Inscriptiones antiquae in Etruriae urbibus exstantes. Regiae celsitudini Violantis Beatricis ... pars prima pars tertia Inscriptiones antiquae Graecae et Romanae in Etruriae urbibus ... pars secunda cum notis integris Antoni Francisci Gori

발행: 1734년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ς8 INSCRIPTIONES

Fabrarum , dumtaxat bominum CL. ego attendam ne epuli, ni K Faber , recipiatur ; n e iure remeso in aliud utatur : nee erit dissiciis sodire tam paucos. Ceterum quum ex allato marmore con

stet Faesulis constitutum fuisse Collegium omnium Fa-hrum , praeter eos qui ferrum , & aes in varios usus, ac Praesertim arcendorum incendiorum caussa arte disponere Poterant, puto in eo etiam cooptatos fuisse Fabros Argentarios , Flaturarios, Sigillariarios, Tignuarios, Materiarios, Balneatores, Centonarios, Dendrophoros, aliosque , qui in Scaligeriano Indice Cap. IX. penes Gruterum recensentur . Haec vero Collegia nonnisi ex Senatus consulto , Vel Caesaris auctoritate institui poterant , ne in factionem eo Praetextu coirent, uti auctores sunt veteres lurisconsulti Martianus & Callistratus de Iure immunitatis. M. Centonius Procurator pecuniae publicae Faesulan eum fuit, cuius ossicii aliud exemplum depromit Fabretius Cap. X. n. a 8. in Nonio Tettio Rufo ex Galeria Tribu , qui Curator fuit pecuniae publicae , cui Cultores Iovis aram & statuam posuere ue quare hinc deducitur quanto in honore fuerint huius generis viri , qui aes publicum curahant , administrabant reditus , & obventiones ex iis col. Iigebant , & publicis necessitatibus impendebant. Quod attinet ad Q. Pacuvium ex ea gente ortum, quam M. Pacuvius Poeta Tragicus , aliique clari is mi viri nobilutarunt , inter quos Marcus , & Quinctus Pacuvii fratres, qui in M. AE milium Scaurum subscripserunt, defendente illum Cicerone , ut auctor est Asconius Pedianus , hic praeter Seviratus Augustalitatem . & Duumviratus Quinquennalitatem, qua sunctus est in Faesulana Colonia , Augur quoque in eadem fuit ; cuius dignitatis insigne decus quum Plinius Caecilius Secundus a Traiano imperatore consecutus esset, his verbis extollit, quae adnotavi in Epistol. 3. Lib. IV. ad

Arrianum. Gratularis mihi, quod acceperim auguratum; iure xrat

toris : primum quod gramismi principis iudicium in minoribus etiam rebus crestqvi pulchrum est : deinis quod Faereritium ipsum eum priscum γ' relingissum , tum Ae quoque sanum plane , ta in m est; Dissiligod by GO le

122쪽

quia non ad mitur vimenti. Nam retera , quanquam dignitate propemodum paria , ut tribuuntur , Me auferuntur , in Me fortunae licet,

in dari possit. De Augurum dignitate, auctoritate, atque amplitudine dixi paullo superius: de eorumdem numero, habitu , & de auspiciorum differentia qui plura cupit consulat doctissimos viros Norisium in Cenotaphia Pisana Dissertati ne II. Cap. VII. Antonium Clarum Sylvium in Commenta xiis ad Leges tum Regias, tum XII. Tabularum Cap. I. Non enim ingenui animi est aliorum scrinia expilare,& quae ab

aliis labore observata sunt pro suis recudere , ac venditare. Privatus quisque , ut sacrificia domestica rite perageret, suos privatos augures, & interpretes consulebat: qui tamen minoris erant dignitatis, nec Sacerdotio insigniti s e quorum numero quilibet ex infima plebe esse poterat, non vero augur publicus, qui ingenuo sanguine natus esse debebat . Vide veterem Titulum editum in Parte I. Inscripti num Etruriae Urbium pag. Iaa. n. 3. Caesares habuisse suos Libertos augures observavi in antiquo lapide penes Fa-hretium Cap. X. n. 423. in quo M. Aurelii Imperatoris a gur fuisse dicitur M. Aurelius Saturus. Privatos Interpretes qui haruspicinam exercebant in Domo Augusta observavit ingenio , & eruditione praestantissimus Cuperus pag. 273.

in Explicationibus veterum monumentorum .

