Annales minorum seu Trium ordinum a s. Francisco institutorum ab anno, quo desinit p. Lucas Waddings 1540. usque ad annum 1553. Continuati a p.f. Joanne De Luca Veneto ...

발행: 1740년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Annalium Mnorum

erudiendum .

pus dilata . Haec fere omnia , quae in Indiae regnis hac tempestate mem ratu digna contigerunt, ex probatis audioribus, Franci icanorum vel opera,

vel conlilio gesta esse cognovimus . Ad alia jam transeamus. CXXXVIII. Hoc anno Tertii Ordinis prosellares, quorum sidalitas ab Insubribus nomen accepit, apud coenobium sanctae Maria de Curia in Dioeeesi Bononiensi comitia habuerunt xvi. Kalendas Iunii. His com tiis Bonaventura Uicentinus generalis Minister est renuntiatus; qui subinde familiae leges atque instituta emendavit, utque Apostolica auctoritate rata haberentur, per Carpensem Cardinalem, qui Patroni appellatione unive sum tum ordinem tuebatur, enixe curavit. Pontiscium diploma in loco proferemus ad annum Christi MDκLi κ. Conseripsit etiam libellum de iis ritibus , qui privato cuique in obeundis similiae muneribus servandi essent; itemque Sedis Apostolicae de hoc ordine Tertio praeclara judicia , atque , ut appellant, privilegia, immunitatesque ipsi attributas diligenter exposuit. Eum libellum defunctus jam officio Bonaventura eidem Carpensi dicavit. Iis vero, quae diximus, comitiis Patres interfuere quinque , ac sexaginta , quibus nomine Cardinalis ejusdem Hieronymus Paphius in Faventino Episcopatu Vicarius praesuit. Hoe ipsi anno Franciscus Asinus Capuecinorum praesectus, administrata triennium familia, primarios patres ad comitia v cavit e causatusique ingravescentem aetatem, ut ne invito prorogaretur imperium, omni ope contendit. Itaque in ejus locum Bernardinus Astensis absens sublegitur , qui tenerum gregem iis, quos memoravi, prostratum casibus erexit, tristitia , & moecore consectum recreavit. Nam ejusmodi Ieges ad renovandam disciplinam, & ad bene beateque vivendum accomo

datas vulgavit, ut squalorem familiae brevi deterserit, eamque in pristinum dignitatis , & honoris locum restituerit. CXXXIX. meessit hoc item anno Alphonsus Rengelius Hisipanus, observantium Sacerdos , qui Tulanam regionem Evangelii serendi caua peragravit, eamque Domini vineam serme decennium diligenter excoluit. Sociorum primus is fuit, qui gentis linguam probe teneret. Nam & ejus institutiones ad convenarum utilitatem accurate conscripsit, Sc sermones vulgavit ad animorum distiplinam pertinentes, quos rudiores Hispani ceristis anni diebus in concione pronuntiarent. Cum id opus non sine magno labore , multisque vigiliis perfecisset, aetatis jam exacta reliquias propagandae Fidei , & Christianorum animis rite curandis insumpsit. Per eum multi ab nefaria superstitione ad Dei cultum vocati, & vitalibus aquis abluti sunt: multa praeterea inanium deorum sana subversia: templum Christo reparatori Tulae dicatum, coenobiumque Francistanorum a fundamentis e structum. Quibus de causis cum in gravem sacrificulorum invidiam ossensionemque incurrisset, eorum dolis insidiisque circumventus, & crudelibus modis exagitatus est . Uerum his perserendis magnam pietatis, ac prudentiae laudem est consecutus : neque ab teterrimis impostoribus evinci potuit, ut is animos desponderet, aut provinciam desereret. Illud autem in omni vita mordicus tenuit, ut intimam sui custodiam , & certa precandi coinmentandique syatia non omitteret. Inde vegetior in dies atque robustior, ad opem aliis ferendam semet acriter incitabat. Hi quo libentius curationem , ubi opus esset, acciperent, cunctis interim ossiciose demerendis , atque omni ratione fibi conciliandis insistere : deposita severiore persionaeomiter alloqui singulos: saciles ad se cuilibet praebere accessus; contemnere omnino neminem , gloriam aeque fugere atque alii captant: nihil in viastu

eultuque sibi praecipuum sumereὸ minimis vilissimisque contentus esse. Hac

ille

222쪽

Continuatio.

