De Ecclesia Septempedana libri 3 auctore Joanne Carolo can. Gentilio e Sanctoseverino

발행: 1838년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

conspexissent, redivivae urbi ejus nomen dedere ; et eum sacris Severini reliquiis, die XXVI. aprilis inventis, et translatis anno 590. die tertia novembris, Deus largitate certasse

Sunt qui scribunt, civium multitudinem

in sacram Marianam aedem , quae et nunc plebis Seρωmρedae nuncupatur , et renovata visitur, convenisse, ut lacrymantes suam erga Severinum benevolentiam declamarenti ut inter gratulationes Severini corpus plaustro imponendum divinitus moniti censerent omnes; nam plerique Severini numine Marianam ecclesiam Gothorum igne adsertam , unamque eius . et

Patriae renascentis causam esse vociferabantur.

Grates dein actas publieas suis se tradunt Severino, decretumque , ut qui ecclesiam cum imperio obtinerent, qui cives Primores essent, currum iuvencis duobus, jugum nondum ex-Pertis, commissum sequerenture ut templum, oppidumque eo assurgeret in loco , in quo subsisterent taurit utque tandem unanimi consensu, et laetitiae significatione perpetua eius in urbem tutela impetraretur. Quo facto translatio ipsa ea suit, ut a congestis urbis ruderibus usque ad Montem nigrum agmen prodi

72쪽

giorum conspiceretur. Non enim naturae res

fuit ulla, ex qua non publice ad ipsum ali quid prodierit laudatum. Quid dicam vociferationes hominum ob immotas Potentiae stuminis undas P Quid flores undique erumpentes, Cum dies esset V. idus nouembris P Itinere toto

arbores ipsae sestum diem agere, comparente eo, videbantur. Certe unus ille dies ei quidem instar triumphi fuit, eum cives ipse vidit promulgantes aedem sacram extollendam , ubi siecis vestigiis amnem ii erant progressi. In hac rerum commotione, quando tauri in montis ascensu iterum quievere , plebs institit renovari sententiam, et dati sunt plausus ad divi Marci aediculam eo in situ excitandam. Sed laetitiae signifieationes ardentius increverunt, cum ad elivi summum juvencos respexere Sacrum Severianum thesaurum deponentes. Quamvis venerandae antiquitati concedam, et admiranda oummopere quisque hae omnia existimet,

quae per Franchium , Bollandum , Ugbellium, Pamphilum , Iacobi ilium , Cancellotium , et

Pierago stinum suse narrantur, majus tamen

aliquid, et multo probatius hisce in rebus reperio. Ea enim Severini studia experta fuit aevo omni civitas rediviva, ut ei Gothorum

73쪽

aerumna non modo non Propulsanda, sed etiam emenda suisse videatur. Ita Montis nigri iugum domibus suit auctum e ita unius eaelitis Beati eausa loca pene invia in urbem decursu an norum mutata. Neque licet dubitare, quin apud Deum ibi et nune agat oratorem in cives.

Primum sibi locum dari hic postulat Lilius,

qui relatam Marianam ecclesiam, cui plebis nomen est, anno 944. ex auctoritate Eudi episco. pi camerinensis aedificatam suisse scribit. Quae autem ultro ei dederit idem antistes, docent Muratorius , et Turchius. Sed quuin ea, quae ad ejus Iocum spectant, magna animorum Contentione agitata sint, nequaquam Patiae ullo me amoris studia abripi, ut templnm illud vel statuam in sacra Paulanorum aede, vel ita Dominiciali uin caenobior verum, quod re Iigio esset omittere, ea Proseram tantum, quae perperam suisse probent Lilii narrationem. Plurimus erat in prolapsam Septem pedam ei vium amor, et erat sane grati animi aliquam de ea ob Severini exuvias adsertas memoriam sertiare. Et quamvis longa annorum series eorum scripta insumpserit, qui ei miserando lato Praesentes fuerunt, tamen Per

uam vetusta traditio docet, templum illud

74쪽

quod centies instauratum adhue perdurat, et cui Marianae plebis nomen est, epis Palem suisse aedem, in qua Severini corpus clanculo iacuit. Quantum igitur civium interesset illud sibi auspicatum reddere , satis Per se

