De sensibus Hieronymi Prouenzalis Neapolitani. Clementis 8. pont. max. medici, tractatus

발행: 1597년

분량: 522페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

cantur sensationes ipsi cordi, Sc hoc pacto intelligitur mens Arist. & quando dicit cerebrum non possis esse principium sensationis, optim8 dicit ipsum enim cerebrum de se est insensibile, cum sit exangue: non ergo potest esse principium sensus, bene tamen, est aptum tempexare propter sui frigiditatem spiritus demandatos a corde, qui nunquam essent sensiitiui,nis1 a cerebro teperarentur, Sc aliud est dicere ce rebrum esse organum sensationis,& continere spiritus, illosq. temperare, qui contenti in primo ventriculo cerebri sunt organum ipsius sensus communis, & hoc nunquam negauit Arist. immo ex profeXo vult, cerebrum esse factum a natura ad temperandum cor, idest spiritus a corde demandatos.

Ad rationes Galeni contra ipsum facile respondetur, dc cum dicitur experientia consta- uuam. xe, cerebru esse calidius aere, adeo ut si proue

Diret ad aeris frigiditatem es et ipsi lethale, dico, quod caliditas, quae ad tactu persentitur in cerebro, est sibi communicata a corde, & abali js inferioribus partibus, dc praecipue a spiritibus a corde eo demandatis, quandoquidem in omni actione, dc passione, est re actio,vi de spiritus calidi refrigerantur a cerebro, de ipsum

492쪽

s 'DE SENSIB Vs.calefaciunt, silc cerebrum communicat frigiditatem spiritibus, ex quo sequitur ipsorum temperies, & recipit caliditatem ab ipsis,nisi enim haberet hanc caliditate sibi comunicatam, non

posset opera vitae exercere; non potest tamen negari,cerebrum sui natura esse frigidissimum inter omnes corporis nostri partes. l. iis ,1- Ad illud autem, quod dicit esse sufficientem . . , '' respirationem ad refrigerandum cor,cum a C rebro no possit ipsit impartiri,propter magnam multorum corporum densor u inter cerebrum,& cor intercapedinem , & interpossitionem, dicimus cor hominis esse calidissim v, dc propterea inter omnia animalia,homo est reses staturae. Vnde indiget multis refrigexantibus,primo ratione teperiei totius corporis, &ad hoc deseruit cerebru, quod, etsi sit maxime distans

. . a Corde, et multa corpora interponantur inter ipsa, nihilominus propter cotinuitatem unum membru alteri suam temperiem communicat. Unde dicebatur in nostro corpore, unum esse in omnibus, consensum Vnum,immo a prouia da natura essenti est, ut cor ponatur in medio,

et cerebrum supra et proprium enim caloris est sursum elevari, & frigidi destendere, & sic facilius cerebrum frigiditatem communicat in parti'

493쪽

pΑRs TER . 4 spartibus inferioribus, &cor caliditatem in sua perioribus, ct sic remanent nostri corporis par '

tes temperata .

Respectu vero continuae operationis cordis, natura respirationem adhibuit,quae ex inspira- Αtione, de expiratione composita est,inspiratio- ne quidem attrahedo frigidum aerem, refrigeratur cor, eXpiratione vero fumosae superfluitates eXpelluntur. Ad rationes autem, quibus probat Galenus

cerebrum esse instrumentum sensus commu- soluunturnis, dicimus, quod nos non negamus Cerebrum quae viden-

esse organum, Sc praecipue primu ventriculum deseruiens ,& famulans, in eo enim loco vedictum est temperantur spiritus animales;noti autem est organum immediatum facultatis, de principale dominans, quia tale est, spiritus genitus , dc influxus a corde; ad experientia,quod nerui prope cerebrum sunt maiores, Ut eX Anatomia, de si ligentur versus cerebrum sentiunt, . non aute secundum illa parte, quς vergit ad cordicimus, quod hoc non est contra nostra decreta; diximus enim nunquam posse spiritus sensui adaptari, nisi temperentur in cerebro,& ita temperati postea per neruos demandantur, ad organa propria, oc ideo nil mirum, sit prope ce-

rebrum

494쪽

Dentur.

