Inscriptiones antiquae in Etruriae urbibus exstantes. Regiae celsitudini Violantis Beatricis ... pars prima pars tertia Inscriptiones antiquae Graecae et Romanae in Etruriae urbibus ... pars secunda cum notis integris Antoni Francisci Gori

발행: 1734년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

8 INSCRIPTIONES

doctissimus Politianus in Epistola seeunda ad Petrum indicem , quum de Colonia Florentinorum a Triumviris deinducta disseruisset: Faesulae rectam, quas ab Atlante illo ea Iifero conditas es' metus fama fert, is homo, ut illis temporibus , Actismus Iobannes Soteaceius confirmat: quae ne diutius tamen Na- cillet auctoritas , Hesiodum citare possum metus smum rictam , qui Faesulam fuisse unam , sed γ' primam Nympiarum declarat , a quiabus madum, seu Latine Sucularum sidus exprimitur 3 quarum sciliaeet possum Luna repraesentat, quod actae insigne Faesulanis est: msi potius ob id Lunam gemne, quod ultima erraticarum verticem ipsum Atlantis eaelum fulcientis potissimum premit . Sed audi iam versius Hesiodios , quos ex libro ipsius , cui titulus Astraea , partim gravis auctor Theon , partim Zetes ille Grammaticus repetit in Diastolarum suarum eommentariis , ista orabilis memoriae evir , atque infinitae pene lectionis: . ,

Vides ut Faesulam nominat Hesiodus inter 'adas pol smam , quod apud Eustathium quoque reperias , Paremis in eo mendosis radicibus A Esula sit. Sed N Ammonius Grammaticus Faesulae meminit, ut unius I e Zacchi nutricibus . madas autem fuisse Atlantis sitas , es' easdem Zarebi nutrices , nullias credo paullo humanior ignorat. Verum haec, ut verbis utar T. Livii Romanarum Historiarum cor toin praestantissimr, poeticis magis decora fabulis , quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur s quae nec adfirmare, nec refellere in animo est. Haud

tamen abnuerim Faesulas, vel a Pelas is, vel ab aliquo ex Etruscis Regibus , seu Praesectis, qui Lucumones appellabantur , ut originem , ita & nomen habere potuisse . Hanc meam opinionem Silii Italici sulcit auctoritas , qui Lib. VIII f euius verba paullo inserius adducam J Etruriae r censens populos, qui Cannensi pugna in acie Romana steterunt, non tantum inter reliquas Etruriae urbes, hanc connumerat, Verum etiam prae ceteris praecipuam ei tribuit divi

102쪽

nandi augurandique peritiam, quam Etruscorum suisse propriam exploratissimum est. Id praeterea, allato Polybii textu ex Lib. II. diserte assirmat Philippus Cluverius Italiae Antiquae Lib. II. Cap. l. pag. 432. qui omnium eruditissime ,& luculenter de Etruria disseruit. Re, inquit , praedicta tamen Urbs Faesulae , trans Arnum lita , si per Drusicorum fuit, postquam bae Etruriae parte Pelasgi illis respere . Quod li alia quis cupiat argumenta , quae idem probare possint , complura in Faesularum ruderibus asseram inventa Etrusca monumenta , inter quae illud insigne est ex arenario lapide , Faesulis , ut a maioribus acceptum est , repertum s quod servatur in AEdibus celeberrimi aeque ac clarissimi Senato xis Philippi Bonarrotii, cuius anaglyphum, Etrusca pariter

