cutis in eo diminutus erat, et variis locis amteriae pulsabant etiam . in digitis , quae pulsationes, postquam puncturae digitos per aliquod tempus vexassent, ex integro evanuit lente, et repetitis vicibus minutis exanthematis apparentibus.

113쪽

T ertii , et quarti stadii plerumque mor

bus est anorexia, atque ordinario jam prae- Cesserunt ea phoenomena, quae tubum intestinatem affectum esse denuntiant, cujusmodi sunt alvi segnities, et inertia, cum exCrementis inaequalium scybalarum formam adeptis, aliqua matutinis horis post somnUm vomitiaritio, aUt recurrens

brevissimi aevi singultus, imminutum desiderium potus, non facilis alimentorum concoctio, aliaque hujusce generis, quae demonstrant jam fractam esse ' vim ne vorum stomachi , et viscidum mucum internae faciei ventriculi adhaerere. Adeo autem Crescit in provecto morbo hoc symptoma, Ut Cibum aegri prorsus renuant , potum frigidum despiciant , cardiaca aromatica, et spiritu osa aveant , et impune spiritum vini bibant, neque praecalidum potum reformident. Tunc de frequenti sensu defectionis Conqueruntur,

' Laesio nervorum diversorum, qui stomachi actionem. Teg aut, Progrediente morbo, non modo virtut m stomachi debilitat, atque ejus sensibilitatem minuit, immo fere adimit, sed et vim fibras muscularis fero delet , atque actionem cordis potenter iafringit.

114쪽

atque revera animo linquuntur, mortem imminentem perpetuo timent, Spem omnem salutis abjiciunt, atque interdum aliqua oscitatione, et spirandi brevitate, sed siue steriore ad agonem redacti esse videntur, dum interim adhuc praeter expectationem Vitam protrahunt. Hujusmodi sic dixerim insensibilitas stomachi post alvi fluxum diu perdurantem, et USum remediorum ad tubum intestinatem miasma malignum perpetuo trahentium, Se Semonstravit in reliquo tubo intestinati, et signatim in intestinis crassis, ita ut aegri immissos Clysteres semper frigidos esse dicerent, licet praecalidi ad morem gerendum immissi fuissent, et eo calore pollentes, quem assidentium manus ferre non POSSet. Perdurans anOrexia pylori relaxationem producit, atque aegri palam declarant assumta statim in ventrem descendere, e

, que postmodum dissicillime , et laboriose

glutinosa, atque etiam successive biliosa, Viridia, aut nigricantia, atque alvus dejicit primum dura, deinde liquida varii Coloris eXCrementa, et foetidissima. Aliquod inde levamen aegri percipere

115쪽

95- videntur, sed illud fugax est, nam alvi fluxus varius, et multiplex continuo urgetlypothimias saepius afferens, ita ut viribus exhaustis, pulsu minuto et decre-sCente, deinde reciproco, Ultimo autem deficiente aegri post ConVUISiones non Vehementes musculorum faciei, et mandibulae, mentem tamen Saepissime servantes, EX SyΠCope moriantur. Praeterea impressiones, qUae in duodeno nascuntur ex bilis vitio, quod successive in hoc morbo generatUr, alteramano rex iae Caussam Constitulant, qUae COΠ-juncta est cum magna agrypnia, et aegrΟ-rum inquietudine ; post aliquod tempus ab

assumpto cibo cruciat distensio quaedam molesta non sine dolore inter umbilicum, et scrobiculum Cordis ἱ ructus etiam Vo mi tui proximi incommodi sunt tempore digestionis; alvus inordinate nUnC reSeS, nunc liquida. Si solum ac Umulata, et vitiosa bilis morbum faciat, abstergentia amara, Saponacea leVamen afferunt ; verum quemadmodum non raro evenit) si Venenum in membrana interna duodeni defixum, tum illud male asticiat, tum venas etiam Varicosas reddat, in magno periculo aegri sunt, et per Vomitum, qui difficilis esse solet, evomunt etiam SaΠ-gubnem ob SCUrum atramque bilem, atque

116쪽

cito ex interna gangraena duodeni moriuntur posteaquam per diutinum tempus multiplices dolores, atque plurima mala passi sunt, quae ad affectionem hypochon-driacam pertinent. Dolor stomachi.

Traditum est otiam in ipso limine hujus

operis, nihil in praesentiarum frequentius esse prae dolore stomachi. Hic autem in omni stadio morbi occurrit, atque perrarum est, quod homines hoc morbo com repti, etiam si bona valetudine uti videantur, suisque ossiciis fungi possint, de stomachi dolore non ConqUerantur. Tantam vero hujus mali frequentiam tribuo plurimis , diversisque nervis, qui in ventriculum confluunt, et Cum aliis nervis, partibusque valde Consentiunt. Ex iis enim, quae diximus, Constat per te

liariter transmitti, atque ab eo eas mUtationes exoriri, praesertim in sanguine, lympha, muco, et bile, quae et multa mala gignere, et plures morborum SuCCessiones facere debent. - Stimulus igitur nervorum ab hoc veneno illatus in illos nervos, qui ad Ven-

117쪽

lriculum Confluunt, praesertim autem in nervos Cerebrales, dolorem stomachi infert, qui remittit et augetur sine notabili scrobiculi elevatione , neque insigni adtactum affectae partis doloris incremento.

