Georgii Buchanani ... Opera omnia, historica, chronologica, juridica, politica, satyrica & poetica ... curante Thoma Ruddimanno, a.m. cum indicibus rerum memorabilium, et praefatione Petri Burmanni, in duos tomos distributa item, rudimenta ... access

발행: 1725년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

761쪽

partes agricolarum industriae, tuae vero eoelesti illi vi, quae labores omneν prosperat, & salubri temperie dat segeti incrementum , posse comparari videntur. Posteriores vero literae tuae Tiguri bruma datae, anno i s 7 , ad nos demum perlatae fuerunt ad Id. Aug. anni Ego jam quadragesimum , & eo etiam amplius diem, ob adversam valetudinem ab aula absum, sed cum primum eo rediero, dabo operam , ut Rex ipὶ tantulum suis occupationibus suffuretur, ut ipse sui animi ad te testim nium sua manu det. Sin minus id ipse praestare potero, curabo ut per Collegam meum, virum pium & eruditum , Petrum Iunium Rui molles aditus Ec tempora observabit id conficiatur. Interim ad te mitto Commentariolum nostrum da Regno, kriptum quidem temporibus turbulentis; sed nunc demum emissum, 'acio modico interjecto, mitescente tumultu. & auribus hominum ejuscemodi sermonibus assuefactis. Potest fortasse noster labor supervacaneus videri , tot praesertim hominum doctissimorum jam pridem ea de re lucubrationibus evulgatis. Sed cum illi sparea quaedam, sed praeclara in hoc genere praecepta collegissent. mihi sum viissus operam omnino non lusurus, si in methodum ea redigerem, ec non

temere, sed via & ratione de re tota dilquirerem. In hoc genere si quod operat pretium viri probi de docti me secisse existiment, multitudinis ap-vrobationem nihil moror.

ea enim est genuina eius vocabuli significatio; a Memma enim. i. e. bre i ma, secundum Varrosem lio. s. de LL. aeducitur. Sie Plin. lib si Nat. HuΙ. cap. sImebus decem circa brumam sat- dentatos aram Nigidiar tradit.

EPISTOLA X XV.

Curi m ae ornatissima viro D. Georgio Buchanano, Gustrissim Regis

Vi Scolorum Praeceptori, amico uni atque inico. Sterlingum.

Daniel Rogosius Georgio Buehamno S. P. D.

ETSI sub finem superioris Iunii pluribus ad te scripsi, ac tuas potius

literas exspectarem , quam novas ad te dandas existimarem , tamen oblata occasione scribendi commodissima, nolui committere quin haec paucula ad te exararem, iteratoque scribendi ossicio, te ad respondendum provocarem. Quid enim possit mihi esse jucundius, cum ob distantiam Ioeorum, quibus sejungimur, mutuis colloquiis cois nequeamus, quam saepenumero per literas tecum confabulari, non Scottae tantum , verum Britanniae universae ornamento Huc accedit, quod quo citius, ectibi. N amicis, ob extremam senectam, ad quam tua aetas pervenit, ex hac vita migraturus videris, eo majori studio laborem, ut frequentius te salutem , cupiamque Lamo vehementius de tuis rebus vicissim certior fieri

762쪽

Fuit autem longe mihi jucundissimum ex Patoko Moravis, Regis vestri

ad Reginam nostram Legato, intelligere , te quamvis Corpore minus commode valeres, animo tamen esse Constanti, ac ingenio maxime veg to. Quidam etiam ipsius comites assirmare non sunt veriti, te gentis tuae

Historiam pertexuisse, ac Dialogum quidem De ure Regui de quo nuper per Herculem Rotlocium ad te scripsi) edidisse. Quod si ita est, spero te

librum impressum nobis non negaturum , quem , cum publici juris non

esset, Calamo exaratum, nobiscum tibi ' Communem esse volueris. A

deo sane cupiditate eum videndi, ut si in eo aliquid immutaveris, typo graphi, quorum in posterioribus meis ad te literis memini, vestris illum potius typis evulgatum, suis imitentur, quam de manuscripto codice exis primant. Historiam vero tanto magis desidero, quod Ioannes Les us,

