Conspectus præsentaneæ morborum conditionis

발행: 1793년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

6Ιtur, Urinae turbatae, albe SCentes, autaqueae redduntur: pulsus in paralytica parte citatus fit Cum nisu contractionis :sudores excitantur, qui tractu temporis proprio odore naturam latentis veneni ostendunt, tunc pars paralytica dolet, et intumescit, tendin subsiliunt, accedunt

aurium StisSurri, atque Se Se eXplicat Cum riCulum. suum peractura febris exanthematica, quae assert purpuram Cum pustulis , et vesiculis miliariis. Febris, et reliqua symptomata sunt de more hujusce febris exanthematicae; illud

tantum animadvertemus, sudores licet in universo Corpore appareant, in paraIytica parte uberiores esse, atqUe Copiosiorem etiam esse in eadem parte exanthematum

Quod si paralytica pars talis diu persistat , identidem tamen post diutinum

temptas, maximeque aestivis temporibus rubores fugaCes , . atque etiam Vesiculae

dispersae huc illuc in paralytica parte se

offerre pergunt, donec aut Vis naturae Valens per se, aut remediis adjuta opus perficiat; fotus autem aquarum the malium maximam essicaciam habuerunt ad hoc exanthema ex paralytica parte eXtrahendum , sed primum antecesserunt Viscidi, foetidique Sudore S.

82쪽

62 Ea ratione, qua pustularum eruptio princedit , paralytica pars suo naturali tono restituitur, si quidem cuticula in affecta parte secedat; si autem ex naturae debilitate, aut ex bono regimine neglecto paralysis persistat, brachium gracilescit, tendines rigidi fiunt , atque dimotum brachium etiam dolet, et demum apoplexia Convulsiva aeger e medio tollitur. Hanc paralysim non raro observavi incurriculo febrium acutarum, quas praesertim sustinebat caussa proxima nostri morbi, atque Observavi paralyticam partem convulsivis motibus suCCUSSam, mo-tUm et Sensum recuperasse altero interim

brachio similiter paralytico facto. Haec omnia phoenomena ostendunt paralysim hanc non proficisci ex labefactatioue medullae nervorum, sed eX COmpressione Cum stimulo genita a vitioso principio, quod haeret in tela cellulosa nemorum, quos impetit.

83쪽

Oculorum morbi.

oculorum morbi alias subito naSCUntUr et fugaces sunt a veneno instar fumi pa tes oculoriam pervadente; alias Contuma-Ces ab eodem , veneno si diu in aliqua oculorum parte inhaereat. Diversi autem effectus sunt pro Varietate locorum, quae impetit, variaque proportione Utriusquemiasmatis, quae facit Ut partes magis Con vellantur, aut debiliores reddantur. Partes irritabiles OCVlorUm, atqUe S

sibiles utique generatim debilitantur, sed

faciles ad quemdam spasmum redduntur; limbum palpebrarum irritans Venenum glutinis viscidi separationem movet, Undct palpebrae per noctem ConglUtinantur, ab que rubent. In albuginea sicuti etiam in

EXterna Cute nascitur rubor, qui similiter cum pruritu esse solet, et ardore, aut sabuli oculo recepti sensatione, atqUe alias Cum sensu punCturarum, si expeditior sit actio miliarium miasmatis. Sed cum hoc Venenum valde infirmet sensibilitatem nemorum, tUnC TUbor Cum exiguo dolore intensus est, phlyctenae etiam tum in albuginea, tum in Cornea Se se efferunt; frequenter in fronte, proximaque gena minutissimae pustulae subrubrae, aut cuti concolores tactu persentiuntUr.

