Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

tum. 7. Cuprum. 8- Ni zz0lum. 9. Ferrum. Io. Antimonium. II. Stannum. I 2. Zin eum. 13. Cobaltum. I . Arseni Cum.

Minerae stanni pallide flavae et alb0kris' O ra p. 3 3rissimae sunt; posterioris duplici pyramide crustal

tisatae specimen Cl. CAsA NOVA Dres dae in musso suo consertiat.

Notatu dignae, ac praesertim Rusiis commen p. S 8 dandae sunt probabiles coniecturae, de stanni prae sentia in montibus Sibericis, qui a monte Drat no

conbergne stannum recte in venis cumulatis reperiri demonstrat, neque ideo adsentitur hac in re Cl. CHARPENTIER , qui omnem lapidem montis minera stanni plus minusve impraegnarum esse proposuit, neque Cl. FaunBκRo ' in subscribi qui montes illic positos ex grani te, venas Cumia latas autem ex quarZO fere puro componi, easque adfui sse ait ante venas et ante impraegnati O nem cum metallo. Sed docet mniates ex Porphyr0 componi, atque ubique venaS stanniseras reperiri. Plura,

quae notatu digna habet, in ipso libello legi me rentur. optam US sane, ut et Cl. Auctor, tum et alii, hoc laudabili modo, singula in fossilia inqui. rant, quo eueniet, Vt pleniorem oryctognoiiae s. rerum fossilium certiorem et veram cognitionem tirones capere possint. Gratulamur Rusi ae de Cl. Auctore, diligentissimo Mineralogo et Me tallurgo, atque avide ipsam stanneae mineraechemicam disquisitionem, quam pollicitus est, exspestamus.

152쪽

Initia nouae doctrinae de natura soni Auctore

CHRISTIANO ER NESTO IVUM CH. Art. liberat.

Mag. et Med. Baccal. Lipsiae, apud Lan-

eruditi, praesertim NEWTON Us et sit. EVI KN vs de natura soni statuerunt. Deinde des eorum doctrina dubitat; nam cum nullum corpus sonorum tam longe lateque pateat, ut omnem aerem totam terrana complessentem, in duas partes diuidat, neque, ob hanc ipsarn causam, aeri comprimendo exitus ad latera denegetur unquam singi etiam omnino non posse ait, qU0 modo aer apertus,

nullisque finibus circumscriptus, secundum dos rinam Newtonianam comprimi possit. Deinde do-Cet . qua ratione eruditos huic quaestioni de essectione soni eiusque propagatione ipsi perspicue et experimentis consentanee respondere Oporteat. Scilicet modum certosque fines ei aeris celeritati inesse putat, qua ipse aer in spatia, ab aeris materia vacua subito facta, irruere conetur, siue, quod idem est, qua ipse aer corpori alicui impellenti cedere possit: nam hanc celeritatem aliquod maximum habere, quod ipsa ob seris naturam numquam excedat. Appellat autem Cl. Auchor hanc celeritatem aeris eiusdem densitatis propriam, immutabilem, definitam. eamque c assumit, et ostendit sub finem huius dissertationis, eam tempore unius minuti secundi spatium Io 37 pedum Gallicorum transversim emetiri tum, cum aeris densitas columnam argenti vivi, in tubis Torri- celli

153쪽

cellianis, duodetriginta digitorum Gallicorum sustentet; sed de hoc postea dicendum est.

Ex his autem nasci conclusioncm hane ait, ut, quamquam Rer apertus tamdiu neutiquam comprimi potest, quamdiu corporis impellentis celeritas ipsi celeritati e aeri propriae aut aequali S Omnino, aut ea tardior est, tamen aer reapse Comprimatur, necessario tum, cum ista corporis impellentis celeritas hac aeri propria celeritate e quacunque demum parte vn. maior deprehenditur sic, ut eius Celeritas m -- t sit. Secundum hoc effatum noster naturam soni inuestigat et eius effectus, hucusque multis et magnis dissicultatibus oblicu-Hos , explicare Conatur.

