De varia lectione adagij bamma Sardiniakon tinctura Sardiniaca dissertatio. Auctore D. Joanne Paulo Nurra Caralitano J.C. patriæ ecclesiæ canonico

발행: 1708년

분량: 76페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ρ pristi ho more aecumbentium epulis consio. ano. Siquidem vestes illas accubitales , ac tris xliniares, quibus tori in tricliniis sternebantur. .non solum straguia, & triclinaria , sed etiam

tapeta dixere , quo respexit Ulpianus I. C. in

. 2 . D. de aur. 6c arg. legat. cum ait: Taprea esι eedum, qua aut sierni, aut in ei flent. Meterum autem luxus usque eo invaluit, ut etiam in tricliniis purpura ex usu esset , unde

.dictum Plini; lib. s. cap. 39. Rua purpura quis

non iam tricliniaria Deit ' Et Venusinus Vates lib. a. serm. satyr. 4. non invenuste cecinit :. Et Tyrias dare circum illota toralia meseis.

Quibus locis inter se collatis dilucide compriniatur Sardiniana Varronis tapeta de purpureis intelligenda. Par quoque iudicium, si Varro,nem, citato loco, intelligas de torali accuba tione indulgentium somno , mire nanque illi

.cohaeret Plato Poeta inferius recensendus, cum mimorat purpurea Sardiniana stragula do mi turis parata , mutuamque sibi ferunt opem si invicem conferantur. . Eiusdem purpurae praestantiam monumentis Commendat magnus Ecclesiae Pater Clemens Alexandrinus. Enim vero cum in pravos suo rum temporum mores insurgit, principe loco, Sardiniacae tinctiirae meminit in Paedagogo lib. a. editionis Coloniae I 688. pag. 2o I. ubi

42쪽

Id est : Hita autem nosra quidvιs potius, quam

pompa est exsimanda. Tinctura itaque SAEUIsNIACA; ta' omphacina , seu oleagina , γ'

alia miridis , rascea , γ' coctima , ου aliae innumerabiles tinctura excogitatae sunt a perniciosis delectationibus , quo si , in ad misium conferatursam vesis , non ad integumentum. Unde illud etiam colligas, quod Sardiniacam tincturam ιquae caeteris praeitantior, ac Vere purpurea

erat, affabre distinguit gravissimus Censor a rosacea , & coccinea , ut superius disserebam. Momentum addit huic sententiae , simulque lumen foeneratur prisca denominatio Sardinis, vel alterius Insulae parvae illi adiacentis cui nomen Buccina ) Pontiani Papae, & Martyris exilio clarissimae , de qua Anastasius in Pontiano. Quae nomenclatio multos, & praecipuECluverium per avia traxit in sua Sicilia pagidi T. & in Sardinia antiqua pag. 49 o. ubi Buccinam Insulam pro Boaria , vel Bovenna vitiose irreptille, perperam suspicatur. Uenia hic mihi erit impetranda, si paulo acrius , quam mea poscit humanitas, quicquam exciderit

ad ver

43쪽

o adversus aliquos viros Gremmim doctissimos quibus, nescio quo sinistro syclere, res Sardiniae sic leviter arrident, ut eas instar canum Nili, qui currendo aquas bibere dicuntur , cursim attingant. Haud moror Virum doctum , qui peculiarem tractatum de Purpura elaboravit, in quo de hoc adagio altum silet. Mitius item agendum puto cum ijs, qui Sardiniaca in .

Sardianica Convertunt, quos nominum conVe

nientia, vel originis excusabiles fortasse reddet. At vero quid statuas, si etiam Sabinos in Sa dos transformari videas P Illud forsan delicias tibi faciet, quod Vir magni nominis, ac iure laudatissimus in Epist. adversiis Tristanus . Pag. I 8. his eum verbis perstringit: Si tibi,

'Vae placent pro arbitrio fuere , arapue interpretari fas est , antiquis iam Sardis nihil debes , quι olim, qua molibant somniare dicebantur. Verum s ut

asperioribus verbis parcam) clarus hic dormitat Homerus , non enim haec de Sardis, sed

de priscis Sabinis iam dicta . Scribit Festus:

SABI NI, quod molunt somniant , metus prove bium esse , es inde manasse ait Sinnius Capito, quod quotiescumque sacri cium propter miam fleret, hominem Sabinum ad illud adbibere solebant: nam his promittebat se pro eis somniaturum, idemqtie psquam exigilasset sacra facientibus narrabat

omne quidquid is quiete vidisset, quod quidem esset

44쪽

ex sacrificis religione. Vade mem se et Hetur in prι verbium Sabinos solitos , quod mellent fomitiare.

