De sensibus Hieronymi Prouenzalis Neapolitani. Clementis 8. pont. max. medici, tractatus

발행: 1597년

분량: 522페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

ORs TERTIA: asilis sacultatis patet. Nam quando occupata erit ratio circa aliquid, etia si visus videt, nescimus quid viderit, unde postea reducta ab hac attentiua , reseruato typo, dicimus, nunc Vidi amicum, etsi sit absens. Nec negotium facessere debet rationalem virtutem circa sinetularia,&

virtute eae

singularium operat ones versari; nam dictum ei singula

fuit ab Arist. in s.de anima intellectum sensitiuo cognoscere singularia, ides quando utitue sensu,sic diximus in tras .de instru mentis sciendi, singulares propositiones inductionis,& exopli, intellectu cognosci, quoniam sunt intellectus instrumenta . Sic ergo concludit Philopo-nus operationes sensuum ab hac facultate rati natis animae, quae attentiva dicitur cognosci. Haec opinio mihi non arridet:nam haec facul κ., A tas est chimerice inuenta , cum nulli bi ab Arist. de hac sat mentio, es esset multiplicare entia sine necessitate, si quidem de mente Arist. una est essentia intellestus, diuersas nomenclaturas

ab intelligibilibus sumens, unde dicitur in tellectus potentia,antequam intelligat, & tunc est veluti tabula id est non scripta , idem dicitur intellectus in habitu, cum acquisierit, Ecfactus sit omnia intelligibilia , dicitur ii s actu, cum actu speculetur,dicitur practicus, cum cir- Iii ca

472쪽

34 D E SENsIBVS ea agibilia versetur, dicitur speculativus, curri uniuersalia, de necessaria theoremata specule'

Himilio tur . Cum ergo Vnitur sensui,dicitur virtus di

zz α noetica, Sc discursiua, quae si versetur circa ea, quae habent formidinem ad oppositum opinio ε' appellatur. Nec reperio in Arist. aliam facul- . tatem rationalem. Quapropter haec facultas attentiva dicta, figmentum potius est, nisi esset haec ultima dianoetica, quae profecto non habet illius attentiu ς virtutis conditiones,cum ipsa sit discursiua, dc procedat de noto ad ignotum.

Mundi rata .. Amplius Vt supra habitum est animalia quae ratione carent, etiam sensuu operationes percipiunt,&tamen attentivam non habent. iτε ii, α- Insuper, dc hoc argumentu utique euitari μ' non potest si virtus haec attentiva rationalis sen suum operationes perciperet,profecto sequer

tur absurdum, quod posuit Aristoteles in textu contra illud membrum, si alio sensu perciperetur operatio sensius, sequeretur, quod sentire esset, ac si ego percipio hoc, tu illud, sic possemus dicere, quod visio esset quando sensus videt, Scratio percipit operationem. Ratio aute quam' adducit Philop quando ratio est occupata oculis solii Io sita apertis non percipitur sensibile. Haec inquam x Π Pi nullius mometi,& potius est contra hanc tactitiam

473쪽

r Ansas E C V N D A. 43sctitiam opinionem. Nam non solum occupata per te hac facultate , non percipimus operationem,sed nec sentibile:oculis enim apertis, quae do stamus occupati circa aliquid, non Videmus , obiecta, nec ipsa iudicamus: adeo Vt ex hoc cO- uincatur, ab eade facultate debere percipi obi ctum de operationem . Sed dices quae est causa: huius effectus,quod scilicet oculis apertis, recipitur in organo sensibile, de non iudicatur. Hoc - dicimus causari ex principe facultate in suo proprio organo aflixa; idest in spiritu animali circa aliam operationem occupata, haec enim habet iudicare,& discernere; Vnd e cum sumus , intenti circa sermonem aliquem delectabilem,

non videmus ea,quae ante oculoS Versantur, si .cuti quando sumus intenti, circa aliquod visibile delectabile,minus audimus ea, que dictatur, non propter aliud nisi, quia facultas cuius est iudicare cusuis spiritibus, circa aliud occupatur, Ec sic licet obtesta in proprijs organis recipian

tur,tamen non iudicantur.