Inscriptione exornatum, repraesentat militem aperto capite,

solutis capillis,& super humeros defluentibus, rudiori vesti-

tu, & armatura, ut antiquioribus temporibus mos erat, in-eedentem : nam milites vel nudi , vel angusto indumento, velut thorace & braccis , utebantur 3 quod editum est in

praeclaro Dempsteri opere de Etruria Regali Tab. LXXII. n. a. & ab eodem Senatore illustratum in Explicationibus , & Coniecturis operi Dempsteriano additis pag. 48. & 93. Alium militem delineatum vidi in autographo Caroli Stroesi Senatoris Florentini, antiquarii insignis , in eius Bibliotheca , qui adnotavit se eum excepisse ex rudi quodam Iapide , longa vetustate pene consumto , & inferius fracto, altitudinis fere palmorum quinque , qui anno MDCLIX. erutus est in praedio Nobilium de Carlinis , in Villa Casalis , non longe a Villa Mediceorum Principum , quae T traria appellatur , quaeque a Faesulis parum distat. Hic

miles in eo lapide ruditer sculptus, Bonarrotiano admodum similis est 3 recto videlicet statu , eodemque modo armatus , mucronatam hastam , quae sere eius staturam aequat sinistra manu , & brevem gladium dextra gerens pcaput vero galea cristata munitum habet : quae crista , iniuria temporis detrita , sere nascentem lunam imitatur ,

cornibus deorsum inversam , eo prorsus modo, quo stulptisunt

103쪽

8o INSCRIPT IONES

sunt Etrusci milites in pluribus monumentis , ac praesertim

apud Dempsterum Tata LXXVIII. Faesulas in XII principum Etruriae Urbium numero suisse plures viri docti scripsere , primusque omnium Flavius

Blondus in Etruria sua pag. 3oO. operum editionis Frobe manae : quem secuti postea sunt Carolus Sisonius de antiquo Iure Italiae Lib. I. Cap. s. & noster Vincentius Bor-ghinius de Etruriae Urbibus disserentes pag. 33o. Ex eo numero Faesulas expunxerunt praecellentissimi viri Cluverius, Holstentus , & Iustus Fontaninus Archiepiscopus AncIranus, in eruditi ssimo opere de Antiquitatibus Hortae Lib. I. p. I. quem operaepretium facies si consulas. Non parum vero laudis . & gloriae Fae Ianis civibus accedit ex his quae subnectam . Constat enim in Etruria claros imprimis Augures fuisse ,&prodigiorum per fulmina

ostentorum Interpretes, seu Haruspices Fulsuriatores, quorum his verbis meminit Cicero Il. de Divinatione . Nonis ne intelligis , eadem uti pine γ' aruspκes , es fulguratores , re im erpretes inemorum y Pro fulturatores, legendum sorte fulguriat

rea , auctoritate vetustissimi lapidis Pisauriensis , Latina &Etrusca Inscriptione , quae ei raritatis laudem affert , exsculpti , in memoriam T. Alii Haruspicis FULGURIA-ΤΟRu , ex Stellatina Tribu , quae & Cortonensium fuit ,

ut in serius ostendam . Hic lapis accuratius quam a Fabretto editus sit pag. 696. n. III. eruditorum oculis subiicitur in praeclaro Dempsteri opere de Etruria Regali Lib. III. Cap. 3. Ab Etruscis ad Romanos allatam fuisse Augurum , & Haruspicum veterem disciplinam perspicue d cent tum Graeci, tum Latini Scriptores, e quorum illustri copia duos eligam Ciceronem , & Diodorum Siculum quorum luculentissimum testimonium silentio minime praetereundum est. Primus igitur haee scribit Libro I. de Divinatione : Etruria de eaelo tacta scientissiae animadvertit , eademque interpretatur quid quili que Viendatur monstris atque portentis. Alterius vero haec sunt verba ex Libro v. Dά --τε φυ