quisque intelligit. Ad illud viam suam deste

Tisse majores, et intrantes ecclesiam nec aras, nec murum, nec pavimentum ob rei memoriam insalutatum reliquisse, testantur Franchius, Bollandiani, Cancellottus , et Cavalerius. Si vero a me emagitas, quo potissimum tem pore ista aedes instaurata fuerit, aio id post annum 3200. evenisse, ut cuique intelligentipatet ex variis accessionibus diversis temporibus in ea saetis. Cave tamen, ne quid cum Lilio contra temporum consuetudinem, ae aeceptam a majoribus traditionem vendites. Si quis non aediculam aliquam, sed ipsum templum princeps de loco movere ausus esset,

nonne eum omnes uno ore testibus, ac tabu

lis productis resutassent ρ Quare aedes sacra plebis titulo insignita, licet innovata, est satis idoneum superioris traditionis indietum pro antiquo Septempedanorum episcopatu firmando. Huc etiam spectat, quod in libris reformatio. num me legisse memini , nempe anno 1566.

75쪽

aetum suisse in publico municipum conventu super eiusdem aedificii forma iterum reparanda , ut istud singularum aetatum monumentum prae civium oculis semper assurgeret. Ad id reserenda est ea, quae de hoc templo occurrit , antiqua episcoporum solicitudo, quam literis eonsignatam habemus. Novimus enim per Angelum Maidalchinum episcopum nova aedem accessione locupletatam suisse , et per Dyonisium Pieragostinum antistitem ejus cultum mirifice adauctum. Quibus vero ecclesiae thesauris honestasset prae eaeteris Clemens XII., explorata omnino res est. Sed satis huietemplo indulsimus ad ejus originem investigandam. Restat, ut de Eudi ecclesia nonnulla

edisseramus.

In castello qui dicitur ad S. Moerinum sver strimen Potentias et sver saxum ipsius fluminis prom viam ρublicam aliud Marianum templum selici omine ab Eudo constitutum fuisse, ex iis, quae Praefati sumus, satis constat. Miret ne sortasse quispiam quomodo fieri Potuerit, ut quo loco est templum illud antiquissimum ρlebis appellatum , et in Piceni historiis longe celeberrimum , eodem etiam iuxta Lilium excitaret Eudo episcopus came-

76쪽

rinensis aedem, quae nomen nacta est S. Mariae ad castrum S. Moerini. Cujus quidem appellationis vetustissimum, quod viderim, monumentum si'ectat ad annum 944. uti desuper. Ecclesiam istam nunquam super antiquae urbis ruderibus, sed semper in eastri subjecta planitie stetisse, nemo dubitat. An vero haec ea suerit, quae sequioribus saeculis locum deindit aut Paulanorum , aut Domini ei alium templo , neque improbare, neque adfirmare in tanta scriptorum contentione audeam. Nullum tamen templum , si demas illud S. Mariae de mercato , sorte in urbe invenies , quod magna polleat antiquitate , et in Dei parae honorem majores nostri excitaverint. Si antiquissimum , quod supersit monumentum , a me exposci , statuo illud haberi in satis pervagato Eudi diplomate , quod superius appellavimus. In eo habetur, sitam ecclesiam su rasaxum fluminis Potentiae. Quum vero haec in S. Moerini castro, et supra saxum revera constituta esset, hine porro Eudi templum minime est confundendum eum plebis aede, quae non iacet in castro, nec supra numinis saxum assurgit, et a Gregorio IX. suit dietaecclesia Septe edae. Cave tandem , ne te in

77쪽

errorem inducat idem Lilius, a quo in Severini sepulcro commentitia multa adnotata in venies. Est in concesso apud omnes, qui de admiranda Severim et Vietorini sanctitate scripserunt, eos, Pro Christo haud modieis faculta. tibus despectis, e civium consortio in eremum μορe Mρte edam au . ugisse. Quis autem hic Iocus esset, non Prodit ex actis e sed si recte cum melioris notae scriptoribus video, ille

equidem fuit, qui in Montis nigri vertice alterum sepulcrum praebuit Severino. Quod si scrupulus tibi insit, vide quae dieta sunt a Colucior et quonam pacto Lilius, ae Turchius

in contrariam sententiam lapsi sint, planescies. Sicut laudabile est, a vera sententia non amoveri, ita culpabile, persistere in salsae quam nunquam tenere, Prima laus est, secunda mutare. Nune caetera de Severini cultu Persequamur. Domos olim, et funda venundabant maiores , et thesauros sibi in coelo reponentes distribuenda in usus elericorum pretia Severino offerebant: de militia, de negotio, de artificio ipsi reddebant decimas, et infinitus

gane essem, si singula Percensere vellem numerando. Quae omnia ostendunt vix ulli nobi-