Rossensis Episcopus ut ipse de se praedicat hoc anno sentis Scoticae Historiam Romae edi curaverit, ut mirifice Cupiam cum illius lectione tuam conjungere ac conserre. Rescribes igitur, ut Ouid de hac tua Historias erare debeam, apud me statuam. Quod ad illa vero attinet, quae postremo de statu regni nostri ad te perscripsi, non possum decernere, quem finem sint habitura. Alenconii Legatus etiamnum apud nos consistit, ac ouanquam aula hic commoretur, ille vero Londini habitet, nullus tamen Gies elabitur, quo non ad Reginam ex urbe excurrat. Ipse vero Dux his diebus Lutetia Reginam certiorem secit, se incredibili desiderio ipsam videndi teneri, exspectare autem matris suae reditum; illa Lutetiam reverissa, statim in Angliam advolaturum. Diu illa in Languedocensi ac Del. phinatum'provincia haesit: hoc mense Montalbani exspectatur, ubi coismitia vicinorum populorum indicta sunt, ad quae Rex Navarraeus, qui egregia virtutum documenta quotidie edit, venturus dicitur, cui miris technis callidissima Princeps imponere conata dudumsest , hactenus autem nihil eorum quae tentavit obtinere evaluit. Interea Ordines Belgiei, Trajecto amisso, ad angustias redacti, Ducis Alenconii auxi ita invocant, quae ipse promtissime laborantibus offert. ut in Belgium prius quam in λngliam descensurum credam. Nec nobis magnopere imis probatur, ut afflictis Belgis Dux opem serat. Nam & illis prospectum cupimus, & Hispano novum ac potentem hostem creari Reipublicae in teresse existimamus. Quin ipsi, qui apud nos has nuptias conciliare student,

assi ant, nisi eum Regina Alanconius matrimonium Contrahat, futurum

Hispani filiam ducat uxorem: hoc facto, Gallicas vires Hispanicis conjunctum iri, quibus Belgium pes undari necesse sit. Tum nos impares futuros colligunt, qui Gallicis, Hispanacis ac Belgicis armis resistamus. Gnaviter igi tur enitendum, ut nuptiis cum Alancorio initis, Belgio primum in libertatem asserendo, nobis deinde muniendis invigilemus: qualia mi Bu-

763쪽

chanane ego acuta potius esse exi stimo, quam solida, aut rata futura. Non enim tequitur . si Reginam Aunonius non obra af , illum Hum4 nam ducturum. Nam, ut arctam inter hos amnitatem silent io transeam, quomodo hanc cum Hilpano Alanconisti necessitudinem contrahat qui sibi persuasum habeat, sorori ab ipso mortem fuisse acceleratam Z inim , cum a partibus ordinum superiori anno contra Joannem Austria msteterit . unde haec benevolentia inter hos sincere conflabituri Postremo, ut hi duo arctissimis foederibus inter se ad Belgium evertendum Concurrant . exiguis subsidius Hollandiam & Zela iam munire possumus, quae

ditie provinciae nostris littoribus Commodissime resipondent, ac non tam

tum claves reliquarum Belgii provinciarum s t. sed frena etiam: ut non neeesse sit meisionem regni nostri horum edeta si coarint sequi. Qui vero ex Belgio ad nos de pinsenti Ordinum statu perstribunt. plane assirmant, in Belgium Aleucomam cum milite festinare. Hoc etiam in exussa est . ut Coclitris ac Imperii Legati, qui Coloniae Agrippinae ad p aem in Beygio istabiliendam convenerunt, majori quam ante studio. de

