De sensibus Hieronymi Prouenzalis Neapolitani. Clementis 8. pont. max. medici, tractatus

발행: 1597년

분량: 522페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

pΑRs ΤERTIA. 463uato typo aluei redeunt ad illu, apes, ut mellis--4ub cent: formicae, ut grana colligant,&conseruet: hoc autem sitne imaginatione fieri non potest. Ad hoc dicendum cum Philopono, quod duplex est imaginatiua, Vna recordativa, altera, quae doceri potest, quam assuefas tuam dicebamus: primam non tollit Arist. ab istis animali- rbus. In libro enim de histor. animalium dicit apes, &huiusmodi vivere memoria, quae sp ctat ad ipsam imaginatiuam ut dicemus, ) illam autem, quae assuefactiva dicitur, & quae doceri potest, ab huiusmodi animalibus remouet: hac imaginatiua sunt praedita multa animalia, ut Psittacus, Pica,qus sermonem humanum modulantur, similiter equi, qui a domitoribus do

centur.

Quarta disserentia sumitur a modo cognitionis; sensus enim operatur tantum circa prε-sens, Sc circa ea, quae sunt, dc propterea circa ipsa errare non potest; seruatis tamen conditio'nibus supradictis': imaginatio autem versatur circa absens,& circa ea, quae non sunt, ae propterea saepe fa it i tur. Quinta differentia sumitur ex eo, quod eXi- Quinta dulis sensus, quandoque dicitur imaginatio, ut sis ' μ' quis no perfecte viderit aliquod,dicitur se ima .

502쪽

ε D E S E N s I B V s. ginari; hoc autem ex consuetudine dicitur, quq potius est abusiio,quia sit hoc rationabiliter diceretur, potius exactum sensum imaginationem dicere deberemus : nunc ante non dicimus nos imaginari, cum perfecte sentimus, immo tunc dicimus,hoc ita est,nec imaginamur. i Vltima disterentia sumitur ex eo, quod quis clausis oculis,non videndo colores, illos imaginatur : ergo alia est imaginatio a sensu. Et ut

completam habeamus distinctionem imaginationis a sensu,& opinione, Arist. demonstrat imaginationem distingui a sensu,& opinione simul iunms aliquis enim posset suspicari imaginationem non esse sensum seorsum, nec opinionem seorsum; sed esse simul opinionem, Scsensum: dc quia hoc posset fieri tribus modis, Vel, ut opinio, Sc sensius sint ambς causis effectrices imaginationis, vel quod opinio sit causa eL siciens , ct sensus instrumetaria,ut scilicet imaginatio fiat ab upinione per sensum, qu Cadmodu a V dico sanitas flobotomo: vel quod ambε sint causς materiales imaginationis, sicuti in comixtione mulsi, vinum, de mel sunt cause materiale ipsius, sic imaginatio componatur CX

sensu, & opinione: haec autem est disserentia inter has conexiones, quod in illis primis duabus

503쪽

PARs TERTIA.bus seruarentur ambae, scilicet opinio, Se semsus , tam si utraeque essent causae efficientes, quam si una esset efficiens, altera in si umentalis. In hac autem ultima non seruarentur , sicuti in mulso, non seruantur sincera Vinu,&mel. Omnia autem ista unico argum Cto destruit R,A, Enea Arist. probans, quod sensus, & Opinio pugnant imistititia, simul tergo non possunt in aliqua conneXione strici &6yi conuenire:sensus enim iudicat remum in mari

fractum, de opinio in eodem instanti saluum illum esse credit: Insuper sensus iudicat Solem esse magnitudinis unius pedis, & in eodem instanti opinio iudicat, eum esse totaterra maiorem , si ergo imaginatio constitueretur ex opinione vera, de ex sensu falso, erit imaginatio circa idem vera, Sc falsa, quod est impolsibile. Sed hic aliquis posset dicere opinione esse v xa, sed quando ipsa admisceretur cum sensu ad causanda imaginationem, tunc efficitur falsa, cum Versetur circa sensibilia, tunc sensu prsualente. Arguit Phil. hoc non posse esse, quandoquidem si opinio mutaretur de vera in falsam,

uno illorum quatuor modorum e sse posset, vel corrupto opinante, Vel mutata re opinabili, ut

si habeo opinione de Sorte ipsum sedere, si postea stat, opinio essicitur falsa. Vel tertio m

