Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

uilissima rerum

ne aqua. ta

non quod contemptui sit, & neglectui, sed quod obvia, multa, abundans , ct nulla impensa par, bilis. Sic Virgilius de pomis, de seselis LGeorg.

Vilemque faselum. Ingenuus Satira sexta ejusdem libri in his versibus. Γή 7.A.J - . Cum referre negas, quali sit quisque parente

Natus, dum ingenuuI. --

non refertur ad libertinum, ut censet Lambinus: sed sisnificat probum, verecundum , S justum. Sic Cic. lib. v. epis. Familiar. sepis. ult.J Verum enim scribam : teneriore mihi animo videbare : Aut omnes fera, qui vita ingenua in beata S libera civitate viximus. Rectius igitur Acron sentit, qui exisponit sic: Ingenuus au tem ad moris probitatem pem. tinet.

CAPUT XVIII.

- . .

Satira fuerit ne tota Romanorum. Satiram nullam soluta oratione scri am

Controversia est inter veteres scriptores, fuerit ne Satira tota Romanorum : quoniam aliqui eamdem etiam Graecis vindicant. Horatius, Quinctilianus, ct Acron Latinorum partes fovent. Diogenes Laertius, S Diomedes Grammaticus ab usu Satirae Graecos non eXcludunt. Singulorum Vediba audiamus. Ponemus autem prius testimonia ea

rum , qui Latinis Satirae inventionem, S usum

422쪽

OPINIONES. LIB. III. CAP. XVIII. 4Ι3 tribuunt: deinde addemus eorum auctoritates, qui Graecorum etiam fuisse crediderunt se . Horatius Satira x. libri primi suf. n. seqq. JHoc erat experto frustra Varrone Atacino, Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem

Iuventore minor. Neque ego illi detrahere ausem Haerentem capiti multa cum laude coronam.

At dixi, fuere hunc lutulentum. Idem Satira I. lib. II. G. 62. seqJ- Quid8 cum es Lucillius ausus

Primus in hunc operis componere carmina morem.

Fabius lib. X. cap. I. Satira quidem tota nostra est, Nin qua primus in lignem laudem adeptus es Lucillius: qui quosdam ita deditos Mi adhuc habet amatores, ut eum non ejusdem modo operae auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent. Plinius Secundus in

epistula ad librum Naturalis historiae. Quod δε hoe Lucillius, qui primus condidit 'si nasum. Acron ad illum versum Horatii in epsssi de Poetica ad P,

sones. Llib. I. Sat. X. V 66. l. - Η Graecis intacti carminis auctor. sie inquit: me ideo dictum: quia primus Satiram Graecis intactam vesbus hexametris scripsi. Etiam Graecis auctor operis es. Atque hi sunt, qui totam Latinorum esse Satiram volunt.

Nunc proferamus testimonia illorum , qui Gra cis non ignotam fuisse eamdem tradiderunt. Di genes Laertius lib. II. Menedemo sest. 14o.J. Ea omnia

saὶ Conserri hue omnino debent Isaaes Cafauboni de Sabinriea Graecorum λενι , & Romanorum Satyra libri duo r quos in Arusei Plato logici parte L. recudendos Curavit . Crenius. Egregie in illis docet Vir Μaximus , Satyricam Graecorum Poesin cum Romanorum Satira pessime confundi: atque hujus inventionem & usum solis Romanis merito ab Horatio , α Quinctiliano tribui. vid. praecipue Lib. II. cap. 1. O 3.

423쪽

ν - .

