Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

in cujus carmine ad Maecenatem est hic versus. Eleg. 11. G. 62.J Brachia purpurea candidiora nive. Cautior fuit in ejus verbi significatione explicanda Porphirio : qui purpureis , pulchris interpretatur. Qua in significatione etiam Virgilius dixit. Georg. Et pro purpureo poenas dat Sosia capillo. Sed idem Lambinus in mustaceo lauream quaerens, in eum versum Horatii oda IV. lib. Iv. LV.

Expediunt per acuta belli. verba multa impendit, ut doceat legendum esse, ut legitur: per acuta belli, non acuta bellar quasi Porphirio non multis saeculis ante admonuerit, Iegendum esse , acuta belli: non acuta bella. Acuta autem helli ego esse existimo, non quae scribit Lambinus, sed momenta & occasiones: ut poeta respiciat ad novaculam, quam manu gestari ab Occasione Dea eleganter fingit Posidippus lib. I v. Ε- pigrammatum Graecorum cap. XII.J. Et quis nescit, momenta, vel minima in bello semper ne plerumque dicam inclinationes habere insignes g&, vel laetos capigia & adrepta: vel tristes negle'cta exitus ferre 8 Itaque probe in hanc sententiam

Legantur etiam proverbia: In acie novaculae : Epηosce tempus.

402쪽

ronis locus declaratus. Interpretes Horatii exponunt, Arbitria feceriti judicant, S sententiam tulerit: ad eum versum Odae VII. lib. IV. V 21.'Cum semel occideris, S de te splendida Minos

Fecerit arbitria. - .

Ego non memini legere: Facere arbitria, aut si cere sententiam, pro judicare: cum tamen Facere prae- judicium frequenti sit in usu. Contra, cum Facere '

funus, Eacere jusa , Eacere justa funerum, Facere, justa funera, Conscere justa , S , Solvere justa

funeri, Latine optime dicatur: quibus modis Cicero atque alii usi sint, videor facere posse sine suspicione temeritatis, si hic apud Horatium suspicer,fecerit arbitria nihil aliud significare, quam sepulturae mandatus sis, S splendida justa mortuo sint persoluta: id est, cum obieris. Etsi enim tristem semientiam Minois sequitur mors, tamen Verbum hoc, splendida, non ad judicia, sed ad funerum magnificentiam egregie est adcommodatum. Cicero etiam alicubi sumptuose dicit. Hic autem Ciceronis Verba in oratione post reditum ad Senatum aemulatur felicissime sine dubio Horatius. Verba Ciceronis haec sunt. Ocap. 7.J Nondum palam factum eraς conjcidisse Rempublicam , cum tibi arbitria funeris solve hantur. Ecce , quod Cicero ait: concidisse Rempublicam , Horatius , cum semel occideris , dicit: &quod idem Cicero: arbitria funeris solvebantur, Horatius explicat: Et de te splendida Minos Fecerit arbitria. Aliud exemplum Ciceronis cst superiori simi-- Bb s ἰς

403쪽

te in oratione pro Domo sua. cap. 7.J Vidi praetemtatos inimicos nondum morte complorata arbitria funeri petentes. & in Pisonem Ocap. 9.J. Eodem in remplo arbitria non mei solum, sed patriae funeris abstulisti Exempla autem earum , quas diri, figurarum non adpono, quoniam sine ullo negocio quisque sibi petere potest ex Nigoliis. Confectis fusis funebribus, dixit Caesar lib. vI. de bello Gall. cap. 19. JQuod addam superpondii loco erit. In verbis illis Ciceronis: Non palam factum erat concidisse Remis publicam , eum tibi arbitria funeris solaebantur. Hoem loco Ciceronis verbum illud, sokebantur, ven stam habet dilogiam. Nam proprie, solvere arbitria funeris, est,funus facere , curare funus faciendum Ioiauere juψta funeri, justa facere: & si quae aliae sunt

formulae hujusmodi. At hic alio, sed tamen eo juncto sensu accipi debet. hoc pacto interpretam . Qui sumptus fieri, S qui honor haberi solet mortuis, ille habitus, S persolutus est tibi: per-λlutus, inquam hic enim est id est, promercede ruinae meae, & eversae Reipublicae atque oppressae, provincia tibi decreta est.