concordia ineunda i ractent. Pacificationem Gandavensem obtrudunt, ae inculcant: permissiiri etiam, ut Hollandia & Zelandia lolius resermatae religionis ulcim obtineant: Ante piae insuper. Gandavo, Amilei damo ac Ultrajecto liberam ejusdem religionis proscisonem concedunt. Pri cipem vero Aurat m, ut Belgio Excedat, obtellantur. seque effecturos poIlicentur, ut Comes Buranus ipsius filius, qui iam xi annos in Hii pania fuit uetentus, Hollandiae praeficiatur. Ego tamen de huius conventus

euentu valde sum dubius. Cardinalem Granis in Rex in Hispanium

Roma evocavit . ut Consiliis praesit: quo conlultore, videbis rerum ad ministratio ei a mulari. minimamque pariem Consiliorum omnium Silananis est hominis callia tra. rerum usis incredibilis. dexteritas minima. Credi mr autem Hil panicus exercitus Ventonium Getriae oppidum ad Noam fluvium situm obsessurus, quem lacum Comes Hominius irrimis in equitatu & Deditatu muniisse dicitur: reliquas urbes Ordines praesidia tio milite confirmarunt. Angli Lirae ac Uillevondae urbibus defendendis immissi sunt. Scoti Bruxellas ac Brugas obtinent. Artesiani di Hann nil reliquis Ordinibus inlasti sunt: nunc etiam Machlinienis horum pariste i quum ur De Boscumducensibus idem metuitur. Hac civili ialimen

sicine impedimur. quo minus Ordinibus succurramus: sed metuo, me Maliae remotae nobis obiiciamur. Prorex enim Hiberniae his diebu, ad Reginam scriptu. Issori- Marsa π perduellem cum o Hispanis in o cidentalem provinciae oram iubi Demonaias Regulus late imperat . appulisse. Navis igitur Regiae armantur, ut classem hostilam invadant. gnique securitati prolpicnitur, Cum incertum sit, quo maior Ula Hispa norum elassis, q iae ad portum Divae Mariae in anchori, stare scribitur, evasura sit. Ipse Pro ex , Dublino. hoc accepto muncio, relicto, in ea loca ringu etra expi ditione Contendit, ubi holtis appulit, ut eum prima quaque occasione, factionibus nondum initia aut confirmatis, belli ad

764쪽

riatur. Brevi tertiora hac de re audiemus. Caetera ex Dcebo Moravis facile intelliges: vereor enim ne hac scriptione molestior tibi sim . qui ea perscribo quae planius ex ipso cognosces. Quod superest, te valere ex

animo cupio, sanamoue mentem in sano corpore exopto, ut Reipubli

Cae, amicis, tuique studiosis, quam diutissime ornamento sis. Raptim Grenovico, ex Regia, Nonis Aug. Ins. sD. Turium Collegam tuum , de facie mihi ignotum, ut salutes meo

nomine velim, Cum enim a communibus amicis insigniter commendetur ac ametur, aequum est si amicorum omnia sunt communic ac me etiam diligatur. Ex autographo in Bibl. Iurid.

EPISTOLA XXVI.

Clarissisa viro, D. Georgio Buchanano Scoto, viro incomparabiai. Daniel Rogersius Georgio Buchanano, S. P. D.

DIALOGUM tuum De Iure Regni, quem ad me per riliberum ,

Oamiis Sturmii nostri tabellarium, transmisisti, accepis munus longe gratissimum futurum, si illo uti per importunas quorundam preces licuisset: quo momento enim mihi in manus fuit traditum, D. LVi sinus a me mutuo petiit: ille expetenti Cancellario concessit: ab hoc Thnsaurarius legendum accepit, qui necdum eum reddidit: ita mei juris in