omnia memorat L cophron in Satira, quam inscripsit Menedemus. Idem IX. Timone. Ibect. Do. J Nanis poemata conscrimit, versus , Tragoedias , NSatiras, S Comoedias XXX. Idem lib. V. Demetriosseta. 8s. J Demetrium alium Satiricum recenset. Idem lib. III. Ρlatone fject. 56.J Erat autem quartiam poema Satiricum. Apulejus IV. Floridorum. p. 2 6. RI. ComiJ Canit, Empedocles carmina: Plato

dialogos: . Socrates h3mnos: Epicharmus modos . .phon historias et Xenocrates satiras. Diomedes Grammati f. lib. III. p. 48o. Pulschii J Poemiutos Dramatici genera sunt quattuor apud Graecos. 4Tragoedica: Comica: Satirica: Mimica. Idem paullo posts p. 482.4 Verbis , quae referam : in quibus vitiies: sine dubio aliquid sa). Satira est carmen apud Romanos nunc quidem , apud Graecos maledicum , is ad carpendum hominum vitia Archaeae Comoediae charactere compositum: quale scripserunt Lucillius , Horatius S Persus. Neque vero dederim , pedestri 'stylo ante Lucillium fuisse illam apud Romanos Conscriptam : ne forte Veteres Horatii interpretes aliquem decipiant: . qui harum ineptiarum suntaustores. Omnino Graecis si quidem illi Satiram habuerunt & Latinis metro illa adstricta fuit. Primum Satira poema est. Id docent Horatius &Diomedes. Deinde nullum habemus solutae orationis exemplum. Nam illud . Ennii exemplum , quod exstat apud Nonium in Obseringillare cap. 2. p. 567 3 Resitant, . occurunt, obseant, obtringi lant, Obagitant: est Brachicatalecticum metrum Jambicum si modo ea omnia Verba uno Ver tu sunt comprehendenda cui supra Trim

. tri

. - .

ta Varie hic Diomedia locus scribitur , uti jam observavit Crenius ad Casaub. de Rom. Sat. Lib. II. cap. 3. p. 2O3.

424쪽

OPINIONES. LIB. III. CAP. XVIII. 4rs

tri versus naturam pes unus superabundat: sic enim adpellat Diomedes Versus uno pede longiores. Etiam Menippeas Satiras suas Varro carmine conia didit: vario quidem, sed tamen carmine: cujusmodi exempla multa apud Veteres Grammaticos, praecipue Nonium Marcellum quamquam pleraque incuria librariorum conruptis numeris) leguntur : eX quo pauca quaedam citare esst operae pretium. Ille igitur in voce Merum scap. 4. p. 679.J ,

ex Menippea του παιδίον περὶ παιδοποι ας.

Ac liberos parare cui necesse sit. In verbo Seplasium scap. 3. p. 61 1d Varro ἀνhωπολίδι περὶ '. Doti dato infulam Chium, agnum Caecubum. Sephisia Capuas, Macellum Romuli In Coagulum scap. I. p. G8.J Varros VI modus m

Vino nihil jucundius quidquam bibit.

Hoc aegritudinem ad medendum invenerunta. Hoc hilaritatis dulce seminarium. Hoc Idntinet coagulum concivia.

In Cogere cap. 4. p. 63 .J : ex Varronis Satira Ε - menidibus. Furando tamen, ac morbo simulatus eodem , Ex sese ipse aliquid quaerat, cogatque peculi. In Tempestas cap. I. p. 484. J: Varro Eudaemonibus. Interea tonuit bene tempestate serena. Lucillius quoque vario genere carminis Satiras scripsit: ut lib. XXIX. Satirarum apud Nonium in nominia. cap. I. p. ψ96.J Deliciis maculam, atque ignominiam inponere. In Munes scap. I. p. 495.J Lucillius lib. XXVI.

-- - munisci

Comesque amicis nostris ' videmur viri. In Rudus cap. I. p. oa. J: Lucillius lib. XI. Satirarum. - Viam

425쪽

Viam struendum, si iniciendum huc adgerem.

Et id genus ruduS. - -

la Tollere cap. I. p. 483.J: LucilL lib. XXV. At cui, quem febris una, una Uni, inquam, Cyathus unus potuit tollere. In Tricae , & Triconer scap. I. p. 487.Jr LucilL M.

. pira lib. XI. c amatore hoc opus, nec tricone vadatθ.

Idem Pop. I. p. 49S-J Lucius Cotta senex Cres pater hujus πανώθου, , Magnus trico fuit, nummarius, solvere nulli. In Cernuus cap. I. p. 494.J : Lucissi Satirarum lib.

III.