Ex quo palam est , quod anticui Sardi , quae

volebant non somniabant, Sabini somniabant.b Alias huiusmodi hallucinationes , compendio studens praetereo, & Buccinam, unde disces imus, reUertor. Hanc Insulam Cluverius scaute in rebus Sardiniae legendus, nam saepe illas mi-ntis accurate perpendit) cum Boaria , S , Bo-Venna, vulgo it Toro, e la Vacca, ut dicebamia, superitis, confundit. Nam Boaria , Bo-Venna, de quibus mentio in Tabulis Peutingeris, non sunt Insulae , ut ipse credit, sed duo immania saxa mihi inspecta , quae ad austrum vergunt, haud procul ab ora maritima Salcitana prominentia. Quis itaque sibi suadeat Pontianum in hisce scopulis, ac confra go iis rupibus, longo plurium annorum exilio, macerari potuisse Θ Buccina ergo Insula , i . qua diu Pontianus relegatus constitit, diversa' penitus est a Boaria , & Bovenna. Haec sane idissimulare non debui nam praeclarus V. Schel stratius in Ecclesiastica praesertim eruditione versatissimus, Cluverio duce, in eosdem scopulos illidit in Notis ad Anastasium in Pontiano , ubi Buccinam ad meridiem coniecit. In antiqua Notitia portuum , Italico idiomate, manu eXarata, & in alia typis Neapolitanis

45쪽

tanis edita pag. 46. inter Insulas adiacentes, Sardiniae , qua haec orientem spectat, Euceianarias lego. Fuerit ergo una ex ipsis Buccina, in qua Pontianus exulavit nisi ipsiuς Sardiniae sit cognomentum, ut coniecit Ciaconius, de quo infra) illa fortasse , quae nunc alio

nomine, Thaolada , allisque Tholara Vocatur , haec enim Insula nequaquam minima intereas , quae Sardiniae adiacent, reputanda : fontibus plane irrigua, Opportuna Venationi, Portum habet capacem , quo tuto naves in

eo procelloso mari tempestatibus adlae appellunt , ac plurium milliarium ambitu po recta conspicitur finem versus Orientalis lateris Sardiniae , qua haec ad aquilonem accedit, sive qua ipsa videre Italiam dicitur, ut loquar. cum Silio Italico lib. I 2. V. 3II. 2ua midet Italiam saxoso torrida dorso. Exercet scopulis late freta

Cui consonat Claudianus de Bello Gildonico, ubi agens de Sardinia, & apposite praefata loca defcribens, inquit:. - quae respicit Arcton . t

Immitis , scopulos , procax , subiti que sonora Fluctibu/, INSANOS infamat navita montes. l, Hoc ultimo versu obiter tibi observatum ve-ilim, montes illos qui alias propter naufragiorum pericula male audiebant). INSANOS

46쪽

vocari ob eorum magnitudinem , non Uero con mitio nautico , ut exponebat eximius ille criticus

Caspar Barthius in Notis ad Claudianum, perininde quasi insania , vel dementia montibus exprobrari posset. En tibi eminentissimus a ctor Virgilius Eclog. 9.Hue ades: INSANI feriant sine littora fluctur. Ad quem locum , lons omnium Grammatiacorum princeps Servius, editionis Petri Danielis

ait: INSANI FLUCTUS ; id est, MAGNI, utr

2uid tantum insano iutat insistere labori Insanas item substructiones pro magnis, & admirandis dixit Ρlinius lib. 36. cap. II. & ante illum Cicero pro Milone . Magnae quoque Ventorum vires infans appellatae. Ovid. II.

Metam

Insanis miribus austri. Rem acu tetigit L. Florus lib. 2. cap. 6. haec scribens : Sardiniam Gracchus arripuit. Nihil illigentium feratas , INSANO RUM que s nam flemocantur) IMMANITAS monitum profuere . Ubi vides Infanos montes perinde esse, ac imma- ner , sive magnos . Non nihil indulgendunia Ptolemaeo lib. 3. cap. 3. qui utpote Graecus au ctor vim latinae vocis , alias dubiae , non assequutus, Insanos montes Vertebat-ορη desumpto participio a Graeco Verbo μυω - snsmo, iuro , cum potius debuisset ex corum magnitin

47쪽

dine adiectivum componere: Sed iam a diverinticulo ad viam. Claudianum itaque, ac Silium Italicum in praenarrati situs descriptione, oppor. tunum conchyliis locum indicasse mihi videorsnam purpurae, iuxta Plinium inferius referendum , amant saxosa , & calculosa loca , & peculiariter de buccino scribens lib. 9. cap. 36.

inquit: Zuceinum nonnisi petris adhaeret , circaque seopulis legitur . Ut proinde mirum non fuerit Succinae Insulae nomen ab excellentia concharum originem habuisse. Buccinum enim est nobile genus purpurae, ut probant Ulpiani I. C. Verba luperius relata , quae impense notanda consulto monui . Vocantur autem Buccina Graece κήρυκες Ceryces , idemque sunt, ac mur,ces , iuxta Plinium , ut recte observatum clarist. Harduino tum in Notis ad illum lib. 9. P. 36. num. q. sed . 6o. tum in Emendationibus eiusdem libri n. 93. Archippus de Buccinis apud Athenaeum lib. 3. cap. 9. pag. 86. dixit:

κόρυξ θαλάασκ Fοφιμος , ἐκ πορφυρακ Pticcinum maris alumnus , purpurae situs.