C A P U T IX. Horatii vetus lectio retento: plures ejusdem Dei inlustrati. Luxere. Oda prima Epo n Horatii sunt hi versus, Γυ. 39 m JUt ad dens inplumibus pullis avis Serpentium adlapsus timet Magis relictis: non, ut adst, auxili Latura plus praesentibus.

Legunt hic aliqui, minus relictis: sed pessima estist

404쪽

OPINIONES. LIB. III. CAP. IX. 39Ivum lectio. ordo & sensus versuum hic est. Μ, ter avis pullis inplumibus timet quidem adsidens imagis tamen timet relictis: non quod plus auxilii diatura sit avicula scilicet imbecilla, si adsit Oda tertia ejusdem libri. ΓG. 4.Vseq.J O dura messorum ilia IQuid hoc veneni saevit in praecordiis pΕx interpretibus nemo satis hinc se explicat in oris dine versus postremi. Lambinus & Cruquius semsum adsecuti verba duo ingerunt in explicando munime omnino necessaria, sic exponentes. Quides hoc veneni, quod saevis in praecordiis p Ego mihi persuadeo, verbum illud, hoc, paretcon inerabundat enim, more scilicet antiquis scriptoribus usitato , praesertim in ejusmodi pronominibus: ut, patebit eXemplis. Cicero lib. I. ad Lentulum t D. 2 J Quem ipsum cum audio, prorsra eum omnisulpici ne libero. Quibus in verbis abundant duae voces: ipsum, & eum. Plautus Poen. AEL HI. D. o

-- Hunc chlamydatum, quem vides Ei iratus est Mara. -

Terentius Heautont. Ad . m. R. 3. U. ψ3.JHanc secum huc adduxis, ea, quae est ad ux

rem tuam.

Quin buc inanes, s potes, vertis minas Cruquius legit, verre: sed male: haberet enim Iam hicus versus Trochaeum a Iambico versu exel

sum.

OO XVI. ejusdem libri. Ruinam futurae aliquando urbis Romae praes git nolens Horatius. Nec falsus fuit vates : cum

detestans civilia bella sic queritur. fvs Io.seqq.JFerisque rursus occupabitur solum

405쪽

s . s

Barbarus, heu, cineres in isset victor: urbem Eques sonante verberabit ungula. Hae calamitates contigerunt anno a Domino nosToIESU CHRISTO nato quingentesimo quadragesimo septimo, urbe a Totila capta , direpta , S tota prope funditus eversa. Auctores sunt Mariscellinus Comes, S Otho Frisingensis. Oda xvII. eiusdem libri. Quod testatus sum alibi, idem hic quoque repeto: suam veterem scripturam auctoribus esse com servandam, etiamsi meliorem possis substituere. Id ideo dico, quoniam Lambinus ad odam XVII. Epodωn, ubi libri omnes antiqui habent, Unxere, in hoc versu G.JUnxere matres Liae addictum feris Alitibus atque canibus homicidam Hectorem, legendum longa disputatione adserit, Luxere. Sed praedicet S praecipiat aliis Lambinus ista: mihi

certe non persuadebit. Mortem Hectoris luxerect statim eo interempto, & toto eo tempore, quo ejus cadaver ab Achille est retentum. Unxere autem , posteaquam inpotentem iram domuit egor tus Achilles S placatus: patrique redemptum concessit. Itaque subdit statim poeta f. 13.3PUtquam relictis moenitas Rex procidis, Heu, pervicacis ad pedes AchilleLConsilium poetae Lambinus non est adsecutus. Si det enim Horatius probare exemplis, nullum dolorem , nullamque iracundiam tantam umquam fuisse in quoquam , ut non aliquando animus flexus

ad aequitatem redierit, finemque fecerit dolori &furori. Sententia igitur est. Etiam Achilles, quam- Iam ira prope inexpiabili exardesceret, aliquanino tandem tamen illam conculcavit S placatus est, cadaverque Hectoria reddidit , ut commendari