hunc diem non fuit. Qui judicio & rerum usu subactum habent ing

mum, praesentisque Reipublicae faciem intuentur, opus commendant: qui vero per assentationes savorem sibi Principum conciliare student, legum. que habenas pro arbitrio suo laxari cupiunt,rejiciunt: ingenium serme Omnes admirantur tuum, qui in hac inclinante aetatis hieme Platonicum scribendi morem tam dextere imitari queas. Dedi autem in mandatis integerrimo viro matriasseris, harum literarum latori, ut exemplaria quaedam mihi isthic comparet, ut cum amicis communicem. Murmius enim, Meto Ius, Hωιomannus, Dis , aliique amici, eum Dialogum expetunx. Tuas vero literas unice desidero e cum enim plures ad te perserendas dederim, nullas recepi. Quod si respondisses, quid de nostra in Poematum tuorum ed tione sententia de qua superioribus meis literis tecum egi) judicares, mutrollarius quaedam ex ipss, si non omnia, typis mandasset: mmo intacta jacent. donec quid de ordine in iis imprimendis observando Mintueris, perspectum habeat: qua de re rectissime cum eo ipso coram nunc egeris. Poteris etiam pluribus ad nos per eundem de omnibus rebus per scribere. Statueram vero per ipsum de Reipublicae nostrae statu certiorem te reddere, si opinione nostra citius hinc Non disi ederet. Nune tem Poris angustia excludor, vixque haec paucula exa re licet. Te autem

765쪽

majorem m modum obtestor, ut de rerum tuarum Conditiones atque adeo valetudine tua, prolixas ad nos literas des , crebriores etiam optarem, si per valetudinem ae negotia tua liceret. Certe hac ratione nos tui itudiosissimos Mares, expetitaque voluptate perfunderes Bene vale, Clarissime Buchanane. idemque merito tuo nobis carissime. Londino Trinobantum Augusta, 7 Idus Nov. raptim, Is79 1. . Ex autographo in Bibl. Iurid.

Georgius Buchananus Danieli Rogersio , viro undiquaque doctissimo. S. P. D.

QUANTUM prioribus literis animum ad deteriora credenda proclivem levasti tantum pessimarum suspicione rerum posterioribus On rasti. Tantam rem tam ne igenter agi Credamne te credere haec consilia ' sanorum hominum esse ac non parricidarum potius, qui di Reginam vestram di regnum exstingui volunt 3 Sed operae pretium est audire eorum ineptias, ut interim levissimo nomine gravissimum scelus appellem. Iuvenis Regius, aetate vigens, animi confidens, & fortunae nondum fidem mutantis spe fretus, ambit nuptias Reginae 3naximae, itaquπ nunquam, ne in adolescentia quidem, se illis cupiditatibus obnoxiam ostenderit. nec illuc recta, sed cum magna dote venturus, nempe Belgio retra mensem pacato. Sin hac conditione nihil confici possit, adiunmto inimicis, Hil pani filiam s ducet in uxorem; maximaes nai nes, Hii pa nias, Gallias, Italiam, magnam Germaniae partem uno foedere Consu Ret, di peregrini militis multitudine hane insulam, a sociis & amicis deis sertam, obruet & proculcabit. His fortasse inter pocula natis sermonibus graves auctores, di, ut sibi videntur, civilium rerum intellisentes, non deerunt. Mihi vero diligentius cogitanti sinsula dc dubia & suspecta videntur: id enim quod primum est, quale tibi videtur Sperat ejus nuptiMε Cujus fiat res, partim regnantis, partim regno imminentes, illa reje it, α aetate commodiore, & rebus per omnia vicina regna minus turbulentis, Sperat se Belsium uno mense pacaturum. At cum ibi non ita pridem cuin copiis si siet, vix unum pagum invenit, qui se ei Comis

mira. Optandum esset, ut huius Epistolae autographum exstaret . ad quod multa quae in apographo in Bibl. lurid & Edit Lond. oeeurrum tersmmo Buehanani sui

um forte caret exemplo, utpote quod cum ipsius phrastos ratione Plane pugnat. vox iamiam subintelligenda vi.

