De Ecclesia Septempedana libri 3 auctore Joanne Carolo can. Gentilio e Sanctoseverino

발행: 1838년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

quae supererant, vitae momenta impendenda Curavit, ut anteactae vitae cursum pie defleret, et sacramento expiaret. Quibus religionis ossiciis eum sancte integreque esset functus, filios suos ad se arcessit, postremum alloquiis tur, amplectitur, consolatur. Quae vero tunc filiorum lacrymae, qui motus, quae Pietas lUnus in tanto omnium moerore Severinus sui securus, nec nisi de suorum dolore sollicitus, jam sponsam amatissimam , iam moestissimam

urbem, iam carissimos filios hilari obtutu, et

suavissimis verbis recreabat. Quid enim, aiebat, vicem doleatis meam, cui unus idemque suturus sit vitae, ac laborum finis p Cur autem diutius vivam, in tanta rerum acerbitate quo ii die moriens y ne quaeso aerumnarum tem Pus prorogatum milii velitis, atque eo potius respicite, quo mihi brevi commigrandum est. Aula est, quae Proponitur, caelestis , tuta , aeterna , cum terrena hae et fluxa, et calamitatibus

obnoxia commutanda. Quid vobis suturum sit, videor durate tamen, et quidquid ad caeteras molestias, quas passi hactenus estis, accedere Possit, Patienter ferte, ut instituistis, ac sortiter e quod si melioribus , ut spero , vobis aliquando uti licebit, vestra infortunia, non ad

52쪽

ulciscendum, sed ad rerum humanarum mobilitatem considerandam, ob oculos vobis ponitote. At quae haec ille cum diceret, quo firmiore animi constantia, atque oris hilaritate dicebat , eo acriore ab illo ipsi divellebantur dolore. Credi vix potest, quae interea mandata dederit, quae dixerit, quam in tranquillo suerit. Ad extremum, compositis rebus omnibus . aliisque curis solutus , enixis se Deo precibus commendavit, caelestique Pane religiosissime refici voluit, ut ad postremam illam luctam subeundam paratior et sortior accederet. Severinus paululum in cinere et cilicio moratus. Secure confidenterque caelum conseendit die Dominico. Nee dum spiritum ipse exhalaverat, nee dum Christo reddiderat animam, et iam fama volans, tanti praenuntia luctus, totius urbis Populum ad exequias congregabat. Inter Procerum catervas ipse clerus sacrum corpus in ecclesiam recepit, exceptumque populis demonstravit. Extinctus quidem ardor oculorum , nulla in aureo ore lingua PerSonabat; quacumque tamen corpus illatum esset, Omnes magnis vocibus exclamare, omnes certare os-ficiis, spargere nores, modulari carmina. Imo ignis caelitus immissus aerem per tres horas

53쪽

eorripuit, quo euria quasi conflagravit universa. Postquam omnes venerati sunt ossa publi-ee , et Severinum patrem patriae conelamarunt, in eodem eum sepelierunt loco, in quo habuerat monasterium. Malui haec, utcumque, mei , quam aetorum verbis reddere. Sed antequam ulterius Progrediar, operae Pretium duco nonnulla asserre, quae ad desuper praelibata spectant. Utrum is, qui episcopatus ordine erat insignitus, Posset in praesulatum successorem eligere, cogimur fateri, altum ea de re esse in priscis libris Pontificalibus silentium. Omnes enim, uti observat Marten ius , de electione seρulto Discoponcienda loquuntur. Possem tamen hic varia exempla coacervare , quibus ejusmodi electio, vivente episcopo, fuse Probaretur a Possem varia Sanctorum acta hic recensere, inter quae

illa a Surio evulgata, ubi quamplura huic

Sevcriniano negotio eonsona exponuntur. Sed

audiendi sunt Bollandiani id ipsum reserentes invita S. Agricii Episeopi Trevirensis. Imo idem

occurrit passim apud seriptores Ecclesiasticos, qui ideirco summopere divi Augustini gelum, et egregiam charitatem commendant. Nam cum ipsi minime satis esset, ut legere est in vim