ille summissione , osseio , suavitate, clementia , ceterisque artibus, quas ei spiritus ecelestis haud dubie suggerebat, brevi omnium animos ita sibi de vinxit , uti deinde nihil ad cujusquam reprehensionem ab eo prosectum, aut Barbarorum ani, acerbum ulli videretur , aut nimium . Salutarem publici eatechismi ritum i hi divin 'in iis regionibus vel primus instituit, vel mirisee eonfirmavit. Quotidie ferme prodibat ipse eum hintinnabulo, & ingentem promiscuae turbae nume- Quibus rapita s-rum in templa cogebat. Ibi recte Fidei capita, & Christianae vitae praeeepta η i christJ

Dei famulus sese ac populariter explieabat. Ita pueruli, seminaeque , ae Isita'

tardi plerunque mancipia , paucis horis ac pene ludibundi, multo plura percipiebant de rebus altissimis atque divinis, quam illa nova ae vetus Academia, Lyceumque illud inclytum, & omnes antiquat philosophorum scholae tot seculis, tanta contentione, tantis lucubrationibus extundere valuerunt . Ad eas gentes in ossicio continendas illud etiam ab Alphonso curatum, uti nitor Ec elegantia Christiani cultus, itemque splendor eaeremonia. Templo resplen rum cum sacerdotum religione conjunctus coelitum templa commendaret. i'. , '3'' Per hunc modum ampliscato imperio Eeelesae Romanae, eum Minister Me-xicanae provinciae desgnatus ad sutura comitia in Europam contenderet, Muritur. gravi morbo correptus, atque in itinere extinctus est.

CXL. Apud Villam Vitiosam Lustaniae oppidum in Eborens dioeces naturae concessi Marcus a Portu laeto Amram veteres appellarunt) qui iis is odinter laicos observantium adseitus innocentissime vitam duxit, omnesque servantium inno- virtutes , quae in eam cadunt eonditionem , sanctitatis illustri fama etimu ς ira si/im Iavit. CXLI. Item Mantuat in Italia diem obivit Bartholomaeus Bergomas I mi sistisistiti, ex eadem familia praestanti pietate sacerdos, cuius praecipua laus suit in B. rtim, . emendandis hominum moribus; quorum audiendis eonsessionibus, traden- sta si pimata si disque praeceptis Christianae disciplinat aetatem contrivit CXLII. Ferrariae deeessit Hieronymus Paganacius, e sodalitio Capuc- Η . onyretiacinorum sacerdos, qui cum generis nobilitate pulcherrimarum virtutum v g mςiu' . laudem in omni:vita conjunxit. Is apud Montem Politianum civitatem Etruriae natus, ubi primum per aetatem licuit, Ecclesiasticae militiae nomen de-dit; ac post aliquanto inter Canonicos cooptatus, eum dignitatis & ampli- ω2 huitudinis locum gravitate, & innocentia optimarumque disciplinarum studiis sa eooptatur. quam maxime ornavit. Itaque cum omnium oculos in se eonverteret, &gravioribus curis par iudicatus, prope iam esset, ut ejus collegii princeps

designaretur; tantum repente odium concepit eorum, quae apud caecos mo tales prima putantur, ut omnem fastus, & humanae gloriae cupiditatem prorsus abjecerit. Itaque mutato sago in Observantium sodalitatem commi Ad obse ψ,iv;is

