Aemilii Gentilis ...De beneficiis, et jurepatronatus tractatus ad judiciorum proxim, et civilem quoque Politiam accomodatus. Pars 1. ? 2

발행: 1796년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

48 Pars IL Caput III.

sum nullam vim habet ; ita ut valida sit praesentatio ante donatarii acceptationem , aut Vrdinarii assensum facta ab ejusdem donantis herede ; nisi Sit juramento confirmata , ut definivit Rota , de communiter tradunt do 'ores a) . Ideo ordinarii aSSensus, qui potest praecedere, concomitari, aut subsequi donationem b) , deinde impetratus retro trahi nequit ad tempus donationis , ne alterius jus interim laedatur , ut pariter Rota definivit , et doctores tradunt communiter H : licet suificiat assensus praesumtus per lapsum triginta anno

di vero donatio sit juris praesentandi tantum , dicitur donatio juris eumulatisa , quae a donante jus non abdicat , sed alterum addix compatronum simul cum donante ad exercendum jurispatronatus jura , seu jus praesentandi , salvis remanentibus donanti patronatus juribus, tam honorificis, et uti libus , quam operosis o , cum per regulam juris ita donationem interpretari oporteat , ut donanti minus noceat φ neque unquam jus Praesu mi possit abdicatum a donante , nisi cum fuerit jurispatronatus, non juris praesentandi abdicativa, ut certum est apud doctores, et Rotam ω . Ideo donatarius potest praesentare donantem , si dona tio sit de jurepatronatus, non autem si sit de jum

52쪽

Quibus modis D atronatus omittisur. 49re praesentandi , cum donator adhuc remaneat patronus, ut inquit de Roye 9 . Sicut donator po

est , donatione non obstante , accumulatme prae- sentare , si sit patronus laicus ἰ non autem ecclesiasticus , qui post donationem etiam solius iuris praesentandi factam nequit praesentare , cuni ei variatio accumulativa prohibita sit , ut infra di

Quando autem juris dumtaXat praesentandi, aut ipsius jurispatronatus donatio sit, ex ipsius dona tionis tonore arguendum est . Nam licet ex Ue bis , quibus donatio concipitur , jurispatronatus donatio expressa non videatur, sufficit, si talis appareat ex conjecturis, ex quibus saltem juxta donantis mentem constet donationem esse jurispatronatus abdicativam: puta, si ex communi loquendi modo ius praesentandi cuin ipso jurepatronatus confundatur: si donans dixesit se omnino, totaliter, penitus transferre omne jus in donatarium , quod idem est , ac juspatronatus transferre nullo iure . sibi retento : si dixerit, seu promiserit se habere

ratam donationem , et nunquam ei contravenire neque

in- toto , neque in parte οῦ si in ipsa donationis strupulatione praeter alimenta, aut aliquem peculiarem fructum jurispatronatus nihil aliud ' sibi reservaverit et denique si facto ipso suam mentem juris- patronatus abdicativam declaraverit, nempe si ipse, aut ejus heredes nullum jurispatronatus e ercitium habuerint, nequo praesentatione , neque alio

53쪽

5o Pars II. Caput III. jure etiam honorifico , utendo a) .

Donatis autem juris praesentandi potest ecisci non solum perpetua , sed etiam temporalis , ve lpro una vice , quae idem Sonat ac mandatum , licet irrevocabile , procurationis' ' ad praesentandum. Et sicut de jure per L mandatum cos. mam dati , morte mandantis mandatum extinguitur , ita morte donantis extinguitur donatio , prout defini - .vit Rota coram Emeri x jun. dec. 583. cum plena articuli discussione. Valet vero, si facultatem conti'neat praesentandi personas in genere in casu Vaca'tionis beneficii, non autem personam in specie , quia tunc obtinet consit. 54 I. ir. I. Decii , ut votum Contineat captandae mortis b)2 et praeterea indiget

Donatio vero jurispatronatus ordinarii assensu non indiget , si fiat cum universitate bonorum , aut cum re particulari , . cui juspatronatus adne' Xum est , et in donatarium transeat accesSorie , ut loquuntur doctores o', aut si juspatronatus transferatur in laicum consecutiυe, non directe ut doctores pariter loquuntur , puta ab Universitate

aggregando laicum in Collegium o . Denique ani

cas. II.