Nervorum CVtis Cum stomaCho mirum in modum consentientium exstimulatio,

irritatio ab hoc miasmate in cute haerente, et subsidente, quandoque dolorem stomachi, sed saepius stomachi subversionem attulit sine dolore. Tribuo enim vehementem dolorem stomachi, atque intestinorum , qui subseqUitur repreSSum sudorem , aut depressa exanthemata, non soli nervorum spasmo, sed verae maligni humoris, quacumque via id fiat, ad interiores partes translationi. Frequentissime autem in hoc morbo chronico evenit, ut doleat vehementer stomachus Cessante Capitis dolore, atque hic vehementer urgeat, stomaCho non amplius dolente. Haec cita permutatio doloris evenit ne propterea, quod materia cerebrum irritans nunc descendat ad stomachum, nunc in cerebro persistat 8 Sed frequens. et Constans haec permutatio, et viCissitudo designat translationem materiae. Haec translatio fit ne per telam cellulosam nervorum Z Phoenomenon Certum est, ratio ta-

118쪽

men non adeo facilis est. Magna quidem omnino fugacitate, et Celeritate venenum hoc duin veluti in vaporem est resolutum, ab una ad aliam etiam remotam partem transfertur etiam visibili translatione, ea nempe quam fugax externUS rubor ostendit. Favent vero huic rationi etiam dot res vagi et fugaces, sive pectus sive abdomen , et intestina vel stomachum ipsum Cum quodam Ustionis sensu ferientes.. Dolor autem stomachi et quidem varius, et multiplex oritur ex Veneno, quod Sanguini inhaeret, aut lymphae, aut bili, V riaeque etiam exurgunt differentiae pro diversitate loci affecti. Pyloro stimulus aP-plicitus, vomendi conatum, aut impetum excitat; si superius orificium affectum sit, dolor gravis torquet, etiam cum lypothimia Conjunctus, et mens Submovetur. Varia porro OCCUrrunt prout aut membrana CX terna Ventriculi, aut interior, vel deniqUe musculosa stimulum retinet. Si inflammatio nascatur, vehemens dolor tenet sine insigni scrobiculi elevatione, alimenta aeger non retinet, Valde anxiUS est , pallescit post vehementes dolores, et animo linquitur. Pulsus autem durus, tenSUS est, non admodum Celer, triangularis, neque subsidet, nisi dum lypothimia advenit, Qui stomachus in gangraenam abit.

119쪽

si lympha hoc venenum retinens cum affrictu haereat in vasis stomachi, major adest elevatio scrobiculi tensi , et ad ta-Ctum non multum dolentis, cum similibus phoenomenis, sed dolor modo major, modo minor est; atque diu etiam trahi morbus potest. Saepe sub specie rheumatismi morbus progreditur, atque materia mΟ bifica ex variis abdominis locis prompte ad stomachum transfertur; pulsus br*Vis,

et ContraCtus est, minus elatus, et multo

minus tensus. Quod si materies irritans inhaereat interiori stomachi tunicae, Contumax et remittens in dolore aegritudo est, atque identidem aegri evomunt multam salivam Cum muco visCido et Copioso. Hi autem omnes morbi dimoto Veneno,

et in circuitum acto mitigantur, atqUe etiam Cessant: febris evidentior redditur Cum citato pulsu, et prompte adveniunt sudores allaturi exanthemata, plerumque

non numerosa, quae morbum ex integro

finiunt. Eadem successio morbi liberavit non raro aegros, quos a diutino tempore vexabant frequentes Vomitus, quos febricula aliqua inordinatim comitabatur; sed conditio pulsus, atque praesentia aliorum Phoenomenorum, et praegressi morbi, et

repressa exanthemata, naturam morbi ve-

Iuti digito monstrabant Ιrritis omnis Se-

120쪽

neris praesidiis, corroborantibus, optatis, etC., pari Corum dierum spatio per venae sectiones, et diaphoretica morbus superatus est.

Si lymphae adjunctum malignum mia ma telam cellulosam externam stomachi teneat, dolor est distensivus, non vehemens Cum magna ad scrobiculum inflatione , et flatuum eruptione, qui quando ErUCtantur, aegrum sublevant. Hi dolores, qui, nisi aliqua subsit phlogosis , sine febre sunt, pulsum exhibent parvum, inaequalem , et ContraCtum, non Celerem, etiam intermittentem, ContumaCeS SUnt, et insigni inaequalitate recursus durationis, et intensionis aegros veXant. Telam cellulosam firmiter exstimulans hoC venenum, aut levem phlogosim faciens Circa VASA Venosa ea Vincit, atque cogit in varices amplificari. In hanc aerumnosam infirmitatem non infrequenter incidunt ii, quibus diu doluit stomachus Chronico modo. Hujusmodi malum solet et vomitum inferre, et recurrentes lancinantes dolores, et febriculam etiam anoma- Iam excitare. Post cibum assumptum male se habent, et denique iteratis vicibus sanguinem evomUnt Sine magno Conatti, Primum nigrUm, et grumosum, deinde obscurum, et fluidum. Aphtae etiam ex fau-

SEARCH

MENU NAVIGATION