gravit. Quippe se se ad Christi Domini, sanctorumque sectanda vestigia sMtauia aggre occulto quodam instinctu aeriter sentiebat impelli, & eorum praecipue, s '' 'qui persee ionem offeti in asperitate vitae, & in voluntaria corporis assii ctatione statuissent. Quocirca jam tum agitabat animo, smul atque per praeseelas lieeret, nudis pedibus Hierosolymam petere, ac frequenti verberatione, longoque jejunio tanta supplicia pro mortalium delictis ultro hi . .'' ρ' suscipere, quanta videlicet ab exeelso magnoque animo salutare odium sui, & ardens divinae gratiae eonciliandae studium exigebat. Jamque rediis euntem sens bus, & optima quaeque expetentem domestica exempla multo vehementius incitarunt. In Palaestinam deinde, quod jamdudum habebat NavJgat in Pa in votis , impetrata missione, proseiseitur. Ineredibile dictu est , quan ' ' 'tam ex ipso sacratissimae urbis intuitu voluptatem perceperit. Tum loca

illa, Christi Domini, Mariae Virginis , & Apostolorum nobilitata vestigiis,

223쪽

Annalium Minorum

lustrat

duitas inara . Ssas onea a J nes ad persectam vivendi normani

2 46. ANNO ra. ANNO 18. FUM ANNO 339.

eximio quodam animi tructu venerabundus haud semel obiit: modo inelyti quondam templi reliquias, modo sepulcra Prophetarum intuens et hic nascentis & vagientis, illic docentis & miracula patrantis filii Dei monimenta considerans . Ubi vero ad loca ejusdein acerbissimis poenis ins gnia, & morientis in cruce sanguine consecrata , atque ad defuncti sepulcrum accederet; effusiis in lacrymas, humo pia oscula imprimere , immortales agere Domino gratias , incredibili quadam spiritus dulcedine & suavitate compleri. Ad haec antiquum beatissimae Virginis domicilium, itemque locum instituto primum Euchari itiae mysterio , & sancti Spiritus adventu memorandum , & alia ejusviodi quamplurima, quae per Otium deinde reviseret, a mFstagogo quam accuratiis me addiscere . Erat Hieronymo jamdiu deli ratum in angustis illis Iudaeae sedibus pedem figere, atque ad impertien dos Evangelii luce infideles toto pectore incumbere; quod non reperiret,

vel ubi sanctius in terris vitam degeret, vel in quo munere fructuosius ope ram collocaret. Verum haec exequi meditantem Praefectus Ordinis revocavit . Ergo in patriam reversus, cum plane horridum vitae genus perseque retur, amore quodam mirisco captus est instituti ejus, quod auctoribus Capuccinis eximia laudo asperitatis cum primix excelleret. Atque inter

eos propter studiorum similitudinem , libentissime adlectus est. Per idem

tempus Conventualium in ea urbe coenobium Capuccini occuparunt. Cum his inita secietate Hieronymus tranquillitatem animi tantam est consequutus, ut ex vehementissima tamquam agitatione, ac salo, placidum tutumque portum se denique nactum esse profiteretur. Cum enim antea mira animi sellicitudine variisque scrupulorum molestiis adeo torqueretur , ut prae nimici angore se se in avias abdere solitudines , ibique radicibus herbarum victitare pene decerneret; ex ejusmodi hominum consuetudine vocari se ad Christianae persectionis fastigium haud dubie sentiens , arduum iter, ac salebrosum , quod eo duceret, pertinaci virtutum exercitatione coepit insistere . Primum animi demissionis, quae ceterarum virtutum procreatrix, dc patens est , solida jacere sundamenta; ut se mortalium omnium infimum ,& opis divinae maxime egentem putaret, sibique ceteros Omnes ad virtutem pietatemque & exemplo, & incitamento fateretur esse Tum vero linguam, constituta silentii lege, quasi certis repagulis coercere, ut ne verbum excideret, quod vel exigua peccati labe mentem infieeret: sciscitantibus ex eo causam cur tam parce loqueretur, eam sententiam Iacobi Apo

stoli reponebat: Si quis putat se religiosum esse, non refrenam linguam suam, bujus vana es religio.