84쪽

Rarissime catharacta nascitur; sed frequemtius lenta amaurosis, amblyopia, diplopia, aut visio distoria objectorum , qui morbi

pertinent ad retinam Vario modo Compressam, aut stimulo percitam, vel etiam Inaequalem musculorum oculi actionem. Obtusus etiam in hisce aegrotis defixus redditur, et a Consueta alacritate longe recedit propter statum musculorum, qui debiles ad motum cum quadam decurtatione fiunt. Hic status nervorum, atquestiam fibrarum medullarium cerebri, quae in nervos opticos, retinamque facessunt, CaUSSa eSt, eX qua semper in confirmato morbo summa nascitur visus debilitas,

atque interim ob quamdam ad spaS-mum aptitudinem oculi lucem aufugiunt. Explicatio caliginis, muscarum obvolitantium, aliorumque phoenomenorum ad visionem pertinentium ex dictis facile patebit. Scintillae veniunt ex veneno retinae stimulum inferente sive mediate, siVeimmediate, praesertim ex tensione musculorum Oculorum motui inservientium. Ingentes mentis, et animi Commotiones ,

nec non vigiliae in iis, qui jam eas habent, statim eas plurimum augent, atque visum maxime assiciunt. Vidi etiam quemdam scroti pruritum, qui ab hoc morbo

85쪽

proveniebat eVanescentem, statim scintiIIas in oculo sinistro dedisse, atque scintillae, quae jamdudum vexabant excitato sudore, et advenientibus pustulis omnino disparuisse, quae iterum apparuerunt mi-Ιiaribus pustulis depressiS. Scintillae oculorum levi Compressione

adaugentur, Uti etiam OCUIO VerSUs externum canthum ab interiori leviter compresso. Post somniam frequentiores, et Vi-vidiores sunt. Scintillae saepius exhibent fugacem arcum lucis, Saepe Chim tremore aliquo repetentem eadem ratione; qua similes scintillae apparent, StatimaC OCU-lus ab interno cantho paullo ruditer ad

dent venenum musculos ipsius Oculi propria vi tendere , et decurtare. Nihil autem magis frequenter svenit, quam plurium phoenomenorum ad oculos, et visionem pertinentium adventus ex rapto Veneno ad caput, atqUe ad oculos: observatio etiam docuit eos, quibus facilis in hao aegritudine est coryZa oculorum morbis rarius tentari. Scintillae chronicam, et diutissimam aegritudinem Constituunt modo leniorem modo vehementiorem; sed in aegris nostris fere momento temporis inopinato imterdum adveniunt splendores sine doloris

86쪽

ante oculos recurrentes , qui scutum vi- lvissimae lucis exhibent. HOSCE ConSequi- tur statim magna visus debilitas, atque amaurosis imperfeCta. Ii autem ex retinae SpaSmo Oriuntur , quem Status fere para- ὶlyticus retinae consequitur. Mihi etiam icontigit audire aegros Conquestos de SU- lbitaneo veluti quodam rubore objectis iOmnibus Circumfuso , et prompte dispa- . irente absque visus debilitatione. iPost frequentem scintillarum recursUm lvisus debilitas, et visio nebulosa, raro lsequitur integra Caecitas, Sive amaurosis. lophtalmia potius est sicca , quam hu- mida , atque sordes , quae CirCa tarsum spalpebrarum colliguntur, non humidae, sed siccae sunt glutine Concreto et den- lsato. Periculosa est ruboris OCVlorum, sive ophtalmiae disparitio, sive remediis irepulsa, sive profundius intra Caput remanente materia morbifica non amplius adveniens, atque Observatione Constat graviora interioris capitis mala per oculo- rum , et palpebrarum ruborem Conticescere etiam ad annos.

Bonum est limbum palpebrarum plorare , et Veluti purulentam materiem fundere, atque ii, quibus natura hoc benescium curat, visionem diu Conservarunt;

Don pauci vero, quibus oculi nitidi facti

87쪽

- ε sunt, post aliquot mensium spatium apo-plexia correpti fuerunt. aurosis in hoc morbo lentissime venire consuevit, atque Consequitur praecedentem ambliopiam , Visus obscurationem , aliaque similia phoenomena, ut muscas obvolitantes, caliginem, scintil-Ias , etc. , atque oriri Videtur ex vitioso humore nervum opticum Comprimente, et debilitante; cum tamen noster morbuε alias oculorum infirmitates afferre soleat, atque gradatim morbus progrediatur, raro aegri ad perfectam amaurosim rediguntur . Repentinam amaurosim utriusque oculi in filia viginti annorum, quae proxime Cons Uta erat eVanescentem Cum

phlegmatia dolorem genu, felicissime ex integro superavi usu spiritus Mindereri, et repetita tibiae sinistrae, cujus genuintumuerat, in aqua calida immersione.