Ex quibus apparet manifeste ab eodem cognosci obiectum, Sc operationem. Qua de re ad punctum quaesiiti dicendum est, operationes sensuum ab eisdem sensibus sentiri, dc ab alio: ab eisdem in quantum eadem potentia cogno-

474쪽

as DE SE N s I B V s. scere habet obiecta,& obiectoru operationes, Ec ab alio, ut a sensu comunt,ad quem veluti, ad terminum ipsarum deducutur, dc sensibilia, Sceorum operationes, de sic idem sensus visus cognoscit colores, dc operationem visivam , nec opus est, ut operatio visiva sit colorata , eiusdem enim rationis est cum colore, color enim non colorat organum, quia ab ipso recipit'r, iis

ne materia ut supra dictum est : Sc si ab alio sensu percipiuntur, no necesse est abire in infinitum , Omnes enim sensationes terminantur

ad sensum communem, qui se habet ut dicemus sicuti cen reum:& ex hac ratione satis conuincitur dari sensum commune, ultra quinque particulares, qui habeat particulariu sensuum operationes percipere.Et quod a sensu obiectu, Ec operatio cognosti debet, probatur ab Arist. alia efficacissima ratione praesupponendo sei sibile esse duplex potentia ,& actu, sic &sensus, adeo x t idem sit sensus in actu , dc sensibile in actu, ut sonus, qui est in actu, dc auditus, qui est secundum actum, Ec quia tunc dicitur sensus in actu, quando operatur: sequitur ergo, quod sensim suam operationem percipit: tunc enim est in actu, nec hoc potest fieri , nisi mediante Uperatione: ergo non solum sentibile, sed eius v

475쪽

437 P A R. s TERTIA. operationem percipit.

Amplius, in 3. Phy sicor. ostensum est agensi dZc patiens subiecto idem e Te, habitudine diuersum, sic dicimus doctrinam,& disciplinam eandem subiecto , cabitudine diuersam : dicitur

enim doctrina, ut prouenit a doctore docente, dicitur disciplina, ut recipitar in discipulum, silc sensibile est agens, sensus patiens: ergo sunt eadem subiecto, habitudine diuersa : duae enim formantur habitudines, una quae respicit habere, alia quae respicit haberi, quae in aliquibus sensibus sunt nomin alae, in alijs vero innominata', inauditu v. g. habitudo enim , quae prouenit a sono dicitur sonatio, quae vero recipitur in a ditu, d icitur auditio . In alijs vero, , t in Visu , sunt etiam istir duae habitudines , una nomi0ata , quae ut recipitur in visu dicitur visio ; illa vero, quae prouenit a colore, non dicitur coloratio, ut sensibilis est color, sic& in gustu tantum illa,quae recipitur in gustu dicitur gustatio:a succo vero non habemus nomen; dc ratio est,quod a visibili non dicimus coloratione, eo quia hoc spectat ad artifices, & sic non accipitur color Vt sensibilis, sicuti a succo non habemus habitudinem nominatam, quia illa habitudo spectat ad

coquo ,sed in auditu utraq; habitudo spectat ad

476쪽

as D E SENSIB Vs. sensum.Ex quibus patet sensu in actu,& sensibile in actu simul esse secundu utraq; habitudino,

cum simul corrumpantur, dc generetur secundu legem relativorum . Nam corrupto sono in actu, non amplius dicitur sonatio, & auditio; corrupto auditu; sic de visu, non existente colo . re in actu,non amplius dicitur visio; sensum au-

te in potentia no necesse est, este simul cum sensibili in potetia, ex eo quia deest illud, quod ipsa,vniat, &coalescere faciat, hoc aute est ipsa ope ratio , quae non reperitur, nisi in utrisque existentibus in actu,& in hoc errarunt Pythagorici, qui existimantes nihil esse, nisi in sensum cadat, dixerunt non dari senstibile, nisi in actu. Vnde dicebant non esse colores, nisi qua do actu movent visum. Unde voluerunt in nocte non esse colores,si cognouissent hanc distinctionem de potentia, &aftu,utique bene dixissent,colores scilicet, non esse actu visibiles,nili moueant visum, quamuis in nocte, seu non existente lumine, sunt utique colores, prout color est vitima superficies diaphan i terminati ;co siderat enim color, ut est passio diaphani terminati, resultans ex mixtione elementorum, secundum quam rationem, considerauit Arist. colorem

in lib. de sens. Ec sens. Non autem est color, ut

477쪽

scitur obiectum, dc operatio, uridem, dc quO- quo pacto, ut alter, id est ut sensus refert obiectum ad sensum communem, qui est terminus operationum , dc propterea ultra quinque se sus debet dari sensus comunis, qui eorum Op rationes cognoscere habeat, ut contiersus ad particulares sensus. Haec est una via, qua dari sensum communem ostenditur. Alia etia demonstratur non iam necessitas pone

' , di poseum communem sed qua sit eius

necessitas ponendi ipsum, sed declaratur etiam,quid iit,& quas operationes, & proprietates habeat. Et primo, si1 nos sensiu cognoscimus non solum ea, quae sunt eiusdem generis, ut album , P ,A R S T E R T I A. Ora motrius visus ,secundum quam rationem idem Philosophus considerauit colorem in secundo .

de anima.