Publici Augures in Coloniis lege Triumvirali constituti,

ex decreto Decurionum creabantur , uti Gruteriana Tabula testatur CLXXII. 1. Praeterea erant & in Collegiis Augures, qui, ut sacrificia Deorum rite ac solemniter fierent, auspicia praemittebant. An vero Q Pacuvius in Faesulana Colonia suerit Augur publicus, vel Collegii omnium Fabrum . quod facilius crederem , alii expendant. Illud igitur certo constat ex allato inscripto marmore, Martis Templum Faesulis fuisse , in quo signum eiusdem ex aere conis flatum praestantes cives M. Centonius, & Pacuvius suis impensis dicarunt. Sed an hoc Templum Martis publicum fuerit, seu proprium , ac peculiare Collegii omnium Fa-hrum nam Collegia. Templum habuisse , & privata Sacra

123쪽

sitorum Nu minum, in quorum tutelam se se receperant, sepra diximus ad Florentinum marmor Herculi Somniali dicatum in Parte I. pag. 292.ὶ plane mihi incompertum esse fateor. Memoriae proditum est Florentinos quoque, Faesulanis sere ad tria milia passuum proximos, praeter Nortiam

Deam , cuius meminit vetustum marmor Florentiae anti

quitus erutum in iandamentis A fidis D. Reparatae , quod inter Florentina edidi pag. 329. n. 83. Romanorum exemplo , Martem quoque coluisse 1 cuius celeberrimum fuit Florentiae Templum , & simulacrum , quae ostendunt veteres Florentinae Historiae Scriptores, testanturque illud idem Templum esse quod nunc cernitur , revera splendi. dum, & magnificum, D. Iohanni Baptistae Florentinorum Patrono dicatum: sed an id verum sit, seu a maioribus nostris primitus pro sacro Baptisterio dicatum atque construinctum fuerit, alibi, faciente Deo, erit optatus dicendi locus. Spurium lapidem heic proferre in animo mihi est , nulla nota insignem, nisi quod in adulationem nobilissimae Al-tovitarum plorentinae Familiae a clarissimo auctore producitur, nempe ab AEnea Sylvio in Libro I. Comment. qui prope Faesulas inventus dicitur in MS. Bibliothecae Stroetiae.

FURIUS. CAMILLUS. ALTU VIΤΑ. MAGNI. FURII CAMILLI. PRONEP. QVOD ME. AVIT A. VIRTVS BENE MERITA IN. PATRIAM . Rom POP. ILLUSTRABANT. CIVIUM . INUIDIA. Α ETRURIAE. POPVLO S. IN. EXILIUM. PULSUS DUM . AD . TMPL. MARTIS. VΟΤΟ. ME OB. RECUPERATAM. VALETUDCONTV LISSEM . APUD NOV A M . INFELIX. COLONIAM PROPE FESVLAS . OCCUBUIRELICTIS. VII. LIBERIS UALE. SOBOLES. PIENTISSIMA

Quam

124쪽

. Quam mire ineptum,& ridiculum puri putique fiamenti exemplum i Certe impudentissimum aliquem impotioremi nam nis semper aliqui perdite credunt i maxime redolet. Neque alium nisi huius generis auctorem agnoscere possumus in sequentibus inscriptionibus, quas nuper vidi in villa spectabilis Viri Iohannis Petri de Paulis, prope Pontem Risredium , a quo tria circiter milia passuum Faesulae diis stant. Mecum ipse diu animo haesitavi ederem nec ne; quum probe sciam fictos lapides sinceris monumentis vel officere , vel eorumdem messem, veluti lolium & stirpes faciunt inter laetas segetes, non parum inquinare ζ producendas tamen censui, Cruteri exemplo, eaque ratione, quod supposititiis inscriptionibus animadversis , facilius quae sincerae nota sunt dignoscantur . Igitur ita se se habent.