Effectio autem soni duplici modo consideratur: aut unicum et solitarium ictum corpora sonantia faciunt, aut plures deinceps subsequentes. Si prior casus locum habet: unicuS etiam atque solitarius pulsus formatur, qui pe' totam atmosphaeram transuersam celeritate aequabili e propagetur. Sed ex huius solitarii pulsus natura etiam rationem acuminis et grauitatis, Claritatisque et obscuritatis seni erui posse demonstrat. Nam quod ad sonum acutum grauemque attinet, Noster haec dicit: Corpora sonantia, siue fides contentaS atque fibrantes duas assumendas esse, tum utriusque cele-Titatem m --c ponendam, atque alteram harum fidium tam breuem et contentam, ut eius vibratio vibratione alterius fidis duplo angustior fiat, et ob hanc ipsam caussam, etiam pulsus duplo citiUS existat. Atque cum in utroque impulsu celeritas impellens eadem m --c maneat: hOS pulsuS tantum ratione longitudinis differe lasque posteriorem priore duplo grauioxeni esse demonstrat.

Verum

154쪽

Verum si quis illud spatium a duorum Corporum sonororum superficiebus percurrendum idem assumat, et alterius corporis impellentis celeritatem 2 vr-- q, alteri US autem α m -- cponat: pulsus utriusque generis eandem longitudinem quidem acquirere, sed ratione densitatis discrepare ait: itaque illum hoc duplo fortiorem existere, atque ob eandem longitudinem utrumque , item aut grauem aut acutum esse dicit. Ergo natura acuti soni non a maiori frequentia pulsuum dependet: sed, quod plerumque maior frequentia cum acuto sono coniuncta est, id potius e natura

soni acuti, ubi plures pulsus priorem subsequuntur intelligitur. His stabilitis argumentis Noster ad considerationem seni, qui pluribus pulsibus, deinceps inuicem subsequentibus, constat, progreditur. Demonstrat enim, fidibus sonantibus, primo impulsu peracto, binos semper in aduerso vel auerso latere accubare pulsus sonoros tum, cum ipsae aerem ab aduerso vel auerso latere impellunt : horum autem pulsuum priorem a posteriore, resiliente fide; sic velut deiici, ut omnes deinceps prope fidem iam pulsus atque celeritate aequabili m c ulterius propagati aequalibus interuallis imuicem dirimentur. Ostendit praeterea, prope corpora sonantia aeream columnam superincumbentem aequalibus interuallis perpetuo delabi atque hunc delabentem aerem ab impulsibus corporis sonantis rursus in sublime deinceps ferri sic, ut hic aeris motus cum aliquo circuitu commode comparari possit. Ex quo etiam intelligi existimat, quare a multisonante se

gore Coelum nonnum illam reddatur serenum,

quod ipsum inter proelia, pluuiosa tempestate commissa, saepe factnm sit: nam ubi aeri inferiori inii,

tent

155쪽

tent Vapores, hos a seni pulsuum frequentia in sublime serri, ut ipsi latius dissipentur, dicit.

Explicat porro Noster, quomodo fiat, ut co pora aenea Caua nulloque soramine aperta nullum omnino sonum fundant aut saltem obscurissime sonent: scilicet ad sonum edendum requiri necessario ait, ut aer desuper incumbens in illud spatium V Quum, prope summam corporum sonantium superficiem factum irruat; atque hoc prope superficiem talium corporum, ubi aeri undiquaque iter praeclusum sit, fieri non posse. Hoc assertum exemplis illustrat, ostenditque in uniuersum, quare sonus a figura corporum sonororum tam multum aut adiuuetur aut obtundatur. Iam pulsuum sonororum longitudinem et numerum inuestigat Cl. Auctor. Assumit enim primum fidem contentam vibrationes suas singulas per spatium unius lineae Parisinae celeritate e perficere : atque ubi ni o adhibeatur, sequi ait, ut fides dictum spatium tempore unius minuti 1 9328 percurrat; nam Io 37 μ I 2, 1 - 1 9 3 a 8' or hac autem celeritate corporis sonantis, secundum effatum suum, supra commemoratum, nullam adhuc compressionem essici, neque sonum edi posse demonstrat. Assumit propterea m mi o67a, sicut nunc celeritas corporis impellentis m--c mi IO672 ' ' r 9328 m I 6oo oo, adeoque celeritate cedendi aeri propria, m c m I 93 8, maior euadat. Ex quo sequitur, talium pulsuum tempore unius minuti secundi I 6oo oo essici et sentiri, eorumque longitudinem m o, 93 esse. Pulsuum utem, duplo acutiorum, numerum, duplo maiorem Saoo oo, ter acutiorum quater maiorem