504쪽

66 DE SENsIBV tatur opinio ex obliuione, vel a contraria opbnione;sed in casu nostro non interuenit aliquid istorum quatuor ; nam saluato opinante, quod Sol scilicet sit maior tota terra, salua existentere, utpote Sole ipso , nec intercesserit obliuio,

di nec successerit contraria opinio, tamen in eadere, erit Veritas, de falsitas. Quare imaginatio non resultabit ex sensu, de opinione, manenti- bus incorruptis. Nec resultabit imaginatio ex sensu,& opinione tanquam materialibus causis ipsam componentibus: nam in hac connexione , ct opinio , ct sensus deberent corrumpi, λcuti in mulso vinum, de mel, hoc non posset esse, siquidem sensus, Ec opino seruantur vidictum est & cum sint pugnantes,non possunt ad

unius compositionem conuenire, maxime si illaesa remanerent. Differt ergo maximopere imaginatio, sensus, Sc opinio. An, in iis . Alias rationes possemus addere cum Philo

ἰ::. T ex Arist. etiam ad probandum, quod imagina-

. .. tio no componatur eX sensu,& opinione: nam α'' sequeretur irrationalia animalia non habere φmpφω- imaginationem cum careant opinione, quae est facultas rationalis alia iiii, Amplius eX his, quae non sunt in nostra po-

' testate, non potest componi aliquod, quod sit in . nostra

505쪽

PAR S TERTIA. 6ν nostra potestate: sed opinio, de sensus non sunt in nostra potestate :ergo ex his non potest co poni imaginatio, quae est in nostra potestate. Minor probaturinam no possum opinari, quod volo, ut supra dictu est, similiter Sc sensus non est in nostra potestate, quandoquidem praesentibus coloribus illuminato aere, de apertiS oculis non possum non videre,& videndo album ad meum libitum eodem tempore non possum Videre nigrum cum ergo simplicia non sint in nostra potestate, nec imaginatio ex his composita erit in nostra potestate. Nos autem imaginamur quod volumus, dc quando volumus:patet ergo multum differre sensum imaginationem opinionem. Ex quibus visiam est,quid non sit imaginatio, superest modo videre, quid sit, de quomodo operetur. De disserenti , s conuenientist imaginationis, ab alijs facultatibus rationalibuy,-irrationalibus , ex quibus eius definitio indagabitur . Cap. VI.

D perscrutandum quid sit imaginatio, postquam declaratum est, quid non sit, oportet prius videre, in quo communicat cum sensu. Est

506쪽

46s DE SENSIBUS.I'φuo con er O prima conuenientia , quod tam sensus, nc' imaginatio circa eaciem sentibilia versatur. Unde sicuti sensus versatur circa sensibilia per se propria, dc communia, de circa sensibilia per accidens, ita de imaginatio. s. imili a Secundo conueniunt, quia sicut sensus semia ης- m ' per Verus circa propria sensibilia, fallitur autem circa sensibilia per accidens, Eccommunia : sed minus circa sensibilia per accidens; magis autem circa sensibilia communia, sic& imai ginatio: sed contra haec determinata ab Arist. insurget quis duplici dubitatione. Dubitatio. Primo hoc Videtur contra dicta sua; nam suupra ponens differentiam inter sensum,& imaginationem dixit, quod sensus semper est vGrus; imaginatio autem saepe fallitur: nunc autem dicit, quod sicut sensus circa propria sensibilia semper est verus, sic de imaginatio , dc si hoc est verum, non differt a sensu, ut supra

dixerat.

sbiu ;6gua Ad hoc dicimus, quod duplex est imagina-hμμμ' ' tionis operatio, una, quae formas suscipit, ct est veluti receptaculum ipsarum,& circa hanc non fallitur, quando recipit formas propriorum sen. sibilium, sicuti dc sensus particularis, qui circa ipsas semper est verus.

507쪽

PARS TERT IA. 469 Altera est operatio imaginationis, quae componit,& diuidit,& effingit,quae vult,&haec est:

illa, tussispe fallitur, & per hac differebat a sensu. Est& alia dubitatio:dicit enim hic,quod ima Dubitatis. ginatio est magis vera circa sensibilia per accidens, quam circa sensibile commune , cum circa ipsum magis erret, sicuti sensus,& tamen su pra dixerat, quod sensus est magis verus,& minus fallitur circa sen sibile commune, quam ci ca sensibile per accidens. Ad hoc dicimus, quod non est contradictio solutio d