Ex quibus patet sensum in ama , ut Visum , percipere colorem, ut visibilem, id est ut motiuum visus: ergo non solum colorem, sed operationem coloris; dc sic ab eodem sensu cogno-

478쪽

fiunt diuersi generis , ut album, de dulce; qua, rendum est, quae pars animae cognoscat horum disserentias, non est dicendum cognosci a men miraso, te, Zc intellectu , quandoquidem intellectus versoru he non se extendit ad haec particularia sensibilia;

emnosciis Ipse enim Cognoicit ellentias tantum reru, quae

' η μ'' fiunt separate a sensibilibus, ut supra ditium est, etsi quandoq; cognoscit particularia sensibilia, illa cognoscit mediante sensu . Vnde dicebat Arist. in s. de anima, intellectus sentitiuo cognoscit carnem esse . Amplius, quod hae disserentiae non cognoscontur ab intellectu patet, nam animalia, qua ratione, & intellectu carent, cognoscunt disserentias sensibilium, etiam diuersarum specierum. Canis enim videns carnem iudicat esse gustabilem, de videns lapidem, ipsum, tanquam non gustabilem , repellit. Relinquitur ergo, quod diuersarum specierum , &gener lim se sibilia a sensit iudicentur. Tunc quaero, quo sensu iudicatur disserentia albi, & dulcis, an Uno eX quinque, an duobus, ut visu, dc gustu, non uno et nam visus non cognoscit, nisi colores, ex consequenti album tantum,non gustu, quia hoc non cognoscuntur, nisi sapores,

479쪽

pARs T E R T I A. 4 3 ex consequenti dulce tantum, Sc sic non unus sensus est ille, qui ponit differentiam inter album, & dulce, quia sic non solum cognosceret proprium, sed etiam alienum, cum ille,qui ponit differentiam inter duo, utrumque debet cognoscere.

Nec dicendum est, visum cognoscere album, ut suum proprium sensibile,dulce autem negatione , ut scilicet non esse albu,&sic diceremus, dulce non esse album, hoc, inquam, nihil ess , non enim nos quaerimus a quo sensu cognoscitur differentia inter album ,& non album, sed inter album, & dulce. Non album autem poterit esse aliud, quam dulce, cuius differentiam non quaerimus: unus ergo sensus non potest utriusque differentiam iudicare. Nec duo sensus particulares, ut visus, &gustus: unus enim debet esse, qui utriusque differentiam iudicare habeat,aliter sequeretur differre album,& dulce, quia unus iudicat album, alter dulce. Iudex

autem debet utraque partem audire,Vt rectam sententiam proferat, quare nec unus, nec duo

particulares sensus, diuersorum generu, sensibilium differentias cognoscere habeat: erit ergo VnuS,& communis, qui utriusque differentiam cognoscat s qui quidem propterea dicitur

480쪽

Quomodo dicatur sen

sus eoinmunis . sensus eυ- mutus debet esse incorporeux.

Alia ratio ad idem.

sensus communis, quia non est separatus ab illis : si enim esset separatus idem incommodum sequeretur, & esset ac si ego cognoscerem hoc, tu illud: sed cum sit communis, Ec veluti te minus omnium aliorum, ad ipsum, veluti ad centrum; ut infra dicemus, omnium sensibi-hum, veluti lineae a particularibus sensibus d

Insuper hic sensus communis , ut sit Vere iudex istorum sensibiliu, debet esse incorporeus, nam sit corporeus estet,per unam partem Corporis perciperet album, dc per aliam dulce, &ssic non in eodem perciperet album , dc dulce; dc idem sequeretur, quod prius ut ego perciperem hoc, tu illud. Debet ergo, ut sit vere iudex secundum se totum percipere album, de dulce,&propterea in Corpo TCUS. Amplius, sit ellet corporeus, non posset duo contraria simul perei pere, & deinde si esset corpore u , tangendo operaretur,& sic etiam non post et in eadem parte album,& nigrum,calidii, &frigidum percipere sic concluditur sen

1 una communem non esse corporeum: eX quo

aliud sequitur , quod cum sit incorporeus,& simul in eodem innanti iudicat cotrariorum di ferentias , debet operari in non tempore ἰ nam

SEARCH

MENU NAVIGATION