In praelongo nis di fimo marmore: utrimque emblematiso opere ficu pis, cum lae titulo in medio.

In alis simili.

IMPUDICISSIM:

Neque in his pauca sunt ae indicia ; genus mam ris , uti in primo, subcaerulei & variegati A nimis assecta.

125쪽

IOI, INSCRIPTION Es

ta literarum elegantia 3 ductuum vel parum vel nimis proinfunde caelatorum inaequalitas, & inconstantia ; duo simul puncta sculpta , quod rarissimum , imo inusitatum in Romanis inscriptionibus, quamvis in Etruscis non solum unum, sed etiam duo puncta unum super alio sculpta conspiciantur. Praeterea haec vox IN FOE LICIS SIM A imperiti me scripta cum diphthongo OE , quod plures & hodie faciunt, qui nec Romanos lapides legerunt, neque an usquam gentium reperiantur didicerunt. In ea tamen Villa praeter aliqua veterum anaglyphorum fragmenta sincerum sepulcrale L. Cippulum observavi, Diis Manibus Hostiliae Zoes a coni se dedicatum , quem paullo superius pag. 43. n. I 3. alicubi xia Agro Pisano exstare credebam . Ab eo iam edito in hoc

tantum dissere , quod post pectinem , & speculum O

natoria muliebria instrumenta , non guttulus, sive ampulla unguentaria sculpta est, sed, ut puto, discerniculum, seu calamistrum ad crispandos vibrandosque crines, nam utriusque instrumenti figuram referre videtur . Alter vero Clinpulus. omnino huic similis, supra relatus Pag. 43. D. Iq. bidem non exstat. Mira quaedam , sed eiusdem generis supposititia de Faesulanis confixit, veterumque scriptorum nulla auctoritate firmata in lucem edidit Petrus Leo Casella Cap. II. de primis Italiae Colonis , & Tuscorum origine, editionis L

gdunensis, anno MDCVI. quae ea de caussa heic tango , ut Omnes reiicienda esse censeant. Ait enim , de origine Faesulanorum disserens, quosdam viros, improbata Fescennin rum lascivia , & procaci locutione , occasionem hinc arriispuisse , ut ab ipsis deficientes, melioribus auspiciis Faesulas castiores conderent ε ubi pro Fescennino, quod reiecerant, seculare Carmen instituere in honorem Dianae, cuius tuterilae se se manciparunt , quod pueri integri ingenuaeque puellae alternatim in honorem Dianae decantare consueverunt. Ad hunc cultum , & hoc amplius , ut ipse ait, ad sacras caerimonias peragendas servandasque valde conserebat Faeis sularum situs, virentes montes, nemora , fontes , fluvius, - quem Diqiti sed by Cooste

126쪽

quem Munionem , lacus quem Album appellant ; quibus

montium cussor , nemorumque Virgo Diana summopere deles a-tur . Lectissimos illos pueros virginesque puellas in quoddam Collegium cooptatas commentus est, in quo seculare Carmen , quod stato tempore canere debebant, ediscerent. Praetereo alia quamplura putidissimo atramento scripta; ac fortassis ea quae attulimus silentii tenebris potius damnanda erant , quam expromenda : verum ne quis commentitio scriptori credat, ea hoc loci indicanda censuimus. Neque vero inficias ibo Faesulanos Dianae cultores esse potuisse , nam & alios Deos coluisse probabile est, nondum allata Evangelii luce a D. ROMULO , primo Faesulatum Episcopo , a D. PETRO misso , qui eas fide, &sanguine suo consecravit: verum Dianae cultum nulla scriptorum vel Veterum monumentorum , quae ad aetatem nostram Venerint , au foritate probare possumus .