156쪽

ooom eodem tempore edi, eorumque longitudines esse vi o, 9 3 o, 67 , o, 2 3 3 ' etQ. His peraclis ad explicationem quaestionis, multum inter eruditos agitatae, accedit: scilicet, quare fiat, ut pulsus diuersi generis simul editi et per aerem se vicissim decussantes propagati non pertu bentur. Explicatio ipsa cum effato fundam ontali Cl. Auctoris cohaeret sic ut quaestioni huic satis perspicue respondeatur; sed cum haec explicatio sine descriptione aliqua lineari intelligi non possit, nos de ea aliquid dicere nolumus. Asserit praeterea soni per corpora solida, aut etiam fluida, propriae tamen celeritatis cedendi expertia, propagati celeritatem infinite magnam esse : idque propterea, quod soni definita celeri fas per aerem a caussis Colligatis, scilicet a vi grauitatis et elasticitatis corpusculorum aeriorum pendeat.

Denique istius celeritatis cedendi agri propriae

rationem reddit, eamque det nonstras tantam esse, quantam Corpora quaecunque e centro grauitatis, fidi sonanti superincumbentis, columnae aereae VLque ad terrae superficiem delapsa acquirant. HOC autem grauitatis centrum in ea super summam terram distantia assumit, ubi argenti vivi columna intubis Torri cellianis ista columna, quae ab aere pro pe ipsam terram sustentatur, duplo depressior est. Sed cum ad definiendam diffam aeris delabendi celeritatem necesse fuerit, ut huius centri grauitatis distantia cognosceretur, eaque e formuli S mathematicis adhuc cognitis non satiS accurate erui poS-st; nouam aliquam formulam pro dimensionibus montium, Omninoque Omnium a terrae maris quo superficiebus distantiarum, exhibet, eiusque sundamenta non in superincumbentis columnae aereae Pondere, sed potius in singulorum corpusculorum

157쪽

lorum aereorum grauitatis et elasticitatis vi comiunctim ponit. Conuenit haec formula utique cum dimensi unibus geometricis montium quorundam Americanorum; tum etiam ipsa Io 37 pedes Parisinos suppeditat, pro spatio, qu0d si,nus tempore unius minuti secundi tum, cum altitudo argenti viui intubis Torri cellianis et 8' est, transversim emetitur: sursum autem eundem sonum eodem tempore Ioas, et deorsum Ioso pedes Gallicos se currere demonstrat; sed ubi argenti vivi altitudo 20' sit, sonum tempore unius minuti secundi spatium io 32 pedum tantum emetiri dicit. Ex hac ipsa formula alia adhuc sequitur, secundum quam si ib singulis latitudinibus terrae argenti vivi in tubis Torricellianis altitudo media, ex data aliqua altitudine eiusdem argenti vitii media, quocumque demum in loco obseruata, inuenire possit. Sic enim repertum esse asserit hanc altitudinem mediam ad maris littora prope Galliam αzet 8' 1 o plerumque poni: atque ex hac obseruatione et ipsius telluris figura per supputationem istam altitudinem mediam sub circulo polaxi a 7 9 et sub aequatore m 28 3 ' r inuenit. XXI.

158쪽

eia Medecine de la faculte de Monipellier, Profesteur & Docheur A grege au Collegedes Medecitas de Lyon, des Academi es de Villefranche, Monipellier, dic. Qui a rem- porte te Prix propcse par l' Academie des Sciences, Aris & Belles Letti es de Dijon,pour r alange 177o. Auquel on a joint I' Extrait S uiae Dissertation, sitae te meme Su-jet, qui a eu te premier Accessi & doni r

i. e

Commentarius de methodis restigerante et calefaciente, Auctore Cl. DE BOISSI EU, qui praemium ab Academia Diuiodunensii ad an num 177o propositum obtinuit; adiuncta epitome dissertationis Cl. GODART super eodem argumento, quae ad illud proxime accessit. Typis mandari curauit Academia. In praelatione vita Cl. Auctoris, ultimis diebus anni