88쪽

Scorbutus , sive potius scorbutica oris affectio advenit in tertio, et quarto stadio , et quod ad os pertinet , scorbutum

revera exhibet ; dentes enim vacillant , et cita carie nigra corrumpuntur , gingivae tument, atque sanguinem effundunt; os foetet , ulcuscula etiam in palato , et lingua interdum excitantur , atque salivatio solet haeC praecedere , et Comitari ; sed plura phoenomena adsunt in hac affectione scorbulica singularia. Noctu morbus augetur , interdiu minuitur ; plerumque in sinistro latere mandibula anfecta est , atque in eo latere dentes Vacillant , in altero firmi sunt ό oborto sudore , aut etiam exanthematis apparentibus , statim dentes firmantur. Alia autem εymptomata , quae in Vero scorbUto observantur , hic desunt , uti tibiarum maculae lividae , et inaequales , et in Ul-Cera transeUntes , squalior sCOrbuticorum propritis , atque dolores artuum velut ex

contusione.

Haec scorbutica oris affectio pendet amiasmate praesertim sanguini inhaerente, quod eX Cerebro per telam cellulosam in palatum, latices , atque gingivas descendit , atque haberi debet tamquam partia

89쪽

Iis aliqua judicatio , quae Caput sublevat : revera animadverti stypticis, et tonicis generose adhibitis , firmatisque gingivis citissime et gravem odonthalgiam ,

et OCulorum rubores, et Capitis summam perturbationem , aliaque Capitis incommoda oris emendationem eXCepisse. Inter

dum autem. ore ad Sanum Statum reme

diis redacto , primum hydrophobia, deinde stomachi excoriatio successerunt. Id etiam singulare in hac affectione observavi , quod prompte nascatur in quarto stadio post capitis interni varias affectiones , et celeri gradu procedat , atque similiter prompte etiam conquiescat aliis malis subortis. Angina. Angina fugax esse solet, saepiusqUO dexteram palati partem assicit, atque sine ordine revertitur, sed interdum, et praesertim in adolescentibus, qui morbum ex haereditate ferunt , si Caussa aCCesserit , quae febrim vehementem protulerit, gangraenosa facile evadit. Ii magis huic anginae obnoxii sunt , qui sanguinei sunt , coloris rosei. in genis Circumscripti, et fibrae, ut dicitur,. albae, . atque pueri, qui scarlatina laborarunt. .

90쪽

Quando bilis acris una jungitur, facillaphtas, gignit : hujusmodi aphtae , si ad ima faucium paullo profundius penetrent,

ulcerationes inserunt , quae diuturno , et dissicili morbo originem praebent. Etenim usque ad tracheam erodere pergunt, pri- .mo Vocem auferunt, deinde ad lentissi- amam phlysim Viam sternunt, aut deglu- ῆlitionem dissicilem reddunt cum constanti tpericulo suffocationis. HanC anginam uti e Cerosam non raro natam vidi ab exantheis amatibus, quae in cute jam emoruerant , qaudaCter repressis. is

Caeterum oris halitus in hac angina imultum foetet, atque insignis deglutiendi idissicultas cum levi dolore est. PutSus RU ltem a gutturali recedit , atque humilior , ibrevior, in extremo puncto sistolis cita- itior. jΗaeo angina per sudores feliciter resolvitur, suCcedentibus exanthematis; raro admodum in suppuratum abit, atque licet suppuratio eveniat, morbi proprium Cur riculum ea non prohibet. Si sudores , et exanthemata morbum non indicent, materiam ad alium locum translatam sequuntur plura alia mala, ut tussis, odoΠ-thalgia , cephalalgia etc. Ea Vero reSOrpta morbus aliquandiu conticescit, novas deinde demonstrationes daturuε.

SEARCH

MENU NAVIGATION