54쪽

Quibus modis D atronatus amittitur. 5Τ-dvertendum, quod, citin donatio possit esSe causa mortis , aut irrevocabilis inter vivos , secundum diversam naturam don/tionis sustinetur. Quae si sit causa mortis , revocari potest, prout ceterae donationes hujusmodi: non potest Vero re O- cari, si sit irrevocabilis inter vivos , nisi rescindatur , prout ceterae donationes , Ob supervenientiam filiorum ex l. si unquam Cod. de reυ aud. d9nation. , ut pluribus probat Vivianus ca) . Quod autem dixi de jurepatronatus , Ut trans ferri possit donatione , intelligendum quidem est de jurepatronatus hereditario b, non autem de gentilitio, agnatitio , aut mixto. Id enim neque donatione , neque alio modo transferri in alium potest in praejudicium vocatorum' , sed in praejudicium donantis tantum , prQui de praescriptione supra dixi, aut non existentibus aliis de familia, vel de

gente vocata , aut ipsis omnibus consentientibus , nunquam tamen in praejudicium suceessorum de familia, aut de gente Vocata, Ut communiter tr

dunt doctores , et definivit Rota o: idest jus don

tum durat, et valet durante vita donantis, et donatarius dicitur praesentare proprio nomine Luantis, ut

inquit Pitonius Cujus rei ea potissima ratio

est, quia exsistente familia , aut gente Vocata , patronus juspatronatus habet non pure, et simpliciater , sed oneia restitutionis obnoxium , ita ut in alios sive donatione , sive alio titulo translatum

55쪽

5et Pars II. Caput III. successores de familia, aut de gente vocata vindica re possint jure proprio , et ex Propria persona . Satis absurdum estι inquit Justinianus in l. si du&bux f. ses quia cos. commvn. de legat. est siderucam. ) et irrationabile, rem , quam in Suis bonis purs non possidet, eam ad alios posse transferre , Dei h Pothecae, pignorisin nomine obligare , vel manumitte re , et alienam spem deripere .

Ubi igitur opinio Francnci de Rom a) innia

tatur, ut jurispatronatus etiam gentilitii donatio v Ieat , nisi sit prohibita a fundatore, non intelligo, Innocentius III. citat cap. 7. de donari respondit Episcopo Hellen,i: quod, si Episcopus ecclesiam ii Iis scilicet viris religiosis , de quibus supra i quitur muferat de consensu patroni , profecto Pamtronus, quod duum est , conferre videtur , jus videlia z patronatus . Uerum Ex ipsis Innocentii verbis, . quod suum est , satis superque patet Innocentium loquutum fuisse de ea jurispatronatus specie, quae ad patronum libero jure pertinet, non de ea Spem cie jurispatronatus, quae restitutioni obnoxia est, seu de eo jurepat natus , quod Sutam non est, uxeiusdem Innocenti verbis loquar . Forsan ad eam donationem alludit de Roye , quae vertit se in praejudicium dumtaxat douantis, aut patronorum consentientium, non autem in Pra judicium successorum , in quorum praejudicium donatio facta potest semper impugnari , nisi suc, cessores sint etiam heredes donantis per textum in L cum a matre cod. de rei Dindie. , ubi sanxerunt Imperatores Diocletianus et Maximianus: Cum a matre domum fuit, te mitiore, comparane PrOPOR S, abe Sume m

56쪽

Quibus modis j H trs intus amistἰtur ., 53 eam dominium vindicantem , si matri non succenit , nulla te excelltisne tueri potes . Quod si venditricis tinet hereditarem , doti mali exceptione , Pro qua portione ad eum hereditas pertinet , uti non prohiberis . Idest non potest heres fundum alienatum vindkare pro ea parte, qua succlessit, Sed pro ea parte tantum , qua excedit hereditatem et si fundum ab emtore vindicaret , doli mali exceptione repellitur , ut explicant interpretes ad eamd.