177o desuncti, exponitur, quam breuiter repe

SIEII natuS erat Lugduni Galliae sexto Augusti X73 , patre 1 Acouo, medicinae doctore ac professore collegio medicorum Lugdunensium adscripto,

159쪽

pto, quem tamen sexennis morte amisit; studia philosophica in urbe patria, medica vero in Academia Mons peliensi tractabat, ibique augusto i7yssummos in scientia medica 'honores adsequebatur. In patriam reuersus 17S6 collegio medicorum adscribebatur, et Cl. soaeo et, sanguine ipsi iuncto, duce aegros in nos conatis per duos annos inuisebat, postea per aliquod tempus Parisiis finem studiorum suorum imponebat, et inde Lugdunum reversus, cum vix per triennium ibi commoratus esset, II 62 cum Cl. PEsΥALossi, collegii sui Decano, Matisconem succoni in ducatu Burgundiae, et postea i769 ad oppidulum Chuzesie in prouincia forensi ab legebatur, ut gras antibus ibi morbis epidemi eis obicem poneret, eodem etiam anno I 769 membris Societatis Regiae scientiarum, quae Mons pelli, et Academiae, quae Fran copoli ille franchossoret, adscribebatur. Pleuritide correptus intra tres dies exstinguebatur, magnum sui desiderium apud omnes, qui ipsum cognouerant, relinquenS. Praeter dissertationem de anti septicis, quae I 767 ab Academia Diuiodunensi coronata est ' , aliam conscripsit, quae ad praemium ab academia Lugdunensi ad eundem annum propositum accessit,

et cuius, typis non mandatae, epitome hic exhibetur. In ea parum sussicere ad renovandum aerem nos comiorum putat ventilatores usitatos, ignem caminorum et senestras frequentius aperta'

ideoque fenestras ab ima ad su premam conclauis partem pertingentes suadet; his tamen editor huius scripti senestras diuersae altitudinis, allud Anglos solemnes, quae et in superiori et inferiori parte aperiri queant, praeseri, simulque ideam sibi enatam, quam si ulteriori experientia confirmatam inuenerit, prolixius olim se expositurum pollicitus,

160쪽

licitus, communicas, de curua quadam linea, ad

quam muros ac fornices exstruere conueniat. Porro ad corrigendum vitiatum aerem Noster nihil l aptius commendat, quam nitrum in puluerem redactum successive prunis ardentibus iniiciendum Denique post mortem inuenta sunt plura coiblecha, quae spectant ad soluendam quaestionem ab Academia Burdigalensi ad annum r77 r proposita '),

an sola alimenta vegetabilia, exclusis reliquis, generi humano conueniant; quibus vero, morte superueniente, limam ultimam admouere non potuit. Praesens Commentarius aeque prolixus est

ac ille de antisepticis, in quo recensendo olim occupati fuimus. Introductio primum de variis caloris et frigoris gradibus, quos animantia ferre possunt, exponit, postea varias Auctorum dogenesi caloris hypotheses examinat, ae denique eumdem a particulis igneis, sanguini inhaerentibus, quando motu intestino ac progressivo agi, tantur, derivat. Tum phaenomena et effectus Caloris naturalis, ac postea genesis et esset tus caloris 27. morbosi, ex iisdem principiis explicantur. Quum Noster serui dissima aestate plantarum ConquireΠ-darum causia in littore maris versaretur, socii ipsius ab immediato radiorum solarium impulsu erysipelate in faciei et colli iis regionibus, quas hi tange' bant, corripiebantur, ipsum vero cephalalgia vehemens adgrediebatur haemorrhagia narium Crebriore dissipata; tunc consilium capiebant balneo in mare utendi, et postea, quod reliquum erat itibneris , in fabulo littoris, pedibus fere continuo aquae immisiis, peragendi; quo auxilio mirum quantum adiuti suerunt. Senium frigoris in a cesssu febris, calore vere non imminuto, imo magis' Quae vero plane differt ab ea, quam olim indicaui.mu. Comm. hor. Vol. XV. P. V. vul. XVII, P IIS,

SEARCH

MENU NAVIGATION