406쪽

OPINIONES. LIE. III. CAP. X. 397 sepulcro posset. Id enim significat verbum hoc

Unxere. Tunc enim ungendi, & justa cetera solvendi facultatem habuerunt Iliae matronae, Cum Rehilles ira sopita & deposita cadaver reddidit. Concluditque Horatius, ct ait: exemplo illius etiam Canidiam debere tandem odio modum finemque ponere. Quod si aliquo in libro legeretur Luxere quod tamen nemo adserit) eamdem tamen illi sententiam tribuerem, quam dixi, loco isti: agnosceremque ibi eum sensum, in quo accepit Cicero: cum interrogatus, quid agerent conjurati, respondit, Vixerunt.

id apud Horatium significent nova F ficta

Cerba. Parce. Adspergere. IN epistulam de Poetica ad Pisones post tot excellentium virorum lucubrationes laclasse temerarium sit quidquam audere amplius aliquem. AN

tamen quid agas' Nec omnes omnia vident, &norunt: S pridem sic vivitur: scripturimusque, plerique omnes ad insaniam:& pruritus morbi huius nis unguibus est scabendus. Praeterea haec epistula est pictura praetereuntes omnes spectans; id est, universis praebens amplum multarum S saepe diversarum atque inter se contrariarum conjecturarum & formarum argumentum. Proponamus nos

quoque quibusdam in locis eius epistulae opinionem nostram, relicturi omnino doctioribus illius iudicium: las. 52.seq. JEt nova sctaque nuper habebunt verba Mem, β . Graeco fonte cadant parce detorta.

Par.

407쪽

parte detorta non habent eam Vim, quae parcitatem sui utar verbo Senecae & raritatem significenti sed monent, novata verba tunc probatum iri &placitura, si de Graeco aliquo verbo sint non penitus deducta, id est, etymologia integra servata: sed si aliquantulum sit deflexum discessumque a principis veris hi sua naturalique in vicinam aut cognatam signifiacationem: veluti dicamus, illa non esse a fonte, sed quasi per dividicula alio deducta & detorta. Ecce, quem Graeci λυαῖον dicunt, si solutorem vertissent nostri, nihil a fonte Graeco esset discessum. Itaque egregie & perite Liberum vertentes, detors runt non nihil a fonte & deflexerunt: discesiisque iste pauculus reddit Verbum, figura ipsa etiam adiuvante, gratius & venustius. Detorquere autem significare id, quod dico, probant multa multorum exempla: sed uno contenti erimus Ciceronis de Universitate cap. 7. J. Eumque, qui erat eiu dem detorsit a latere in dextram partem. Graeci quoque auctore Polluce lib. VH. cap. XI. πλυνειν, καὶ πλυνεισθαι dicunt pro λοι ' εἰ, . Horatius quanta cum venere diΣit ad pergere 2 eo versu Iv. Satirae lib.

- uuamis ad pergere cunctos, Praeter eum qui praebet aquam 2 Porro verba illa, nova fictaque, το oro ἐςo. Si natum inventumque, hoc Versu. Sic animis natum inventumque poema iuvandis.

Sic Cicero non semel dixit: Novamur hy facimus Formamusvsuimus: sine ulla varietate sensus.

408쪽

OPINIONES. Lia. III. CAP. X. 3πCAPUT XL De Imitatione. Horatium decipi. De φωpoeta, F Tragoedia.