Lx. ab , et est conclusio inquit Cardinalis de

Luca b , quae hodie non admittit amplius Gnir versiam , nisi quando dicta circumstantia militatis , vel manifestae resistentiae legis indueae ejus limiti rionem. Quaenam autem sit hujusmodi nullitas , aut juris resistentia, quae inducat limitationem legis, Supra innuit, dum dicit : quoties non concurrat ta Iis nullitas actus , Dei talis vehemens juris resiStentia , quod etiam ipsimet auctori eontra tale factum

Oenire licitum esset . . - .

Urdinarie igitur nequit heres impugnare faetiim testatoris , licet in eo jus habeat lad pendenter a testatore , ut inquit Cardinalis de Luca. Quam juris theoriam sustinet etiam pro beneficio jurispatronatiis laicorum Maranta ju Nior relatus ab eodem Cardinali de Luca o , si donatio a testatore facta sit de Ordinarii assensu , aut in iis casibus , in quibus de jure etiam sine ordinarii assensu licita est translatio jurispatrona tus . Cujus sententia mihi videtur, probabilior , D 3 . - . Dic

a) Peree. ἐμ praeiec . ad XII. Libros Cod. lib. 3. rit.

57쪽

54 Fars II. caput III. quicquid alii dixerint apud eumdem Cardinalem de Luca ab , nisi hereditas ita modicae sit , ut

eomparari nequeat cum jurepatronatus ; idest si vires hereditatis nou suppetant , - ut Verbi S Utar

ejusdem Caudinalis de Luca 3 quia tunc , com. juspatronatus eam divisionem pati nequeat , quam hereditas patitur , ut heres illud posseti vindicare

Pro eo Parte , qua Successit, juxta verba textus indidit. l. eum a matre , totum credo vindicari poS- Se juspatronatus , non obstante qualitate hereditaria Vindicantis , ut ego opinor ψ curn ud hunc: casum doctores , qui hujusmodi materiam pertractant , non descendant. Igitur concludendum ordinarie juspatronat 32 transferri posse, si sit hereditarium , nempe ac; heredes etiam extraneos transmissibile , ut lorensium Verbis utar; quod tamen donatum compatrono , qui illud obtinet cum qualitate gentilitia , aut agnatilia , fit quoque genti litium , aut 'gna litium in compatrono donatario' prout docet F tonius o referens decisiones Rotae Romanae , ac

Tationem earumdem decisionum ,' scilicet quod quan δε rata juri atro latus per Successionem , zel dona tione/n consolidatur , ut in praesenti, in una , ea em y e familia , seu in eisdem personis possidentibus ait ram raram ὐ hoc casu repugnat, quod in eisdem perso-Vis juvatronatus, consolidatum in totum diversam h , beat naturam, ita ut- remanere possit Partim heredi torium , partim gentilitium . Deinde respondens Objectioni , quod donatarius repraesentando Personam i

58쪽

Quibus modis juspatronatus assisttitur . 55 donantis retinere pos Set ratam donatam diverso titulo, . scilicet hereditario, ait , quod procedit haec TeFraeSentatio , et reduplicatio personae in materiis , is quibus conservari potest dividuitas' , seu diυisibili, SecuS in materia juri atronatus, ubi locum habet jus accrescendi . I iam tutic compatrono donante suam katam alteri compatrono , si consolidatio partis cum O, toto , et uriam eamdemque indult naturam illius portionis, cui Pars cessa , Seu donata accedit, ut apud Bellon. de jur. accreSc. Gry. 9. gli. qq. yrum. I. et