rebrum sunt maiores, quia cum debeant conti- . ' nuo influi ad organa vicina ipsi cerebro, propter operationes propinquas, ipsi debent esse multi, Sc propterea maiores canales. Si autem

solutio H- linetur neruus, pars superior versus cerebrum

rius rape . . . Vc . . V

sentit; quia iam spiritus receperunt temperie; in parte vero Versus cor, non est sensus, quia

illi qui proueniunt a corde,non fiant adhuc temperati, propter viae impedimentum. Ex quibus concluditur cor esse primum sensiterium, sic appellatum ab Arist. non Q lum sensus communis. sed omnis sensitiuae operationis, cum ab ipso generetur spiritus sensitivi; qui qaidem sent immediatum instrumentum facultatis sensitiuar: ab ipso enim tanquam a principe proueniunt veluti legationes, de ad ipsum terminantur,sed non est negandum in primo ven triculo cerebri,Veluti in organo seruiete , dc famulante constitui debere organum proprium sensus communis, ad quem sensationes particularium deferantur & ipse tanquam iudex eorum operationes Ec differentias cognoscere habet, Schaec de sensu communi.

495쪽

De Imaginatiua . CV. V. Vccedit modo de altera facultate

sensiit tua interiori verba facere, quae a Graecis clare, a nostris imaginatiua appellatur, quae propterea sortita est hoc nomen, quia omnium sensibilium typos suscipiens,& retinens, veluti ibi apparentia manifestata sensibilia reseruat, de quia in visu luce mediante, visibilia omnia apparent, propterea phantasia dicitur : id est a luce; apparent enim, ut dixi in ipsa sensibilia dicta postea phantasmata, circa quae elaboratur intellectus.ZQuid autem sit imaginatio, opus est prius cum sit motus sensus inama, differetias ipsius ab alijs facultatibus rationalibus, de irrationalibus inquirere, quibus visis, faciliter eius essentia declarabitur: sic enim solitus est Aristoteles definitiones, Sc naturas rerum inquirere. Duabus differetiis communiter desinita est 'xv, i

. . . . dicio, tan

anim . motu praecipue,&iudicio: iudicium autem distinguitur in intelligere,& sentire: utraque enim potentia, & intellectiva, &sensiti- anima. ua iudidium habet,& non solum utraque potentia iudicat: sed indivisibiliter ,& sine tempore: O On M in m obiectis

Differetiae. quibus dis. fert imaginatiua ab aliis pote ius.

496쪽

y N s v . obiectis rebus se applicat, non quemadmodumrmphdbel. lebat Empedocles, qui co fundebat intellectum,

fra dicemus ι) Viso in quo conueniunt; videndu est primo in quo differat imaginatio a rationali potentia: deinde in quo differata ceteris irrationalibus particularibus sensibus, Se a son-su communi, dc tandem a sensu, dc opinione isimul iunctis : quibus visis clarescet ipsius ima ginationis natura, ut habeamus autem differentiam imaginationis a rationali facultate, illud colligendum est quod plures sunt rationalis fa- '. cultatis disterentiae: intellectus enim prius dicitur potentia, antequam intelligat: cum vero 1 de potentia reducitur ad actum, ab ipsis intelligibilibus reducitur, dc vel simplici apprehcsol ne concipiendo uniuersalia necessaria, de dicitur contemplativus intellectus: vel ratiocinando a sensiibus, de tunc dicitur proprie, id est discurtiua, quae si circa contemplabilia ver- i satur, scientiam parit: vel circa agenda, &con- sultanda gignit id est prudentiam , de scientiam moralessu si vero circa factibilia,quae consilio non indigent,facit artem artifex enita non operatur consilio, ut artifex, nisi quatenus

497쪽

pARs T ERT I x. 4s homo:sufficit enim artem administrare imitatione artificis praeceptoris omnium infima harum facultatum dicitur opimo, quae ratiocina-do Versatur circa variabiliari defectibilia:Unde videtur habere maximam cum imaginatiua

Conuenientiam: semper enim natura solet in- .

simu superioris, supremo inferioris adaptare: Opinio ergo cum sit ultima rationalis , & im ginatio suprema irrationalis, maximd conue ni re videnturicum ergo differentiam imaginationis ab opinione apponemus, utique ab omni rationali facultate im agi nationem maxime differre apparebit. prima ergo districti est ista, quod imaginatio inest, vel omi3ihus irrationat

libus, vel aliquibus, multa enim animalia irr, opinionem tionalia, vel non habent imaginationem , vel CXilem, Vt vermes, muscar, a pes,& huiusmodi,

sed opinio nulli irrationali in st : sed tantum ijs,quae ratione habent, ergo 'xime differ ut imaginatio,&opinio quod autem opinio non insit, nisi ratione praeditis probatur, ubi est optunio ibi fides, & persuasito . quae est operatio, Sccausa si dei, tanquam eius effectus sed nulli bru- toru inest fides, ergo irrationalia opinione carent, ipsa enim persuaderi non possunt: Sed dices quomodo equus domitori subijcitur viso flaMmm a gello;