Afineum donarium paucis ab hinc annis vidi apud D. Henricum Comitem Vatetdorfium , apud Italiae Principes Ministrum , quum Florentiae moraretur , quod duo capita arietina referebat , insertis argenteis oculis exornata 3 Me Curio , ut auguror , cui aries sacer est , fortasse in eius Τemplo Faesulis dicatum: nam ibidem a quodam rustico in vineis effodiendis , cum aliis hinc inde collectis tum a genteis tum aereis numis in veritum constabat . Aliudex chalcedonio perparvum donarium Faesulanorum servat

Vir pereximius Benedictus Brescianius , Palatinae Bibli thecae Magni Ducis Etruriae post celeberrimum Antonium Magliabechium Praesemas, in quo, ut puto , Nymphae caelatae sunt. Non pauca item numismata, & sacrificiorum instrumenta ex aere Faesulis reperta in suis praediis mihi ostendit Dominicus Lerius Civis Florentinus. Sed ut perditam operam in reserendis Petri Leonis Cais sellae nugis compensem , eximium & vetustissimum prois feram anaglyphum , imperita tamen, ac rudi manu exsculinptum in Faesulano lapide arenario , qui a nobis dicitur pistra serena , quo Faesulae abundant, ibidem inventum

127쪽

ro4 INSCRIPTIONES

anno MDCCXXII. quod olim exstabat in Villa Nobb. de

BaldeA p e qua ponea dono sbi datum Florentiam i avita . AF des transtulit vir illustrandaei atque amplificandae antiquitatis siudici natus Philippus Senator Bonarrotius; qui etiam ut de eo dissereret multa notatu digna Veterum' scriptorum loea in suis Adversariis observavit, quae inserius ostendam. Altitudine; adiectis sex unciis , Romanos pedes tres aequat 3 latitudine. vero pedem unum , uncias quinque ; mssitie , quum sit fractum , uncias novem . IJune lapidem , antiquἰtus quadrata forma exscisum , unum eX antepagmentis, seu parastatis alicuius AEdis Faesulanorum, fortassis Baccho sacrae, suisse coniicimus 3 quae aereis anulis, seu laminis per parietes adfixae suere , nam

128쪽

hie profundo item soramine laeva antica parte terebratus conlpicitur supra caput viri. . In eo igitur cernitur vir nudus personatus , calvitio ,

barba , passis capillis , super humeros defluentibus, ludi-hundo corporis motu ac gestu ad risum excitandum mirifice consormatus et nam retrorsum collapsus terram natibus

percussit, atque haec agens lyrae fidibus canit. Pone hune Iudentem positus est uter inflatus, vino plenus , superne religatus . Lapis inserius Tuscanicum stylobatam imitatur; superne vero hinc inde , ornatus gratia , additae sunt columnae ordinis Ionici , cum epys ilio , a stragulis , & cymatiis , quasi theatrum reserant in quo hic ludus spectato ribus dabatur : quem tamen Virgilius, in rem meam pauli Io infra adducendus, in m ollibus pratis edere consueviste affirmat , ne scilicet cadentes laederentur , ut notat Servius. In laevo capite eminent Etrusco diagrammate caelata Ornamenta quaedam , quibus admodum similia sunt quae observavi Florentiae in AEdibus amplissimi Senatoris Ferrantis Capponii in quodam perpulchro spectandae molis antiquo fragmento ex marmore porphyretico , quod praestanti artifieis manu sculptum exhibet leonem horrentibus iubis . di rictu frementem 3 quibus parergis , quove opere valde delectatos esse veteres Etruscos observatum est. . Auspice igitur hoe insigni monumento , quod non Fae.

sulanorum tantum, verum etiam Graecorum certamina, s

s a , ac celebres ludos mirifice illustrat, Faesulanos antiquitus Liberi patris cultores fuisse , & eius sacra stato tempore his ludis celebrasse, quovis pignore certaturus , adfirmo. Nam praeterquamquod id clare testatur quidam locus prope Faesulas, qui ad haec usque tempora appellatur L G re di Saccam , ex quo Bacchanaliorum festorum celebritas facile argui potest . In hoc vero anaglypho vetus saltatiosi per utres oleo unctos, seu lixivia , ut ait Servius , ac vino plenos exhibetur in honorem eiusdem Numinis , quod umnum invenisse veteres finxere . in hoc ludo victares ii cem sebantur , qui ita se dextere gerebant, ut uno pede calca,