Cernuus extemplo plantas convesit honesto. Ibidem: Lucili. Satirarum lib. XXVII. Muis sursum , modo deorsum , tamquam collus

cernui.

Brachycatalecticus eli versus. In Tolutim cap. I. p. 48S.J: Lucidi. Satirar lib. VIII. Si ovane iter evadit , stadiumque adclive tolutim. S: Velle tolutim hic semper incoepturus videtur. In Capulum Libid. J: LucilL Satirar. lib. II. Puem crim vidisset Hortensius, Postumiusque, citari item in capulo hunc non esse , aliumque cu

bare

426쪽

Lucillium non primum Romanae Satiraescriptorem fuisse: sed Ennium. Ru-ῶθr vox Latina non est.

Horatio patronos acres ac defensores hic quaearo in cauua, ut mihi Videtur, conclam ta Q. Ait ille ; Lucillium fuisse Satirae primum inventorem Romae. Et tamen idem paullo post alium Satirae auctorem praedicat. Audiantur ejus versus ex Satira X. lib. I. G. SS.seqq. Hoc erat experto fusera Varrone Atacino, Atque quibusdam aliis, melius quod dicere possem inventore minor. Neque enim illi detrahere ausem . merentem capiti multa cum laude coronam. At dixi fluere hunc lutulentum. ---. Satira I. lib. II. f. 280Millia me pedibus delectat claudere verba , Lucilli ritu nostro melioris utroque.

-- ΘHy cum est Lucillius assus Primus in hunc operis conponere carmina morem pClare his omnibus locis primum Satirae invento rem Lucillium praedicat. At in eadem x. Satira lib. I. alium , non nominando , auctorem Satirae

ante Lucillium dicit, cum sic scribit. Γυ. 64. . seqq.J--. Fuerit Lucillius, inquam , cimis S urbanus; fuerit limatior idem,

uam rudis S Graecis intacti carminis auctore δὲ iamque poetarum seniorum turba. -- -- Εcenue alium a Lucillio Satirae auctorem fuisse scri-

. Egregie pro Horatio eausam dixit -- saubonus de Rom. Satira. Lib. H. cap. 3.

427쪽

scribit. Quo in loco excusem libenter, si queam Poetam : quod subsidium quando praestare non

qaeam, admirari interea licet securitatem tot doctorum virorum : qui posita multa opera in eo explanando hic mutum faciunt a). Lambinus tamen satagit, acumenque suum pistillo acutius in eo loco explicando ostendit, sic scribens: Eperit limatior idem Pucm J Hunc locum , quem scio docilem'i peditum haberi, sc eaperio , atque explico. Demus inquit Horatius Lucillium limatiorem fuisse, quam auctorem Satirae Graecis intactae esse oporteat, quod idem fere valet, ac I dicat. Demus Lucillium fuisse sublimiorem, quam esse debuerit. Atque ita nomen Rudis in patrio casu accipio , cum voce Carminis conjungo. Nam quod alii recti casus faciunt, hoc modo. Fuerit limatior idem, quam rudis: id est, fuerit limatior potius , quam rudis N impositus, hoc illi non

recte. Sic enim esset locutus Horatius. Fuerit Emmitor , quam rudior. Probandaeque formae ejus dicendi multa adgerit exempla : quod facere in re Omnibus nota non oportuit. Qua tamen in parte bis ac fortasse saepius peccat. Ρrimum adhibet vocem auribus Latinis inauditam rudior: ut non fuerit Horatius docendus non Latine loqui. Deiricit: Limatior, quam rum', locet Columella eo enim nunc solo auctore contenti erimus) in prooemio lib. XII. sic scribens : Idcirco reddit tim diorem, quam virilem. Terminus etiam posterior comparationis diversus esse debet a re, aut persona comparata: quae ratio servatur a Poeta, cum sub