πάντων

104쪽

Hoc est : Literis vero γ' in pri s naturae perstrutationi plurimum nudis impenderunt , fulminum considerationi prae cunctis mortalibus summopere intenti . R pro re hac etiam aetate totius prope orbi

miseratores Romanos intelligit J bor mirer admirantur, es' prodigiorum per fulmina sentorum interpretibus illis utuntur. . Id veteri lege sancitum erat , in haec verba : Prodigis es' portenta ad Etruscos haruspices, si Senatus iusserit, deferunto. Dru riaeque principes disciplinam discunto , quibus Dimis decremerim , procurante , iisdem fulgura π ostenta pianto , a pieta sermonia , augura parento. .anta vero Augurum dignitas fuerit ostendit Alexander ab Alexandro Dierum genialium Libro V.Cap. XIX. cuius verba in medium proferre minime piger. Hi ergo velut interpretes, internineiique Deorum, tantae dignationis babiti Funt , ut eum qui bar pitinam fecerat, in Senatum asserebi , es' intra Patres legi fas esse duceretur . Regibus quoque scin is r

dare , γ' sapere , sta diminare regium munus erat . Itaque a primo anu Udis , udem reges π augures erant , qui futura praedicerent, π iura darent . Denique Romulus hoe sacerdotio praeditus , opis mus augur fuisse traditur ; proditumque est , Romae optimatum filior sex Etruriae populis , ut augurandi artem essisterent, ex decreta M. natus is disiciplinam tradi solitor, ut Romae augurandi seientia. ,

Horum vero Haruspicum , Augurumque , & fulminum Interpretum Faesulis clarissimam sedem , & domicilium fuisse testatur idem Alexander ab Alexandro Genialium dierum Libro V. Cap. XIX. & aperte ostendit Silius Italicus Libro VIII. v. 478. qui ait: Adfuit'bacris interpres fulminis alis

Fulmini alas tribuit Silius , non solum ad eius velocitatem , & impetum indicandum , verum etiam quia Etruscitum Deorum imaginibus, tum rebus saetis alas tribuere consuevere , veluti quaedam insignia , ut augustiores haberentur . Aliud praeterea ex his versibus liquet, ut id obi-L ter

105쪽

ter moneam scilicet FAESVLAs eum diphthongo scribendum esse, quod sane habent omnes Graeci auctores, & antiqui lapides, quos inferius adducam , & inde , ut observat Cluverius , ea prima syllaba a Silio producitur : quod nomen postea imperiti transcriptores in prima syllaba secere simplici vocali Fesulae , ut in plerisque auctorum exemplaribus legitur . Neque vero dum Faesulas extollo, in aliis quoque Etruriae Urbibus praeclaros Augures, & in sulminum ostentorum observatione scientissimos Haruspices haudquaquam extitisse contendo, quum hane laudem universae Etruriae tribuant insignes auctores, ac diserte testentur vetusta marmora, praesertim vero celebre illud Pisaurensium, superius laudatum , sed id certum atque perspectum esse affirmo , Faesuintanos in rerum naturae, fulminum, prodigiorum rerumque e caelo tactarum perscrutatione , denique in Haruspicinae

disciplina facile principes prae cunctis Etruriae populis fuisse ι qui scilicet , fulgura , seu fulmina diurna , quae diae.

dicebantur, ab Iove pulgeratore , & Fulminatore , vel nocturna a Deo Summano iaculata peritissime interpretaban tur , monstrabantque quid significarent , quid interesset, ex qua parte venissent , quum caelum , ut docet Cicero

Lib. II. de Divinatione , in sexdecim partes Etrusci divisis.sent. Hinc Ascanius ubi laeva micare fulgur aspexit, contra intentium pugnavit, & vicit. Virg. A En. Lib. IX. v. 63o. Sed quum detur haec venia antiquitati , ut , miscendo humana divinis , primordia urbium augustiora faciat , Livio auctore , Faesularum antiquissimos colonos Astronomiae quoque consultissimos fuisse coniicere facile ponsumus ex veteri fama , quae seri, ut ait Politianus , Faesulas f sertassis quod praealto in monte constitutae sunt Iah Atlante conditas fuisse , non qualem Poetae fingunt, sed astronomo summo , siderumque spectatore insigni ;quem Plinius astrologiae , & sphaerae inventorem fuisse tradit Libro VII. Cap. LVI. & Libro II. Cap. VIII. Maxima vero omnium laudum quae huic Urbi tribui ponsit