O to

129쪽

xo 6 INSCRIPTIONEs

to utre , Iubticitatem ipsam eluderent, & humi haudquaquam caderent; qui, victoriae praemium , utrem ipsum vino plenum serebant: qui vero, id quod accidere frequentius solebat, cadentes s quod signato verbo dicebatur rem mare terram natibus percutiebant, non sine magna voluptate spectatoribus risum movebant. Hos Iudos ariu haec certamina Athenienses instituere , quae ασαδεια ast Illarunt; in quibus, ut diximus , utres ex caprinis pellius consecti atque inflati , ae vino pleni saltibus calcabantur in caprorum contemtum , qui vitibus adeo infesti esse creduntur , tes e Phornuto de Natura Deorum , de Ba

cho Cap. XXX. & de Hirco . De his ludis ita Virgilius

Georg. Libro M. V. 38 . Non aliam ob eulpam Faeeti eaper omnibus aris Caedituν , γ' meteres ineunt proscaenia ludi: Praemiaque ingentis pagos es' tampita eircum e sidae posivere , atque intre potati laeti sidus in pratis unctos saliere per utres. Veteres auctores , qui hunc Graecorum Iudum eel

brant , clarissimi sunt, videlicet Plato in Convivio ; ubi Aristophanes Amoris originem lepidissime exponit, Iulius Pollux Libro II. Cap. XIV. & Libro IX. Cap. VII. Eustathius ad Odysseam Libro x. v. x s. Hesychius. Etymologici magni auctor , Aristophanis Scholiastes in Plautum, cuius verba assert Suidas in voce , a quibus Eubulus Poeta comicus citatur , qui ita ait:

hoc est e - γ' praeterea utribus in medis positis Super eos saltate , es rideteris qui in terram deridum , dato plausu. Titulus Comoediae Eubuli Δαμαχία fuisse dicitur a Suida ἰquem tamen titulum omisit Aristophanis Scholiastes, ni v xo fuerit, ut erudite observavit V. C. Salvinius , Aμαλθtia , quae Eubuli comoedia recensetur ab Athenaeo Deipnos

130쪽

phistarum Libro II. nusquam vero ab eo Δαμαλια nomina

tura

Sed illud notatu dignum in hoc anaglypho , quod vir

ille in terram delapsus, non solum lyram pulsat, verum etiam , si quis ipsam sculpturam probe inspiciat, intento in caelum vultu , & ore semihiante, eo modo repraesentatur , ut procul dubio canere videatur . Ex quo intelligimus veteres in hoc ludicro certamine, Baccho sacro , saltare coninsuevisse ad lyrae modos , & ad quasdam cantilenas , seu carmina , quae ab his ludis sorsitan δεκώχ appellata sunt, quorum meminit Pollux Libro IV. Cap. VII. quamvis alii ex Proclo apud Photium legant Mόλια , scilicet eo imatia . Saltatorum exemplo utitur Aristoteles in Libro I. d Arte Poetica , qui per rhythmos figuratos imitabantur &mores, & affectus , & actiones ι ad quem locum vide longo doctissimi Viri petri Victorii Senatoris Florentini Commentaria pag. Io. Quod vero ad lyrae concentum Dionysia sesta celebrarentur , id quoque perspicue testantur sarcophagorum anaglypha, in quibus Genii Dionysia dum celebrant, lyram barbito pulsantes inducuntur, ut supra vidimus in sarcophago Musii Marchionis Riccardit . Eodem Polluce teste Libro II. Cap. XIV. aliisque auctoribus, quos supra indicavimus , α,κολιαζων dixere veteres altero ped saltare , qui saltandi modus ad hunc diem a nostris rusticis servatur in ludicris choreis , in quibus illi ceteris praestare videntur , qui cum puellis saltantes, longiori mora uno pede saltant, sublato altematim pede altero, variis cum gesticulationibus. In supersaliendis utribus, saltatores sinistra parte, utpote faciliori , saltasse , & a dextera motum , a qua naturaliter oritur , sumsisse ostendit hoc anaglyphum , quod mirifice Aristoteles, uti observo, illustrat his verbis in Libro de Animalium ingressu g. IV. pag. 33 o. editionis Vecheliana OFrancolarii MDLXXXV. ubi horum Ascoliorum ludorum exemplo utitur ad suam sententiam declarandam e G , M ia

SEARCH

MENU NAVIGATION