al Tu vide Casub. in opere lapius laudato Lib. u. cap. a. I9ε. Ed. Greniti

de non perpetuum esse

illud, quod diuuam

428쪽

Puam rudis, S Graecis intacti carminis auctor i uamque poetarum seniorum turba: . -- id est, limatior auctore carminis rudis & intacti Graecis. Dicet hie aliquis: . quemnam tu censes fili se eum: quem Horatius in illo loco auctorem rudis S intacti Graecis carminis dicit 8 Rem breviter expedio. Ennius ille fuit. Antecessisse a tem aetate Ennium Lucillio, quilibet discere ex Eusebio potest. Scripsisse vero eumdem Satiram , probatur testimonio Porphirionis: qui ad illum Horatii versum , Frustra Varrone Atacino , sic scribit ritem Ennium: qui quattuor al. IX. libros Salisarum reliquit. Agellius quoque lib. XV m. cap. I. idem testatur, sic scribens: Quorum prima fuit enarratio horum versuum, qui sunt in Satiris Q. Ennii, uno multipliciter verbo concinniter inplicati: quorum exemplum

hoc est: Nam qui lepide postulat alterum frustrari. 2uem frustratur , frusra eum dicit frustra esse. Nam qui sese frustrari quem frustrasentit, Quifru trataer, issistra est: si non, ille estfrusiis Nonius in Obtringillare cap. a. pag. 567. J , quod

etiam supra posuimus. Restitant, occurrirni, o stant, obstringillant, obagitant. Nomen & locum antiqui scriptoris, qui hic egregie faceret, non memini. Rus vicem subibit Petrus Crinitus. se in lib . de Ρoetis de Ennio loquens: Satirarum

libros scripst quai alii versibus: qui in magno pretis habiti sunL

Dd a

429쪽

Acer, intactuS.

Sunt quibus in Satira videar nimis acer: S ultra

Legem tendere vlis. --

Acer hic, initio primae Satirae secundi libri, non est Jn reprehendendis atque insectandis hominum vitiis nimis vehemens, nimis saevus Sasper, ut exponunt nonnulli: sed altus, robustus, nervosus, elatus , grandis, vehemens in Satira scribenda: cujus stylum esse oportet humiliorem: quippe qui' proxime ad cedere debeat ad stylum antiquae co- moediae : cujus locum subiit apud Latinos Satira. Hanc esse veram hic verbi hujus sententiam, satis declarant statim sequentia haec carmina. -- Sine nervis altera quidquid Composui pars esse putat: smilesque meorum Mille die versus deduci posse. - Acer igitur ad vires & nervos carminis referri debet, non ad acrimoniam atque mordacitatem. Ιmmo Horatius in Satira adeo fuit multis partibus Lucillio mitior S temperantior : stylo vero adeo

leni S demisio , ut nonnulli olim, S tempestate nostra doctissimi viri a ausi sint, jure an injuria' hunc praestantissimum Poetam Iuvenali, si Dis placet, post habere.

Cumsbi quisque timet , quamvis intactus ossit. Quoniam laesi S tacti homines dolent accepto jam

430쪽

UPINIONES. LIA. III. CAP. XX. Gr

propterea moveor, ut hoc loco intactus interpreter, Innocens, Integeret quique Vere non queat tan

gi : S de quo juste detrahere nullus pollet. Lucretius intadlisis diceret. lib. I. G 438.4

Malis alienis ridere. Triplex.

Cum Latine dicatur, in jus vocare, aut raperer non autem, im Dra, ego versum illum No ratii Satira Io. lib. II. f. 72.J qui nunc sic legitur:

Cum rapias in jura malis ridentem alienis. sic restituendum censeo. Cum rapias in jus malis ridentem alienis.

Quid autem sit, malis, sive, maxillis alienis ridere, Consulatur proverbium in Adpendice Q. Ibidem. O . 237.J Sume tibi decies: tibi tantumdem: tisti tripleri Triplex, hic pro ter tantum est. Sic locutus est Livius lib. VII. cap. 8.J Multiplex, guam pro numero damnum. Aemilius Probus in Themistocle. lucap. V. f. S. J Decemplicem numerum hostium prosi

CAPUT XXII. Muribus vita brevis. Herniliter. Acoquere. Remittere muriam, fucum, labem.

ur Satira VI. lib. II. Horatius dixit, murium breve esse aevum eo versu 97.J must memor, quam AE aevi brevis. -

SEARCH

MENU NAVIGATION