Conspectus præsentaneæ morborum conditionis

발행: 1793년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

5 Itum incidunt, quo natura morbi proprium characterem magis pandit. Tristitia in hoc morbo magna inaequalitate , et temporis vario intervallo urget et repetit. Sunt qui exeunte Vere, et elabente autumno tristes, et melancholici evadunt, taciturni, et una alterave Sanguinis missione sublevantur. Alii alternis diebus tristes fuerunt, aut etiam eadem die tristes, et cum garrulitate hilares. In desipientiam nonnulli inciderunt impetigine manus evanescente, Sed ea iterum revoCata mentem reCuperarunt.

Pluries hujusmodi aegris utilis extitis

febris intermittens, quarum aCCeSSiones repetitae, non modo sudores, Sed et exanthemata protuIerunt, quorum adventus meritem reddidit, et plena exanthematum crisis salutem restituit.

In quarto stadio ordinato quodam gradu, et morbi incremento, abolita fere memoria, ad desipientiam quamdam, et fatuitatem etiam aegri deducuntur. Primum quidem mente adhuc, et ratiocinio valentes in promptu ideas, quas Comparent, aut quas Vellent habere nequeunt, atque identidem aliena nec cohaerentia verba proferunt. Sensim autem facultas ideas Comparandi, atque idearum productio infirmatur, et veluti deficit, ita ut paucas

72쪽

omnino id as sibi cohaerentes CompararQ, et ex voluntate significare possint, sed aliena loquantur, atque vere singulari modo desipiant, atque ad fatuitatem etiam ultimo deduCantur. Haec phoenomena omnino proficiscuntur ex materia morbifica fibras medulla res Cerebri ita afficiente, ut Cum quodam spasmo eaedem infirmentur, neque fibra medullaris eo in statu obsequiosa fit animae agenti, atque ex motu interno fibrarum idcae alienae in anima imprimantur. Iterque autem hic status ad delirium, maniam, desipientiam, fatuitatem, etC. aegrum ducit, prout variae portiones medullae cerebri, diversoque modo aut infirmantur, aut stimulantur. Varia autem sequi

necessario debent, prout aut illae fibras affectae sunt, quae imaginationi , et objectorum picturae respondent, aut illactquibus inest memoria id earum ab exter- Dis Corporibus reCeptarum, aut illae,

quibus ideae propius ad animam 'pertinentes ex aliarum id earum Comparatione, et animae actione proficiscentes olim in- SCulptae nascuntur, atque idcirco mirum in modum aut anima a corpore imperante movetur, aut quidam motUS nervorum animae obsequi Osi non SUnt.

73쪽

Haec autem Omnia oriuntur a fibris medullaribus stimulo percitis, aut infirmatis. In genere Video memoriam praesertim recens perceptarum id earum firmam non ESSe, eamque obliterari progrediente morbo , atque animae fa Cultatem, qua ideas Comparat, et ratioCinatur, diminui, et labefaCtari. Vehementia denique, aut illa perturbatio, qua diversae fibrae medulla res Cerebri a materia morbifica moventur et eX- stimulantur , Caussam Constituunt delirii vehementioris, et maniae; atque puto inmania eam portionem medullae cerebri

potius laedi, in qua proximius anima sedet , atqsse ministerio fibrarum proprias operationes exercet; puto autem in delirio majorem partem Cerebri affectam esse, illamque etiam, quae ideas ab externi sensibus ad animam defert. Cum autem ab aliis partibus, uti stomacho, diaphragmate, Oesophago, partibus genitalibus etc. , etiam Sensationes quaedam ad animam perveniant, planum est stimulum hisce partibus applicitum, posse ea vehementia animum ipsum pes .cellere, ut delirium, aut gravia animi

pathemata, aliaeque Sensationes Suis organis respondentes in anima excitentur.

74쪽

Odontha A. Tum in primo, cum in secundo, et

tertio stadio frequens morbus est Odon-thalgia, atque etiam multum antea quam morbus Se explicet, et secundum stadium inchoet, odonthalgia aegros vehementer

assicit ita, ut inter prima morbi sympi

myta Occurrere soleat.