106쪽

st ea est , quam praeterire silentio nefas esset , totius etiam Italiae salutem reserri acceptam Faesulanis oportere; videlicet in quorum iugo, ut Politiano occinam , Radagainsus olim Gothorum rex immanissimus , cum ducentis hominum millibus orbem terrarum vastantibus, divinitus conclusus, exceptus trucidatusque fuerit, quae clades a probatiosmis scriptoribus Paullo Oroso Lib. VII. Cap. XXXVIII. a Paullo Diacono Lib. XIll. a Procopio Gothicarum rerum Lib. IJ. aliisque memorata est. Antiquissima huiusce munitissimi mediterranei opidi memoria sita enim a Ptolemaeo appellatur ) exstabat , ut observat Cluverius Italiae antiquae Lib. II. Cap. I l. pag. 3os. apud Diodorum Lib. XX. in consulatura Fabii Maximi Rulliani , & C. Marcii Rutilii Censorini , anno Ur-hi, Romae CCCCXLIIlI. sed nomen eius Φ-.λαν librarii

corruperunt in ῶλαν , quum Καζόλα urbs nulla umquam

fuerit in Italia . Libet Diodori verba asserre, qui haec nar

- ,ο κ , . Id est : Tos Mee altero ad Perusiam proelio Drusici ruperatis, mulisque caesis , gentem perterreferit 3 primus Roman rum eum exercitu bas orat ingressus : π Arretinis quidem ae Omione bur Tem sique inducias eonesis Castulam mero urbem dum expugnat , ad omittendam Sutrii si ionem Drusior adegit . Sed pro x-Maν Iegendumne sit Καρσουλαν , seu Καρ- e, quasillustrat idem Cluverius Libro II. pag. 683. & 638. hanc meam coniecturam expendant viri docti . Proxima hinc Faesularum memoria exstat apud Polybium Libro II. ubi res gestas refert anno Urbis Romae DXXVIII. L. AEnnilio rapo , & C. Atilio Regulo consulibus , anno ante Christum natum CCXXV. Post hunc Livius Libro XXII. ubi de Hannibalis ex Gallia Togata per Apenninum .in Etruriam transitu narrat : Regis , inquit , erat in pria L a mit

107쪽

84 INSCRIPTIONES

diis Italiae fertilis, Etrusci eampi, qui Faesitis inter Arretiumque Placent . Et statim : 2 quo promor esset in mitia sua Flaminius consul l agitare eum atque irritare Poenus parat . es' suis profectus , a laeva relicto hosti , Etruriae agros praedatum petens , quantum maximam mastitatem pote I caedibus incenis

dii e consuli procul MIendit. Postea Colonia Romanorum facta est 3 quam L. Sulla dictator , parta civili victoria , deduxit una cum aliis in Etruria, quae serme tota contra eum venerat, & arma stre nue sumserat: quas quidem Colonias non enumeravit Vel Ieius Paterculus , praefatus Libro I , quod eaussae , es a ctores , es ipsarum praefulgerent nomina . Eas vero su isse praeter Faesulas , in qua Sullanorum militum robur constituistum est, Arretium, Cortonam, & Volaterras indicavit doctissimus Sigonius de antiquo Iure Italiae Libro III. Cap. IIII. Accedit praeterea disertissimum Ciceronis testimonium in Oratione IlI. in Catilinam , cuius verba dum heic asinseruntur , Faesularum ceterarumque in Etruria Colonia-Tum quanta suerit opulentia , luxus , fastus , & in aedificiis magnificentia perspicue patebit . Hi sunt, inquit, iamianes ex iis coloniis , quas Faestas Sulla constituit : quas ego uni