Unum ex tribus imitandum poetae praecipit

Aristoteles. Poet. cap. 2S.J Vel qualia erant, aut sunt: οῖαῆν, ψ ες- Vel qualia dicuntur, & videntur: οῖα Vel qualia esse oportet: οῖα avota δεῖ. Horatius tria haec Aristotelis praecepta adstrin- ait in Epistula de Poetica, cum sic scribit V. 119. JAut famam sequere: aut sibi convenientia snge. quibus in verbis priora duo Aristotelis praecepta Horatius uno nomine Famae comprehendit: scilicet. Quassa erant aut sunt: S Qualia dicuntur'via dentur. Quodque Aristoteles vocat, Qualia oportet, Horatius vertit. Aut convenientia snge. Ibidem Γυ. 12S. seqq-J Si quid inexpertum scenae committis: π audes Personam formare novam, servetur ad imum , Qualis ab incoepto processerit, sibi consencum Aristoteles Poet. cap. 13. 4 & Strabo lib. r. LV. 37.J doceant; argumentum sebulae sumem dum esse ex historia, id est, ex re, quae fuit, audest, aut etiam ex re: quae dicatur & videatur, ct sit vulgi opinione recepta: cumque Epici Se

Tragici viam hanc universi triverint , videtur Horatius justa reprehensione carere non posse, quando concedit cuique facultatem fingendi sibi argumentum rei S personae noVae, ineXpertae,

quae hactenus non fuerit, S de qua sitopinio nulla. Novi quidam interpretea eristimant,

409쪽

Horatium de persona tantum sentirer sed verb1 poetae aperti mendacii eos arguunt: nam distincte diserteque Horatius de utroque praecipit. De re, eum dicit. Si quid inexpertum scenae committis. De persona, cum addit. Et audes personam formare no

Rectius Iliacum carmen deducis in actus ;Quam s proferres ignota, indictaque primus. ut omnino negari non possit, quin Horatius de utrisque re, & persena praecipiat. Atque, quod ad

personam adtinet, concedo, personam novam fingi a poeta poster sed quae non sit princeps persona fabulae: ut in Aiace Μastigophoro Sophoclis, principes personae sunt Aiax S Ulysses: in Electra

eiusdem, Orestes & Electra. Has personas non finxit poeta, sed ex historia est mutuatus: propterea mutari noΠ possunt. Reliquas personas fingere ex libidine poeta potest: ut Minervae & Paedagogi. Sed laxata ab Horatio novis poetis licentia de persona & re ignota, indicta, nova, & a novo poeta eXcogitata, cuius nulla historia, nulla fama, ct nulla opinio exstat, traxit in fraudem Arbeccae auctorem aetate nostra Dacinoriumque, & nonnullos alios, qui in suis poematis commenti sunt fabulas sine ullius historiae, aut famae vulgaris, aut opinionis fundamento. Etsi autem Horatius hic de Tragoedia tantum tractat, quod adparet satis, cum Scenae S Actus meminit, tamen Idem praeceptum etiam ad Epopoeiam pertinet.

410쪽

PIOPINIONES. Lia. III. CAP. XII.

. . .

Proteis. Sermo Pedestris. Perpensis locus in epistula Horatii de Poetica. Et tragicus plerumque dolet sermone pedeseri

Non incommode ordinari haec OArtis Poet. G 93. I

possent verba: si Telephus & Peleus antecedant Ver hum dolet: . non autem cum sequente verbo proicit iungatur, hoc modo. Et tragicus Telephus S Peleus plerumque dolet sermone pedestri: totumque locum sie interpungas. . 'Interdum tamen F vocem comoedia tollit e Iratusque ciremes tumido dilitigat ore.

Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri Telephin F Peleus: cum pauper. N exsul uterque Proicit ampullas, Usesquipedalia verba,

Si curat cor spectantis tetigise querela. Nam quemadmodum de comoedia loquens Hor,tius , posteaquam de comoedia mentionem fecit, statim comicarum personarum nomina subiungit, se dicens: Interdum tamen F vocem comoedia tollit: Iratusque Chremes tumido dilitigat ore. Sic de trafoedia agens, post tragoediae mentimnem, debuit tragicarum persenarum testimonium adferre: quod continget, si verba ordinentur, ut diximus: sed hoc propono, non statuo. Quod autem interpretes veteres, & novi e Onunt proicit, abicit S deponit, eo modo, quo Vir

Proice tela manvsanguiS meus. Omnino recte sentiunt: non tamen negandum fuit, . cc quod

SEARCH

MENU NAVIGATION