766쪽

mitteret. Certe unde nos aliquid de eo speremus, nullum spei pignus adhuc dedit , nisi sorte eredamus eum , qui expeditione priore majoribus

copiis fretus, non potuit amicosistantes Confirmare. nunc ex illimemus eundem, minore conatu, mi fius valido exercitu, posse dejectos attollere,& prope ex inimes ad vitam revocare, idque in transcursu, di prope tem poris momento. At brevi illac est venturus in Britanniam. Credam tbbi, si vis, sed quorsum eo , Ad nuptias ais, & id credo. Ad quas cum

Rogina vestra 3 Alii ut volunt accipiant, ego prorsus ejus Consilium esse reor, ut vestram trucidet, nostram ducat, sorma, aetate, di amicorum opibus forentem , & expertae Iam foecunditatis. Quid , nostra, inquies, qua in re deficitur 3 Imo omnibus eis rebus erat non adeo pridem par, ac pene superior. Sed si revoces in mentem, res, si non

tuae, C rt meae memoriae aequales, regnum vestrum multos iam annos

non tam suis viribus , quam discordia Gallorum & Hispanorum stetit. Nunc, utrisque offensis. quid restat, nisi ut mentem, animum, spem que salutis, non in monIes, ut est in Psalmo Iti, sed ad Dominum caeli solique Opiscem intendamus , illinc auxilium speremus, ab eo nimirum qui non dormitabit, neque dormiet, cum custodiet Israel ρ Sed ut illuc redeam unde lum digressus, quibus Acultatibus hic adolescens, nullis rebus adhuc gestis, nullum suae prudentiae experimentum hominibus impertitus, tantum facinus aggredietur Nam ne Gallicas copias secum serat, id, opinor, a vobis curabitur. Non vehet fortasse, sed in Flandria velut in specula relinquet transituras, ubi signum rei gerendae sublatum ex Anglia

viderint, aliquot etiam Hispanorum cohortes secum tracturus. Neque enim sine exercitu in Flandriam veniet, neque cum parvo mercitu aut poterit, aut

audebit, nisi Hispanis propitiis. Et istam simulationem Flandricae expeditionis quis non videt esse confictam, ut sine suspicione hostilis animi exercitum scribere possit 3 Sed hic timor sit vanus, ut illi non dubito a firmabunt , qui totius fabulae sunt architecti. Sed nec ego quanquam

Periculum , non tamen hinc summum metuo : non tam a vi externa,

quam a domesticis proditoribus nobis est timendum. Non tu ignoras unus, quod omnes vident, quanta sit & opibus & numero Papanorum factio, quam late susa, quam animis adversus veritatem obstinatis. Hi velut ex insidiis ad novum istud spectaculum erecti, ac isoriasse animis jam obtorpuimus sine tumultu, sine suspicione accurrent; ubi vires contemplati suum numerum. inibunt, statim se succenturiabunt, & ad novum istum Ducem velut coelitus oblatum se Uglomerabunt. Accedent ad eos obaerati. deis

coctores, scelerati, in bello seditiosi & rapaces, in pace ignavi, & desidia marcidi. rei suae negligentes. alienae cupidi . Primum facient imis petum . in Reginas, quarum si aut alteram trucidabunt, aut alteram e cuisilodia eripient, vides, ut opinor, quid calamitatum sequi sit necesse rquas

767쪽

quas ego non exissi avi recensendas tibi homini in Republica ab adole Hπntia usque versato , qui de civilibus bellis interfuisti ipse, & multa la- geris, multa per liniversam Galliam sparis e propinquo videris, Ad hunc primum belli strepitum stabunt velut in procinctu acies per totum littus Galliae & Hispaniae: sed quorum hominum p Eriterorum vi let. qui tot an in nos, caedibus di rapinis, in civium miseriis laginati sunt. Hi quem licentiae facient modum, inter veteres inimicos, α nunquam Certos amicos