78쪽

liorum ecclesiarum Severianam aedem flecundam fuisse inter Picentes vel antiquitate, vel jurisdietione, vel dignitate. Hanc quidem Patrimonii opulentiam, non solum contra Obnitentes italiae nctiones Pontifices romani sartam tectam servarunt ; verum etiam Imperatores , ac Reges in illud jura nova traduxerunt, eaque firma centies esse sanxerunt, uti in capite de canonicorum collegio vidimus.

Mitto illud totius templi principis aedificium,

quod Ugo episcopus camerinensis anno 106l. in Severini honorem innovandum duxit: mitto novas sequioribus saeculis accessiones in tem. plo iactas , et picturato opere Gentilis e Fabriano eleganter exornatas, quod ut iret pessum cum Amico Riccio equite doctissimo vehementer indoleo. Dieam, Plura templa, et sacerdotia plura ob ostensa miracula domi, forisque Severino esse excitata, atque decreta. Sacram eius aedem , Neuportanae abbatiae mancipatam , antiquitus fuisse in Anconetanorum agro, ne in dubium quidem revocari posse videtur, de qua apud Ughellium videndae sunt literae ab Alexandro III. anno 1l77., a Lucio III. anno 1483., et ab Eugenio IV. exaratae. Recinetenses ejus in laudem sacerdotium Tom. III. 6

79쪽

jussisse eo loci, in quo erat ecclesia divae Mariae Montismurelli, mihi datum fuit logere apud Caleagnum. Severint titulo insignitum

Per omnes aetate suisse templum in Fabria.

Densium latifundiis iuxta Collem Glationum,

ex antiquis Kalendariis Camerinensibus eruitur. Eam pariter apud Rapagnanenses in Firmana Dioecesi constitutam, vel inter vetustissimas , adnumerandam esse, monumenta Ionge plura in tabulario nostro apertissime suadent.

Antiquissimum autem hune eultum , qui alias quoque ita loriam urbes et oppida peragravit, ex ipsa sacri corporis possessione inter nos ori. ginem duxisse, nemo sanus inficiabitur. A vetustioribus saeculis ejusmodi cultum repetendum esse apud Spellanos in Umbria, scribit Dondola. An vero ea, quae de Rubeno Episcopo, et Severino circumseruntur, sint explorata necne , iudicium esto apud eruditos. Omnino sincera esse pervelim i Ex diplomate Honorii III. lato anno 1224. nosse datur in Narniensi civitate suum fuisse Severino templum. Docent Bollandiani, et Iaeobilius Episcopi nostri cultum semper apud Sellanenses in valle Spoletana vim antiquitatis vel maximam habuisse. Nec silentio praetereundum ,

80쪽

longe ante annum 3250. apud Montei parem Severini templum extitisse, uti notant Colu- eius , et Biccius in opere, cui titulus - Artied artisti deIIa Marca d' Ancona Saeculo XII. jus romanum post diuturnum exilium. oblivionemque in Italiam rediisse, tenent periti. Brevi Italorum studia ad illius interpretationem , ac usum continuo exarsere , et

brevi deletis Longobardorum legibus , et Pristinae servitutis vestigiis, ea Stat torum co-Pia erupit, quae non parum Italicarum Urbium splendori contulit. Tunc leges illae municipales Destivissimae etiam inter nostros Prodiere , quae sequioribus saeculis innovatae v rendum magis Severinum reddidere. Nec est,

cur quispiam Ioui prolixitatem causetue in te. gendo donaria , Iullos, et festa desuper relata ;quando ego, qui transcribendi laborem aegerrime mihi sumo, prae deliciis, quibus featte totus, multo etiam Prolixiorem voluissem. Nihil grandius, praecellentius nihil video addi posse ad Severini commendationem, nee ideo miror, quid seulptura significet in vetustiori septempedanorum sigillo impressa, quam laeto animo vidi penes eruditissimum civem Iosephum Ranaidium. Pauli l. Romani Ponti-

SEARCH

MENU NAVIGATION