mersas timium esse optimorum , es fortit Omm virorum sentis : sed tamen hi sunt coloni, qui ste insiperatis repentini que pecuniis fumtu fius insilenti que iactarunt. hi dum aedificant tanquam beati 3 dum praediis , lecticis , familiis magnis , conmitali apparatis delectam tur, in tantum aes alie m inciderunt , ut, si salii esse melint, Suiata ab iis inferis sit excitandus . Etruscorum luxus caussas soli praestantiae , & regionis sertilitati tribuit Diodorus Siculus Libro V. ac fusius cie eo Athenaeus Libro XII. quibus auctoribus Ciceronis locus illustrari potest . Neque enim exugua , sed summa fuit Faesulanae Coloniae potentia , & in armis praestantia , quae Romanarum legionum victrices aquilas non solum terrere , verum etiam evertere ausa sit. Nec tanta prosecto sibi promisisset L. Sergius Catilina, nosaria illa in patriam coniuratione , si fretus amicitia , Optibus, viribusque Faesulanorum, summum in ea praesdium,

108쪽

summumque in armis robur , in militibus sociis , ad quos confugerat strenuam , bellandi peritiam ha idquaquam esse comperisset: neque in agro Faesulano castra contra Remia sublicam in Etruriae faucibus , ut ait Cicero , collocasset. elli faciundi princeps fuit Caius Manlius , qui dextrae, Faesulanus quidam , cuius nomen Sallustio jcriptori nobilissimo excidit , sinistrae exercitus alae praesectus est . Catilina vero cum libertis & calonibus propter aquilam adstitit , quam bello Cimbrico Caius Marius in exercitu habuisse dicebatur . Urbis excidium molitus , ex omni evm , quam es ipsi adduxerat ,'Manlius habuerat , duas legiones instituis ut ait Sallustius Belli Catilinarii Cap. LVI. retines pro

numero militum complemit : deinde , ut qui que moluntarius , aut ex sociis in eatim menerat, aequaliter distribuerat, ae bremi spatio logiones numero bominum expleverat 1 eum initio non amplius duobue milibus babuisset. Sed ex omni copia eirciter pars quarta erat mia itardua armis in Ducta: cetera, ut quemque enses armaverat, spa res , aut lanceas , alii praeacutas si aes portabant . Quare Faesu

Ianorum militum sortitudinem , & egregiam in pugnando virtutem eximio elogio ita commendat idem Sallultius ad finem belli Catilinarii. Sed eonfecto proelio , tum mero cerneres quanta audacia , quantaque animi mis fuisset in exercitu Catilinae : nam fere quem quisque visus pugnando locum reperat , eum , amissa anima , corpore texebat . pauci autem, quos medios tabor praetoria disiecerat , paulis dimergus , sita omnes tamen adversis mulneribus conciderant. Et paullo post : Neque exercitur Populi mani tam laetam , aut inementam mictoriam adeptus : nam fis missumus pulsique , aut occiderat in proelio , aut gramiter vulneratus

discesserat. Multi autem qui de castris , vi 2ndi , aut spoliandi gratia , precesserant, volventes bostilia eadaetera, amicum alii, pars Minstitem , aut cognatum reperiebant. Fuere item qui inimicos suos e gnoscerent : ita varie per omnem exercitum laetitia , maeror , luctu atque gaudia agitabantur.

Perspicuum igitur est quam illustris, ac praepotens fuertit haec Sullanorum militum Colonia , quam antiquitus Permulta opera , & aedificia tum publica , tum privat