grassantes, accedente etiam ad antiquum odium religionum dissidio, nulla interim spe conciliandae gratiae relicta Quid enim apud eos pacta, conventa , foedera valeant, satis admoneri superiorum annorum potuimus calamitatibus. Quid autem illa uxoris 1mbiendae ratio 3 Non enim illa conis

sueta audiuntur,

VIJe meae Sicalis errant in montibus agnae , aut, Canto qu.e solitus, aut, Nec Iam adeo informn. Quid ergo Si tu reacuses, Hispani Regis filia volet. verum demus ut illa, ec gentis & suo vitio sup rrba, facile patiatur conditionem fibi ossori inferiorem , quam jam tot annis ulla Regia puella ex aula Hispana acceperit, sed de maj rum fastu aliquid remittat, di parentis auctomati, & generis propinquitati nonnihil concedat, & ille ab incesto matrimonio nuper in His amatri recepto non abhorreat, & cereus adhuc in vitium fieshi, 3 innuptis nulptiis sororis filiam ducet : Philippus autem adhuc filii sanguine sordidus, tam indulgens erit in filiam. ut novum etiam non necessarium bellum ejus caussa suscipiat 3 Et spectabit Gallus Hispanum . aut Hispanus Gallum, alter alterum de regno Angliae contendentem Z Aut alter alterius rebus tantam accessionem seri aequo animo patietur ρ Aut si illi inter eonsentiant, quem alium sibi habebunt finem propositum, nisi servitutem Britanniae 3 Sed, crede mihi, non consentient : neque enim tam sanctum hoc assinitatis vinculum pacem saepius quam bellum inter amnes contrahere solet. Inter pauperes ac civilis societatis amantes hac ratione non.

nihil proficitur: at inter potentiores, quam ut jura putent sibi nata, aut legem imperio se coerceri patiantur, sanguinis propinquitas, assinitas. conjugii fides, promissa, pacta, laedera, non eam vim habent ut amicitiam concilient: sed retia sunt ad nimium credulos illaqueandos, aut ad mutuam captationem instructae decipuix; quas qui non vident, plane sunt caeci, qui dissimulant suae salutis proditores, alienae oppugetatores. Haec ad ' σCal. sept. cum scriberem, repente ad nos allatum est, Ducem

IIS. & Lon3. do Iegeretur. - ε . I rg Innupeis nuptii J i. e. nuptiis quae jure sunt nullae , sive contra sus factae. Η mutuatus est Bueh. e Poeta vetere apud Cicer. lib. 3. de orat. sub finem. . . . a tempe sare Paris Helenam amraptu si H Pn ιι mstare.

768쪽

εωncomam in Britanniam appulisse: qui lubrius rumor mihi stribendi eo

silium plane excusiit. Quid enim negarem, qudd tam certa, auctoribus

accepissem l Evocatum publice crederemt De cujus adventu magoae dc potentes factιones contendebant, qui aetae susphcantur, in diem ad malum dilatum putant si qui bene volunt, non arideo qui diem tam Propinquum non exspectatum excusent. Sed haec utcunque se babebunt, quid in te

dicet aliquis. Nihil sane, nisi quod .

mum mea res agitar, paries cum Proximus a det, & quod tot optimorum virorum, tot amicorum periculum eomplectitur, si qua inde oriatur calamitas, id a me no i alienum existimem. Sed

quid hic nostrae sollicitudines proficient' praesertim si veri sunt, qui ex

aula Gallica rumores huc perseruntur, omnia jam conlacta, acta, transacta esse. Haec quidem si vera lunt, video nos frustra laborare , nec tarimen id cum videam , Seeurus dormire queo pendenIe ruina. Haec hacteis nus. Apud nos adhuc omnia tranquilla sunt, verum nekio quos ventos e Galliis orientes quidam vel prospiciunt, vel prospicere videri volunt. Hae siquid minentur procellae, ad te cum prim um potero scribam. De Dial go de Regno isthic edendo tibi facile assentior, vel ob id minime, quod quidam hic resutationem moliri dicantur. Si qui sunt in eadem apud vos