indictis Arist. de sciendum est, quod sensibile M H -'' 'per accidens est duplex: unum quod nullum sui characterem imprimit in sensium , ut indiuiduum substantiar, de alterum, quod est sensiibile proprium Vnius sensus, Ec alterius sensibile per accidens', sicut dulce est proprium sensibile sensus gustus, Sc visus sensibile per accidens. Si nos loquimur de primo significato senssibilisper accidens, nullum dubium, quod sensus est magis verus, Sc minus fallitur circa sensibile icommune, quam circa individuum substantiae, quod est sensibile per accidens,& ratio est, quia sensibile comune imprimit characterem suum in sensu distinctu a charactere sesibilis propri jetsi non sine ipso: quantitas enim mouet Vlsum

simul

508쪽

HO DE SENSIBUS. simul cum albedine, quia magis asscit sensum albedo magna, quam parua,& magis di r gat; individuum autem substantiar, quod est sensibile per accidens, nullo pacto afficit sensiim,& ideo magis potest errare sensus circa ipsum,

quam circa sensibile commune: hoc enim magis a sensu cognoscitur, & hoc est illud, quod volebat supra in cap. de sensibit. Si vero loquamur de sensibili per accidens, quod est sensibile

per se alterius sensus, minus errat sensus circa hoc, quam circa comune sensibile, & ratio est,

quia suiusmodi sensibile est propinquius se sibili : semper vero cum utraque sint sensibilia

propria; commune autem est longius,& in sensum communem, tanquam Vtrorumque iudicem deferuntur, etiam, ut utraque sensibilia

per se: nam, etsi sensus visus cognoscit dulce per accidens, dc illud defert sensui communi, hoc etiam defertur ipsi a gustu , ut sensibile pecse, &sic facile corrigi potest error, quod non est sic in sensibile communi. Amplius hoc sensibile per accidens, est magis propinquum sensibili proprio per se, devero, quia utrumque sensibile propriu per se,& sensibile ab alio sensu, non possunt a materia separari: album enim, de dulce non possunt,

i . . . l . neque

509쪽

PARS TERTIA. 47ε

neque cognosci,neque intelligi sitne materia sensibili; at sensibile comune potest a materia sen

sibili separari, dc intelligi si1ne ipsa:in ipsis enim

constituta sunt Mathematicae disciplinae, quara materia sensibili abstrahunt, Sc sic patet sensibile per accides alterius sensus, es se magis propinquum sensibili proprio semper vero, ex consequeti minus fallitur circa hoc sensibile, quam circa sensibile commune, sic & imaginatio, Scsic nulla est contradictio. Insuper haec sensibi.

lia communia cum ab uno sensu percipiuntur, crasse sentiuntur, Sc ideo faciliter erratur circa ipse. Cum autem ab omnibus sensibus percipiuntur, exacte cognoscuntur, hoc declaratur in motu:visu enim nauigantes iudicant terram moueri,& nauigium quiescere,qui error emendabitur, cum visus alteri sensui associabitur, sicut erramus putates astra semper mobilia quiescere; eodem pacto, quae in diuersis sunt spha ris, in una& eadem esse,ut Solem esse in Ariete, cum in Una sphaera sua propria sit Sol, vel Luna,& Aries in primo mobili:patet ergo quomodo imaginatio, sicut sensus, eodem pacto se habent circa veritatem, Sc falsitatem sensibilium. In his ergo communicant, quibus visis, iam clarescet,qu id sit imaginatio. . Propria '

510쪽

Propria imaginationis definitio assignatur. p. VII.

Ro indaganda vera definitione, seu descriptione imaginationis: est Gnim difficilis intellectu . Est primo considerandum, quod in entibus aliud est, quod solummouet, aliud quod solum mouetur; quodam quod mouetur, &m uet, sic Sc anima illud quod movet tantum,dicitur sensibile,quod mouetur, de mouet,est sensus: hic enim mouetur a sensibili, mouet imaginatiuam. Imaginatiua vero in irrationalibus mouetur tantum, in homine vero etiam ipsa mouet opinionem ; hoc habito,cum praesupponatur imaginationem moueri a sensu, ab aliquibus male interpretantibus, mentem Phil

sophi existimatum fuit imaginationem esse figuras, seu relicta vestigia a sensu, & propterea ipsam dixerunt ,-σιν, id est figurationem in anima, quod quidem esse non potest de mente Arist. nam si imaginatio esset figura, prosectonu quam quis haberet imaginativam , nisi imaginatione aliquid significaretur. Modo autem non sic est, quia nulla figuratione existente in imaginatione, adhuc imaginatiua est.

. . . Amplius

SEARCH

MENU NAVIGATION