498쪽

D E s E N s I BV s. Ngello; Rc serpes adiurationi paret, si persuaderi non possunt Dicimus equum no persuasit One: sed allu effactione subi jci domitori: Nam persuasione permutatur, qui persuadetur, hoc autem est opinionis proprium; animalia autem irrationalia non permutantur, quia sine consultatione semper eodem modo operantur ; sic equus semper timer flagell u, de si domitori su hi jcitur, & acquirit divorsos motus, est ex assuefactione,quia semper,aliter, verber ari consileuerat, & ideo ad euitandum verbera , a trepimo tui assuefit. sic aranea semper eodem modo telam facit:& apes favum aeum ergo irrationalia non possunt persa uderi, non possunt haberesidem, quae est effemispersuasionis: no fidem ergo non opinionem, ergo differt opinio ab imaginatione. Est & alia disserentia inter imaginationem, Ec opinione, quia imaginatio est in nostra potestate, non autem opinio, imaginamur enim quando volumus: sed non opinamur, quando volumus. Vnde possumus falsa imaginari, opinari autem non nisi per dissimulatione, ut ima sinari possumus , bis duo esse quinque, opinari autem nunquam hoc possumus. Dicimus autein nostra potestate esse imaginationem , non

quod

499쪽

PARS TERTIA. 46I quod quandoque non incidamus in phantasmata, quae nolumus:sed semper quando volumus imaginamur :&ssic faciunt, qui circa memoratiuam localem versantur, cum concipiant ali

quas imagines, ct phantasmata, quibus signifi

cationes imponunt, ut possint bene memorari. Et ne quis credat, cum imaginatio ab opinione,

I rationali facultate ut dictum est) distingua

tur, eandem est e fortasse cum sensu exteriori, vel communi, ideo opus est distinguere ipsam a sensu,&deinde, ut habeamus distinctam cognitionem ipsitus , oportet ipsam distinguere non solum a sensu, sed a sensu, dc opinione simul sumptis. Prima ergo disserentia a sensu est ista,quod quando dormimus somniamur Sc secundum

imaginatione operamur : si ergo esset eadem cum sensu,oporteret luc etiam nos sentire : in somno autem omnes sensius feriantur , dc tamen imaginamur : ergo imaginatio non est sensus eliterior.

Secunda differentia huic contraposita sumitur ab infantibus nuper natis, in quibus est sensus,& non imaginatio:sicuti in adultis in somno est imaginatio, & non sensus , quod autem nuper editi infantes non imaginentur, sed sentiant a

Ptima dissa

rentia Inter imaginati uam, δι sea sum.

500쪽

ε D E S E N S I B V s. tiant, patet, nam in principio ortus cuiusuis ubera suggunt, siue sint ouis,caprae, Vel mulieris, postea non suggunt Vbera, ni sit a matre, cum a sensu proprio, dc communi typum m ternorum Uberum in imaginatiua reponunt. Quinimmo usti ab igne, ad ignem rursus accedunt.

r. iii disse Tertia differentia sumitur a vermibus, Scformicis, quae habent sensum, non autem imaginationem, declarant hoc errores , qui fiunt circa incessus, cum non ad eundem locum re

uertantUr.

Dubitatio. Sed in hoc est una difficultas : nam Arist. in a. de anima dixerat, quod ubi sensus, ibi appe--: titus , Vbi appetitus, ibi imaginatio: quomodo ergo vermes, cum habeant sensum, non etiam debeant habere appetitum, de imaginationem,

maxime cum moueantur.secundum locum.

Principium autem motus localis est appetitus, ct imaginatio: ergo videtur contradictio in dictis Arist. solutio dis i Ad hoc dicimus, quod ipse fatetur,huiusmodi animalia habere imaginationem, 1ed illam exilem , secundum quam non operantur , dc ideo ab ipsis negauit imaginationem. Sed dices, none formicarimuscar,& apes, se

uato

SEARCH

MENU NAVIGATION