Ea saepius eamdem partem torquet, in qua debilior pulsus est, atque ejusdem recursuS nigra carie dentes corrumpit; ii vero, qui vitium hoc jam ab aliquo tempore tenent, dentes habent etiam in pruma adolescentia corruptos sine ulla gi givarum Iabefactatione. Nocturnis praesertim horis morbus inisgrmescit, et per aliquot horas Vehementer Vexat, deinde conquiescit sequenti dis eadem circiter hora rediturus; neque etiam Continuata actione ferit, sed per intervalla redit cum magna vehementia etiam aliquo spasmo, vel subsultu, reliquum Corpus per ConSenSum Convellens, et aegrum veluti in furorem agens. Pars dolens 'ut parum, aut nihil intumescit: dolor autem per stimulantia, et spirituosa plurimum adaugetur.

Excitata febri dolor mitescit, atque nihil magis sudore sublevat. Odonthalgia

75쪽

55 .cessat interdum adveniente CoryZa, aut oculorum rubore, aut phlogosi in faucibus, aut tussi, aut pedum, tibiarumque dolore : etiam Odonthalgia mutata est in febrem intermittentem, atque haec vicissim in odonthalgiam reversa eSt. todonthalgia igitur, perinde ac angina, dolor stomachi, aliique in variis locis evenientes dolores, cum aut sine ulla phleg-masia simili modo ab eadem Communi

Caussa reguntur.

sanguis densus est. Sensum praesesert frequenter veluti cujusdam fumi caput petentis; hic vapor constringit, et convellit, gignitque subitaneam plethoram capitis, Cum periculo mortis repentinae. Hanc morbi indolem ostendunt morbi suCCessiones ; nam ad alterutrum pedem saepe ad dexterum, liberato Capite, atque tranS- lata materia, Calor quidam persentitur in

quente quadam intumescentia digitorum, alias dolores in tibiis nascuntur Vidi etiam quamcitissime externum tibiae latus intumuisse cum aliquo dolore, super-Apoplexia.

facilius corripit, quibus

76쪽

stite per aliquod tempus echymosis specie, et quadam dolente secus malleolum intumescentia. Ergo revera frequenter Vapor est malignus Caput Peten S. Hic morbus oriri etiam videtur ex quadam ple thora capitis sensim progenita Verisimiliter ex constrictione Venarum revehentium: Certum est per mothim Corporis imminentem apoplex iam determin tam fuisse. Sic vir quinquagenariUS repente concidit viribus sublatis, mente adhuc constanti , monuitque ne loco dimoveretur, anteaquam rebus suis providisset, quae cum praestitisset, loco dimotus, et lecto Commissus statun in apoplexiam incidit.

Caussa etiam apoplexiae, qUae Certo frequens in hoc morbo est, repetenda est ex resistentia, quae sit ab arteriis debiliter agentibus, et peculiarem capitis ple- thoram afferentibus, qui malus exitus

contingit potissimum in iis, qui torosi sunt, et densa cute praediti, habentque

sanguinem densum, et Crassum. Aliquando etiam oritur apoplexia exstimulo potissimum miliarium veneni ner-Vob praecordiorum lacessente, et convellente, qui subito fere reditum sanguinis ex capite intercipit. Apoplexia in hoc morbo plerumque nou

77쪽

omnem subito mentem adimit, licet aph nus aeger sit, et sinistri saepe lateris aliquam paralysim offerat. Ante insultum, aut eodem imminente facies plena, et quodam veluti rubore suffusa apparet, et aegri vomere solent. Febris insurgit cum pulsu tenso, et ConVUlsivo, Urinae tenues redduntur cum subsultibus, pulsuque in paralytica parte magis Contracto. Mens interdum integra redit, sed morbus facile repetit etiam brevi intervallo. Prima aC- Cessio raro aegrum tollit, pars paralytica calet. Crescente febre semper adsunt sudores , iique in paralytica parte Copiosiores: sensus licet minor, in assecta parte remanet. Violentis Convulsionibus si moi

bus repetat, Cito plerumque aegri jugulantur. Vidi aliquoties balbutiem, aphoniam , et paralysim alterius lateris per

advenientes Sudores, et pUstulas pauca rum horarum spatio ex integro superari. Apoplexia vera est chim steriore, et

runchiis. Incipit per balbutiem, et oris

torturam , sed in hac apoplexi a constam ter adsunt motu convulsivi nunc vehementiores, nunc remissiores instar pandiculationis; si aphoni sunt aegri, et secundo die cessant sudores, advenit trismus mandibularum , dissicilis deglutitio ,