54쪽

55 stola 26s., ad Fussalense castrum saepissima ventitasse, ut cives a Donatistarum schismate ad catholicam ecclesiam traduceret, Proprium etiam ibi, et peculiarem episcopum ordinari euravit. Is in epistolis 2 3. et 1 0. de se

testatus est, successorem anno 426. Eraelium

Se elegisse, et exemplum Severi Episcopi Mil vitnsis Clero et populo ipse protulit, uti notat Heuγ in hist. ecclesiastica. Nil igitur mirandum, si et Episcopus noster , superna etiam vaticinatione erectus, civium saluti, et eccle-3iae utilitati consuluerit, negans, tune urbes respirare posse, si praesulum vigilantia labo rarent. Quem autem Severinus elegerit, D his, rationibus insea adducendis, incompertum est. Scimus tamen , electionem ejusmodi,

saeculo VI. ineunte, haud Canonicis, ut juxta sequioris aevi disciplinam Cancellotius autumavit, sed Majoribus ecclesiae, Primum Clericis , et ρrobabilibus uicis con nientibus in

unum pertinuisse.

Si quis quaerati ecquid causae fuerit, obviam Severinus in cilicis se, et cinere Pontrioriturus exigeret 8 Fuit, iuxta Martentum de σitiquis ritibus, in Ceelesia mos, ut hominesis cineris ac cilicii strato, tanquam illie emo

55쪽

rituri , exponerentur. Tum eorum oculi ad Deum erant defixi, manus erant extensae, et Sanctum Spiritum invitantes obsecrisbant, ut

id in testimonium poenitentiae ante Desum in die Judicii perageretur. Ita et Severinus bonis omnibus defletus occidit, et gloriae munera ubique gentium Et adhuc persolvuntur. Restat, ut de die, de anno emortuali, de sepulchro, et tandem de ejus cultu disseramus, in quibus sane dissiellia multa, neque obvia, erunt explicanda. Sit tamen discretio, quae nobis haec tractantibus ordinem ponat, quaeque in ted multiplices auctorum opiniones media , quasi quaedam arbitra , sedens utrinque certis limi. tibus statuat finesi uni assignans et Praebens, quod sat est; alteri, quod nimis est, demens. Faxint interea Superi, illi eorum supercilium

vitemus, qui iudicare tantum de aliis, et ipsi saeere nihil noverunt. Traditio in Ecclesia Septem pedana viget, Severinum ad Superos advolasse die VIII. januarii. Id comprobatur ex cultu, qui a majoribus nostris Severino sub die relato cum ossiet peculiari tributus suit; quod tamen ossie iuri in desuetudinem ivisse accepimus post bullan

S. Pii V. de breviario romauo. Et licet, qsio

56쪽

potissimum tempore istud inoleverit, ineompertum omnino sit; nihilo tamen minus a vetustioribus saeculis repetendum esse illud suadet, quod post annum millesimum occurrant indicia sane Iuculentissima. Et primum Severini et victorini memoria inter aliorum caelitum invocationes habetur in litaniis eodi- eis ritualis bibliothecae Laurentianae saecula XI. exarati, uti seitissime animadvertit Lami u ia actis mare rit S. Genesii romani. Mox,

si cui serupulus insit assigendi Severini obitum diei VIII. januarii , adeat ille pervetustum martyrologium romanum. Id ipsum ex illo, Bedae nomine insignito, nosse datur eum

Bollando, qui ipsos Antuerpienses hagiographos saeti ancipites reddidit. Ejusdem ponderis indicia nactus sum in Kalendariis sae- eulis XIlI. XIV. , et XV. scriptis , quae Christianopulus evulgavit in opere de S. Exuperantio Cingulanorum ) Episeopo. In eamdem sententiam descendit Ludovicus Laraarel.

57쪽

58 Iius in poemate, quod saeculo XV. de fastis

christianae religionis ipse concinnavit, quod que memoriae posterorum tradi dignissimum sane foret. Hoc idem priscae municipales leges urgente iis consonant Sollerius, et de Aste in notis ad mari rologium romanum. Diem ipsum, uti emortualem, citra omnem temporis memoriam usque ad nos, ratum habuere in synodis

Sperellus , Maida Ichinus, aliique Episcopi ,

qui ad insulam nostram fuerunt assumpti. Eadem ecclesiae universalis monumenta te. stantur, qua potissimum ratione sestum sub die VIII. junii suerit institutum usque ab anno il98. Saeculo XII. ad occasum vergente contigit, uti notat Glaberius, in uniuerso Pene terrarum orbe, ρraec*uo tamen in Italia, et Galliis innovari ecclesiarum basilicas, licet pleraeque deces iter locatae minima indiguissent. Quare Muratorius in annalibus, Tiraboschius in historia literaria, et Oliverius in antiquitatibus Pisauri sacras Principes aedes in plerisque Italiae urbibus, aut nova accessione locupletatas, aut magna ex parte circa haec tempora restitutas suisse opinarunt. Anno superius allato et maximum templum nostrum a majoribus, aequalis gloriae stimulis excitatis, instauratum esse, locupletis- Diqitiam by Cooste