Quomodo autem unum idemque Juspatronatus esse possit partini hereditarium , partim gentilitium , ita ut post donationem qualitas ratae hereditariae in gentilitiam. convertatur , late dicam suo loco cum .de jurepatronatus lineali agam. . Reliquae causae lucrativae , quibus ius patronatus amittitur, sunt legatum , et fideicommissum particulare cum assensu , vel sine assensu ordinarii .ecundum diversas personas , . quibus ju Spatronatus. legato , aut fideicommisso relinquitur, prout supra dixi de donatione ς nempe cum assessu , Si donatarius Sit extraneus , sine assensu , Si Sit compatronus a). Hoc tamen discrimen est inter donationem, et legatum, quod hujusmodi assensus in alienatione ex causa legati retrotrahitur contra ' heredem ad diem mortis testatoris , ita ut gesta interim per heredem testatoris , idest praesentatio ante Obtentum assensum ab eo facta , nullam vim habeant ;

59쪽

s 6 Pany II. Caput III. visa suit in Faventina beneseii die a 3. Iunii 1 I9.,

relata a Fargna in decisionibus Sacrae Rotae R manae dec. I . u33. ad 237. in fine commentarii ad eanon. de jurep., quem Vide praeSer tim n. Ict in Inter causas autem onerosas, quibus juspatrona-'tus amittitur , recensetur venditio , non quidem iurispatronatus , quam uti simoniacam, vel quasi- Simoniacam , ut eam appellat Fralaciscus Florens, damnavit , et irritam declaravit Alexander ΙΙΙ. in cap. 16. de iurep.; sed rei, cui adhaeret, quia non specialiter locus sacer , vel religiosus υenit, Sed emptio ni majoris partis aeredit, ut de rei, citi locus Sacer, Vel religiosus accedit , venditione ait Ulpianus in L in modicis si de eontrahend. et x. , pura Ven

ditio castri , laudi , villae . Imo amittitur jus- Patronatus etiam emphyleusi , dote , aliove hujusmodi contrami , quo in alium rei dominium

sive dire stum et utile simul , sive utile tantum transsfertur, etiam citra assensum ordinarii s cum tunc juspatronatus non directe, et principaliter, ut loquuntur doetores , sed accessorie transseratur , Ut definitur in eap. cum saeculum , et in cap. ex iis reris, de jurep., ubi Alexander III. respondit, quod, si militi villa fuerit, non Meepto jurepatronatuS, adfrmam concessa , praesentato ab eo adjudicetur ecclesia, et quotidianam praxim testatur Wan-Esp nius ab . Hinc si alicui vendita fuit ἡ aut cessa hereditaS , Seu universum patrimonium , accessorie in emtorem , aut cessionarium transit etiam juspatr natus hereditati , seu patrimunio adneXum . Ete-

. nim

60쪽

Quibus modis juspatronatus amἰπὰur . 5Tnim quaedam, quae non essSunt Sola alienari, per uir versitatem trangerent , iit inquit Faulus in l. quaedam , quae d. de acquirendo rei ἰ dom. . Ideo venditione transferri potest , modo. non sit genti litium , aut ex privilegio , Vel personale , seu non adnextini hereditati a ; nisi nominatim receptum , et retentum fuerit jusPatronatus , ut tradix Florens O , et patet ex illis Alexandri III. verbis in. cap. ex litteris, de Drepatronat. , non excepto jurepatronatus ἰ ubi decrevit , concessa ad Irmam villa , , cui adnexum sit iuspatronatus , cum villa et juspatronatus transire in frmarium , si expresse juspatronatus non eXcis

Itaque in ecclesia rei venditae aut cessae

tolli potest docet de Roye H listra prioris .

Patroni , seu venditoris , et poni listra emtoris, Qui cesSionarii: non autem tolli potest listra fundatoris, sicut ne, ejus nomine, cujus liberalitate opus extructum rat, eraso , aliorum nomina inScribantar , πPropterea reUOcentur similes ciuium in patrias liberalitates , Praesidem provincilie suam auctoritatem interponere debere respondit Ulpianus in i P. f. 2. f. de operib. ptibi. . Callistratus in L ult. 9. I. eod. tit. dixit a Si quis opus ab alio Dotum adornare marmoribus , vel alio modo ex Dolantate FVuli fa-cturum Se pollicitus sit, nominis 'proprii titulo scriben-

o Lib. u. cap. 13. de jurib. honorific

is D stiria Goosis

SEARCH

MENU NAVIGATION