lententia, ut esse non dubito, cuperem ut id me vivo facerent. In Psalisterio quaedam correxi, plum atque etiam inregros Pial nos mutatu us , nisi aetas ingravescens jamdudum mihi extorsisset Poemata. Quatuor Traiagoediae meae sunt editae, e quibus duae sunt e Graeco transatae. Medeam non in hoc scripseram, ut ed stur . sed, cum Graecis literis absque m gi stro darem operam , ut verba singula inter scrIbendum diligentius e penderem : amicis importune flagitantibus edidi , cum Lat nas litet, hundegatae docerem, ac fabulam lingulis anni pueris agendam dare e gerer. In ea cum multa negligentius elapsa essent, post aliquot annos rein tractavi eam, & quaedam in ea vulnera ita sanavi, ut adhuc cicatrices aliis cubi appareant. Tres reliquas maiore cum labore ibidem effudi . Manciscanum in Scotia scribere aggressus eram, Iacobi quin i Scolorum Regis jussu. Postea per otium reverius domum, quae deesse vinebantur, exisplevi. Elegias, Silvas, ac pleraque Epigrammara amicis pos ntibus d di , quorum nomina hic subaicere non est necesse. Haec omnia s mi a. micos licuisset, sempiternae oblivioni consecrassem. Sed cum lini multis in locis, quaedam veluti abortiva, nonnullia depravata, temere eduliss rit, non fuit mihi integrum in eo conliho peritare. Itaque manum admovi,

769쪽

& rem sua natura confusam in ordinem qualemcunque redegi, ut si non probari, saltem persersi possent, donec latietate legendi suo fato persun-

gerentur, & ut temere nata, clam evanescant. Itaque εοῦ μει is ipse, cum seῖam hanc ἐφηρειραν sceturam non esie per naturam, non habui necesse ea vel prooemio vel alio favoris genere in deducendo prosequi. Astronomica non tam abjeci, quam extorqueri invitus tulit, neque enim aut nunc libet nugari, aut si maxime vellem, per aetatem licet. Acceta eo historiae scribendae labor, in aetate integra permolestus, nunc vero in hac meditatione mortis, inter mortalitatis metum, di desinendi pudorem, non potest non lentus esse & ingratus, quando nec cessare licet, nec progredi lubet. De caeteris non sum adeo sollicitus, qui velut a parente exia positi, Mn tam de cultu, quam de vita cogitant; quam non tam pateriana indulgentia, quam aliena misericordia, adhuc retinent. Ea opusculas tibi dicari velis, tu videris: nam ignota ad ignotum patronum mittere non decrevi. Vale. Edicturgi. s Nov. Is P. Ex MS. & Edit. Lond.

I-ν merealitatu metumJ i. e. ne mors eum prius oeeuparet quam Historiae finem imposuisset. Quintil. lib. 6 in Prooem. At me Fortuna id agemem diebus ae Bibus, festu temque metu mea morarivatis, isa subuo profraviι, ut lastoris mei fructua

ad nemιnem manias quam ad me Pertineret.

. . EPISTOLA XXVIII.

Buchananus Regi.

ETSI nemo sit tui paullo studiosior, Rex optime, qui ignoret quan

tum haec matrona tulerit tua cauua damni, laboris & molestiarum: non tamen tam ob haec meas pro ea preces interpono, quam quod verear ne tibi minus honelium sit, quod in tali cauta apud te non obtineat, quantum ab aequitate caussae obtineri potest. AEdibus dirutis expulsa, in Iublicum omnium rerum inops eiecta, tuas tamen molastias priores ha- uir, quam suas : & quamvis I deesset hospitium, ubi sua negotia seo sum a turia administraret, nunquam tamen vel domi vel soris deerat, ubi ipsa, liberi, amici, propinqui ad omnia momenta tuarum actionum suam Operam accommodarent. um vero post longam vexationem totius familiae, domunculam unius ex hostibus publicis, non pretium rerum per vim amissarum, sed reliquiarum prioris fortunae qualecunque receptacu-