78쪽

atque in altum soporem Coniecti aegri post convulsiones Varias pereunt 8. . Quo fortius autem natura iteratis vicibus sudores sustinere conata est, eo longior est conflictus. Solum per Constantes sUdores, et exanthematum eruptionem advenit morbi victoria. Sudoris autem prompta Cessatio citam mortem inducit. Haec apoplexia in iis, quos primi impetus morbi non sustulerunt, etiam in veram deinde apoplexiam transiit, et aegri lente plurium dierum spatio suffocati momtem obeunt stertorosi, et Cum sibilo.

Apoplexia haec et quidem fugax pluries repetit in quarto stadio; denique vehemens et lethalis; atque haec apoplexia in eO

dem aegro nunc epilepsiam, nunc tetanum, nunc delirium et desipientiam, nunc Syncopem affert: idem nempe aeger in ejusdem morbi curriculo nunc epilepti-CUS, DUnc convulsionibus instar tetani, nUnC vera apoplexia Correptus fuit, et ' denique forti apoplexia convulsiva brevi extinCtUS. Raro in paralysim abit, sed aut cito Peccat, aut superatur; qui loquelam non

' Qui primis ab accossione diebus non sudarunt, Un alterovε dis ante mortam solent vehementer Cum auCtasobre sudare ; sed sudor deindρ intermittit, atque tuna cito soporosi facti a convulsionibus jugulantur.

79쪽

randa etiam est apoplexia, quae in provecto morbo advenit disparente pedum tumore ἱ ea curatur tibiarum in aqua C Iida immersione. ParabSis. Paralyseos morbus etiam nostris tempOribus familiaris est, neque Solum Senes,

sed et juvenes corripit nulli sexui par-Cens, atque fortasse in sequiori sexu fre-qUentior: rarum non est puerperas in hanc calamitatem incidere neglectis sudoribus.

Inopinato non solet aggredi, sed alia consequitur mala, quae latentem hanc labem significabant ; saepius advenit sine praecedente apoplexiae insultu. Recurrit primum aliquis torpor cum εtupore pungitivo in digitis manuum, quo Crescente pars paralytica redditur. Multum etiam ante adventum paralyseos brachium sinistrum de repente frigidum persentitur, sed, hoc frigus cito etiam disparet. Brachium sinistrum Saepius assicit, interdum sine cruris debilitatione; alias etiam crus infirmatur, sed

perfectior semper est paralysis in brachio

quam tu Crure.

80쪽

Repercussa exanthemata facile conse quitur hic morbus, atque mihi contigit videre mulierem, quae hanc aegritudinem bis passa est cum persistentibus adhuc incute pustulis, licet febris expers se aerilibero exposuisset, momento fere temporis balbuttit, et paralytica brachii sinistri evasit cum cruris debilitatione. Frictionibus, et potione diaphoretica excitali sudores, qui iterum eruptionem aliquam attulerunt, intra paucas horas paralysim SUstulerunt, subsequentibus deinde per aliquot dies febri, et sudoribUS. Frequens etiam haec calamitas est iis, quibus in febre tertiana complicata Cum nostri morbi veneno caput impetente, et soporem inierente, animose datus est Co tex peruvianus, qui utique febrem Comprimit, sed nisi hominem interimat, par

lysim gignit.

In hac paralysi raro sensus omnis aUfertur, pars paralytica non propendet; tendines musculorum manum flectenissiensi persentiuntur, digiti etiam aliqui Contracti aliquantum in Curvantur; phalsus paralyticae partis brevior Utique, Sed ContraCtUs est etiam Cum aliqua tensione; Urinae sunt decolores , mens plerumque

Constat licet etiam aeger balbutiat. Si cito post hujusmodi infortunium febris excite

SEARCH

MENU NAVIGATION