109쪽

86 . INSCRIPTIONES

exornasse credibile est . Nam Cicero etsi beatos praedicet colonos omnes a L. Sulla deductos in Etruriam , quod aedificiis, praediis, conviviis, lecticis, familiis magnis, omnique luxu , ac deliciis delectarentur , eius tamen Oratio tota in eo fuit ut Faesulanorum praesertim mores , fastum , opulentiam , luxum, & in conviviis , & in aedificiis ingentes sumtus fieri solitos exagitando, virium eorumdem imbecillitatem , & exhaustum avitum robur Patribus conscriptis exponeret, ac declararet. Vincentius Borghinius , vir eruditissimus , disserens de origine Faesulanae Urbis , memo rat Pag. 2 9. sua tempestate inventum in ea suisse quoddam antiquum balineum , prope palatium Principum Mediceae Domus, infra AEdem D. Hieronymi, quod perpulchro, ecoperoso pavimento eleganter stratum erat , minime tamen constabat, nusta reperta inscriptione , a quonam dedicarum fuisset ; verum statua in eo posita fuerat, di ex qua dam tegula inter rudera reperta , sexto imperii Traiani Caesaές Augusti anno eonditum fuisse perspectum est .i Tegula figlinariae seu doleariae ossicinae, hanc notam Peintimo in orbe praeferebat , ut ex Schedis eiusdem Bor- inii didiet , quas vidi in Bibliotheca Stro1ia , & in exteriori orbe hae literae obfignatae Iegebantur :

ici interiore vero z

' Paetinus , & Apronianus qui heic nominantur , Consules fuere anno Urbis conditae 8 6. post Christum natumi et . qui in pluribus Figlinarum signis notati sunt paenes Fabretium Inscriptionum antiquarum Cap. VI l. pag. IO3IO9. 3 3. II 6. II9. qui non pauca in his erudite o

servavit .

Nunc vero haec Urbs tam antiqua , & potens armis, praeter Episeopalis sedis' ς & Ecclesiae insigne decus, no

110쪽

ANTIGIAE FAESULIS. 87

men , & dignitatem, quam divina aeternum victrix se vavit Religio , quamque pastorali solicitudine , pietate , doctrina , morum candore , & integritate , Omniumqu virtutum exemplo illustrat ALOYSIUS MARIA STROZIVS eiusdem Urbis Episcopus , item praeter perpaucas sacras A fides, Episcopium , Seminarium ,& exiguas casas, quae in ea conspiciuntur, pene nil aliud quam immania saxa,& ruindera undique ostentat. Quare Claudii Rutilii Numantiani hos versus, quibus Populonium Etruscorum urbem opulen tissimam descripsit , suo tempore pene dirutam , de hac quoque proferre mihi liceat, qui mirifice eidem quadrant.

Agnosis nequeunt aemi monumenta prioris, Grandia remumsit moenia tempus edax. Sola manent interceptis mesigia muris r

deribus latis tecta sepulta iacent. Non indignemur mortalia eor ra solvi ,

Cernimus exemplis oppida pone mori .

Verum Plinianum illud monitum occurrit , qui Epistolarum Lib. VIII. haec Maximo scribit : Recordare quid quaeque civitas fuerit ; non ut despicias , quia esse desierit . dc

paullo superius et Re verere gloriam meterem , es' bane ipsam penectutem, quae in homine venerabilis , in Urbibus saera est . Quamvis enim tempus edax , & saeva bellorum vis praeclara quamplurima huius Urbis monumenta attriverit , ac perdiderit , haec tamen , licet perpauca , quae helcasseruntur, non contemnenda Omnino sunt , ex quibus,

quod attinet ad eruditae vetustatis elegantiam , ducimus, qui nam proprii communesve Dii fuerint Faesulanis , quos privatos ludos celebrare consueverint, quae Collegia , quive Magistratus huic Coloniae praefuerint, quae celebres in ea fuerint Familiae , nempe Manlia , Magilia , Centonia , T cumia , Terentia , Novicia , Tettia , Messa, Taebia , Amillia . . Iunia , Crispina , quam ingenuam , & generosissimam sui Dse memorat Plinius Libro VII. Cap. XIII. his laudibus ris actis temporum Divi Augusti imvenitur, XII GUulatu eius ,

Lucioque Srsia collega anno scilicet U. C. 749. & ante Chri-

SEARCH

MENU NAVIGATION