58쪽

simus testis est solemnis ejusdem inauguratio, quam in Severini honorem sub die VIII. iunii

evenisse legimus publieis in monumentis. Ipsa autem exlex symmetria satis indicii est, totum templi aedificium nequaquam unius aetatis opus suisse. Sane ianuam illam occlusam, quae Por ticum interiorem respicit, e marmore satis rudi elaboratam , et aculam figuram reserentem , anno, de quo est sermo, factam esse docent eruditi. Huc etiam spectare arbitror, quod in Picentum historiis passim me legisse meminit nempe saeculis XII. ae XIII. praeseriim hujusmodi inaugurationis serias, et peculiare festum municipali statuto inuictum tam impenae celebrari consuevisse, ut commentitia quoque acta, si genuina deessent, eorum praesertim Procuderentur, qui in patronos cooptati cum sanctimoniae fama episcopatum gessissent. Solemnia sane plura de hujusmodi dedieatione apud nos facta reperimus. Laggarellius i me rerum nostrarum scriptor vel Ionge solertissimus cecinit, quomodo, consum malis solemnibus sacris, turba civium effuso gaudio ad spectacula Pro more temporum irruebat. Non plateae, non Porticus capere poterant prospeetantes. Audio Iudentium turmas, et advenarum choros laven-

59쪽

tes sibi omnas in gloria Severint, de quo laetabatur oppidum, et de quo exultabant Picentes. Hi ne suos in unum populos et nune Septempeda conspicit die VIII. junii ad saeram

Severinianam aedem accederer et quasi dies ejus emortualis esset, civitas Prope convulsa e sedi-hus suis ad venerandum conservatorem suum Procedere videtur, et ejus caput, in argenteum simulacrum ocelusum, a templo in urbem, ab urbe ad templum deducit. His perpensis, nemo

est, opinor, qui pro die VIII. iunii tanquam

emorivali eum Baronio ita pronunci et In Piceno S. Moerini Discom Septe edani. Sapientissimus vir in romano martyrologio, quod ipse emendavit, Severini res in antiquis codicibus deseriptas se ab ecclesia nostra accepisse subdit. Sed, si me audis, ne de Seve

rini obitu ad diem VIII. junii amandando ibi

sermonem haberi suspiceris, ast tantum de ejus commemoratione in ecclesia nostra longe ante annum 4250. invecta. Mea tamen sen.

lὶ Εx Kalendariis a Christianopulo evulgatis anno 1773. in opere de S. Ex erantio Cingulanorum 'iscopo ita habe tur- Iunius I. idus - Avellanense 1260. circ. Sanseverinense saec. XI. - jun. VI. idus - dedicatio S. Sev.

60쪽

lentia Baronium excusat sestum dedicationis templi principis, quo caput, ut desuper innuimus, divi Antistilis solemni ritu circumducendum edixerant majores. Praecipuas sane curas

in emortuali Severini die VIII. januarii posuit Martiarius Episcopus, qui anno l587. plura

de co scripsit, et centies, centiesque Venerandam ecclesiae nostrae traditionem inculcavit.

Mox Pierago stinum Episcopum cives nostri audierunt anno 174 l. in ρarergis notabilibus hae de re graviter disserentem. Haec, quae ad Severini obitum spectant, alia exsolvunt dubia, et cum Bollandianis damnant Franchii opinionem, qui in vita S. Moerint, gratam Dra animam Antistitem nostrum exhalasse scribit VI. Kal. majas. Hinc male seriati hominis opus esse videntur verba, ut Remilii occurrunt in actis manifestum aetatis XII. saltem saeculo inferioris indicium praeseserentibus - ad caelestia cito meruit Severinus regna migrares VI. Kal. majus -t hine suble. stae fidei a me habentur et illa , quae Mom-britius, et Castellanus retulere Idibus mali ejus de ositio celebratur; licet et Kal. maii, quibus est adeptus sticerdotium, turba conse niat ; tamen ad suradictum diem, velut ex

SEARCH

MENU NAVIGATION