De Buccino item multa Plinius ibidem,& cap. sequenti nec reticenda duxi, quae scribit eodem lib. 9. cap. 38. t . a. editionis in usum

Serenissimi Delphini pag. 342. ubi pristinum

modum tingendi purpuram narrat: Zuc Inum Aper se damnatur , quia fucum remittit. Pelagio ad . modum

48쪽

modum alligatur , . nimiaesae eius nigritia dat austeritatem illam ,, nitoremque , qui quaeritur coeci. Ita permixtis miribus alterum altero excitatur , aut spingitur. Summa medicaminum in L. libras melle t

rum , buccini ducenae , pelagi, CX. Ita si amet si color eximius ille. At Tyrius pelagis primum satia

tur , immatura , miridique cortina , mox permutatur

in buccino. Laus ei summa in colore sanguinis comereti , nigricans aspectu, sdemque suspectu refulgens. Unde es' Homero purpureus dicitur sanguis. Qui bus verbis etiam deprehendas cur Sardoae pudipurae fuerint in pretio 3 sanguineum quippe colorem a Plinio indicatum eas referre , vel inde probatur , quod adagium Tinctura Sardisnmeae usurpari iam solitum , pro eo quod est, te rubrum faciam , ut superitis dictum est , vel tibi plagas infigam , quae ad Plinianum illum .

concreti sanguinis colorem proxime accedunt.

Illud itidem observari cupio , quod inter binas purpurae species, de quibus nuper meminit Plinius, hoc maxime interest , quod pel

gia frequentius genericum purpurae nomen re tinet, ac nigrantem succum generat, buccinum

Vero rubentem. In Pliniano itaque amethysticolore pelagium , in Tyrio autem buccinum primas tenuit. Ex quo fit, succum buccini Tyrium aliquando appellari. Hoc ipsum collimis vit Virgilius Georg. 3. scribens:

49쪽

3s-- ροα-vis MIesia magno Vesiera mutentur , Tyrios ineocta rubores. Quae ad rubentem buccini liquorem procul dubio spectant. In idem influunt ortus eroeus apud Claudianum ex emendatione Cl. Heinsi Epigri I F. Est Drio dignum terga rubere eroes. Qui istius in editione in usum Sermisi. Delphini gr. 2o. non eraeo , sed toro perperam habet. Et cruor Puniceus penes Ovidium I 3 Μetam. Nec non & sanguis Puniceus apud Statium . 1 Achilleid. quae plane rubentem buccini, vel Tyrium colorem, pervia cunctis similitudine, exscribunr. Et eodem lib. 9. cap. 4O. Pag. 344. ait Pli nius et Tretia medicamento junt quidem pro fertilistare littorum miliora : non tamen usquam pelagis centenas libras quinquagenos nummos excedere , Urbuecini centenos sciant qui ista mercautur immens).

Buccinum ergo duplo carius, quam pelagium venibat. Recte itaque a praestantia purpurae, seu buccini denominari potuit Buccina Insula Anastasio nota , quemadmodum etiam de Cythera a purpurae nobilitate τος russa olim di cta testatur Aristoteles apud Stephanum in F ῖα

50쪽

fert. Pari ratione Nisyrus Insula apud Stephanum , & Carpathus apud Eutstathium Porphyris ducta.

Maiori robore fulciri haec possunt ex eo, quod modico intervallo distat praefata Insula Thaolada, sive Puerina ab his Sardiniae locis, in quibus adhuc manent Graecorum , & Carthaginiensium vestigia , ut inde facilius ad Graecos huiusce purpurae fama pervolaverit,&Phoenicas , sive Poenos eiusdem infecturae auctores habere potuerit. Nam in ea Sardiniae regione erat Olbia , cuius portum attigista, Honorii classem testatur, loco citato, Claudianus :Partem littoreo complictitur Olbia muro.

Hanc Urbem Graecos habuisse conditores assi mat Pausanias in Phocicis, quod itidem ipsummet Olbiae nomen olleindit, vox enim Graeca ολοος felix LatinE vertitur. Valde olrm cele-hris olbia , cuius meminerunt Cicero, Valerius Maximus, Plinius, Orosius , Antoninus , Ptolemaeus , Stephanus , alis . Nunc funditus eversa est, eiusque ruinas, antiquam Tausiaviam , alio nomine Sardi vocant. Thau- navi habet Martyrologium Romanum die ii 3. Maii, ubi Simplicius Episcopus, Diocletiani principatu , Martyrio coronatus fuit Si reS

SEARCH

MENU NAVIGATION