cum extrema parte marita fit Me Disola , preqvam docile es aecurate tempus definaeire qua scripta fuerit. Nor amem Ge ea praecipue locum mbuimus, quod usis ante exararaeideamν , quam Rem, Mortomst exoct/- , Iam sin Iuris factus, rem Dolicam per se ινὰ iam frare carpora, 8 ML Idus Marais anno is o, quemadmodum ex Astis Avbticra laquee. I D quamvrai Hauc vocem squamvisi ad senium perficiendum prorsus necessa

riam supplevimus.

770쪽

lum, Meepisset, non sperabat sibi in manifesto crimine deprehensi bona

fisco donata rursus litem motura. Ex autograph. in Bibl. Jurid.

EPISTOLA XXIX.

Georgio Buchanano Rodolphus Gualtherus, S. P. D.

MIRABAR equidem, vir praestantissime, & Domine mihi plurimum observande , me de meis ad serenissimum Regem dc te toto triennio nullum responsum accipere. At nuper intellexi & tuarum literarum eandem sortem fuisse: nam quas tu ad nonum Cal: Aug. anni proxia me elapsi dedi sti, ego ultimo Iduum Ian.-accest: quae quo tardiores ad me venerunt, eo plus voluptatis attulere, quod di librum meum propensissimo animo acceptum esse. & meum hoc ossicium tibi viro doctissimo, cujus judicium innumeris aliis praestro , probari nuntiarent. Doleo tamen me interea caruisse eo gaudio, quod ex primis tuis literis percipere potueram. νω cum eas in hunc usque diem non viderim, aut hominum malevolorum perfidia, aut alia aliqua caussa interciderint oportet. Sed lassicit, ut dixi, me serenissimo Regi di tibi rem non ingratam fecisse. Quod si accedat Regiae erga me voluntatis indicium Mns manu scriptum, quod tua humanitas pollicetur, tunc me hac Parte beatum praedicabo ..iteris tuis conjunctus erat libellus tuus De Tura Regni apud Statos, quem

non ipse modo legi, sed Symmystis di Collegis meis legendum di examivinandum praebui: quorum omnium, idem est de illo judicium quod meum , Iibrum videt. esse non tam docte & graviter, quam pie scriptum. Et uti m quod in eo bene dc pie dieis, omnibus Regibus persuaderi posset rita enim beatiores essent, qui illis subjecti sunt populi, & ipsi non in teriaris modo beati regnarent, verum etiam cum Rege Regum di Domino Dominantium Jesu Christo regni coelestis consimio fruerentur. At quia pauci ita sentiunt, plerique autem adulatorum ac perditissimorum leno.ciniis corrumpuntur , dum se Reges esse putant, turpissimorum asse tuum

di scelerum mancipia fiunt, & insuper suae fidei commissum populum, cujus πι-ες esse debebant, deglubunt, & tandem una secum perdundi Felicem ergo & beatum praedico serenissimum Scottae vestrae Regem, cui ho tam corrupto seculo talis institutor obtigit, qui animum juveni. lem praeceptis saluberrimis imbuere, & virtutum vere Regiarum semina in illo plantare potest. Et spero, Deum, qui hac gratia illum compleaxus est, daturum etiam, ut praeceptis salutaribus obediat, di cum popu- Io suo selix & beatus vivat & regnet, ad sui nominis gloriam. Haec ad literas tuas respondere Iibuit, simulque monere, ut si tibi nulla literas ad

nos transmittendi via compendiosior offeratur . eas ad reverendissimum Eboracensem Dominum Edisnam Sandium mittas, cum quo mihi ali

SEARCH

MENU NAVIGATION