CXLIII. Procedente deinde tempore, cum magis in dies a contagione corporis, Deo adjutore, se abstraxisset, facultatem orandi tantam adeptus est , nihil ut potius haberet, quam in secreta coenobii Ioea secedere , ubi in Dei rerumque coelestium meditationem fulvissime raperetur. Ita vero quotidie se comparabat, ut contra dari num insidias, ne circumventus in fraudem induceretur, vel instructo , quod ajunt, agmine, semper incederet, vel certe dissipatis in varias curas & negotia viribus animi , tamquam receptui caneret stati x horis diei, & in semet ipse descenderet, suaque omnia cicta , secta, cogitata coram Deo quam diligentissime reputaret e denique omnia probe contemplatus, contra id vitium maxime pugnam capesseret, quo vitio se praecipue urgeri, δc laborare sentiret; nec ante desisteret, quam Deo duce debellatum esset. Per hunc modum in

perpetua quadam erat vigilia contra omnes rerum mortalium illecebras , dc Otiosem mentis evagationem: nec minus accurate animum ab omni labe

224쪽

Continuatio

tuebatur, quam qui pretios s ornati vestibus, via lutulenta coguntur in-eedere . Castitati a porro insignem laudem Dei beneficio est consequutus . Cum enim ab ineunte pueritia in beatissimae Virginis fidem ac patrocinium se contulisset, acerque praeterea custos ac vigilans pudicitiae esset; nihil unquam admisit eorum, quae ad eam labefactandam quoquo modo pertinere arbitraretur. Ad haec ut sartam tectam omni ope defenderet, eandem vi ginem suppliei obsecratione, & praestanti quodam officii genere propitiabat. Sacrificia in ejus honorem, ubi per leges Calendarii liceret, quotidiana; Sabbathi dies per abstinentiam ab omni cibatu persancte culti: annua se statum immunis peccati labe conceptus, tum beatissimi exortus, ceteraque ex Ecclesiae prascripto tanta religione celebrata, ut etiam quatuor ante diebus jejunium teneret, insequentibus totidem instauraret. CXLIV. Sed & studio paupertatis, quae fuit illi semper omnibus com modis , & emolumentis antiquior, vel hyeme saeviente, nudis pedibus in-eedebat , se moralibus tantum e tela, brevique ad humeros pallio, ac tu- ni ea obsoletiore senii amictus, cum e coelo densia caderet nix , ac tristi gelu euneta inhorrescerent: atque in hoc tam aspero tamque horrido vitae initi- tuto constanter id omne refugiebat, quod ullam posset amictae carni det Etationem aut levamen afferre. Itaque cum esset decoro vultu, & egregia totius corporis firmitate ὁ detractis paulatim viribus, omnis ille vigor, &forma virilis aetatis prorsus elanguit. Animus vero hisce artibus excultus atque subactus, majores quotidie efficiebat in solida virtute processus: &quo acrior ac diuturnior vexatio corporis fuerat, eo magis idoneus evasit ad nova omnipotentis Dei charismata capienda: in quibus sertur adversus hostem humani generis eximia potestas . Memoriae proditum est, cum in patria versaretur, venisse hominem Capuccinorum in aedes, ab malo daemone exagitatum; quaesitumque Hieronymum , qui tortorem abigeret, vixdum pedem in templi vestibulum intulisse , eum miser ille horrendum in modum vociferatus , terga protinus dare, & cum insina trepidatione disturrere, mirantibus qui aderant, quod tam effuse fugientem aspicerent , nemine persequente. Ubi Hieronymus prope acressit, iussumque in medio consistere percontatus est, quid ita paveret: Tu me, inquit, monalium im- nunissime indignis modis excruciar. Haec ubi dicta, in sestus daemon erupit, hominemque crudelibus seriis paulo ante jactatum victus fugatusque jam turpiter ipse deseruit . CXLV. Cum ejusmodi vitae eursiuni magno animi fructu sine ulla offensione teneret, visum est Patribus conscriptis eidem provinciae regimen demandare , uti monitis ejus praceptisque incitati, egregie cujusdam virtutis viam ceteri insisterent. At ille, parendi nimirum longe, quam impe randi cupidior, demisso vultu jubet eos absistere, negatque se munus viribus impar suis ulla ratione subiturum. Sed videlicet quibus rebus putabat vo luntates Patrum alio posse transserri, eae ipsae vel maxime studia eorum incendebant: nihil enim ad conciliandos homines aeque valet, atque animi moderatio atque submissio. Quo factum est, ut nihil eorum, quae ad munus detrectandum Hieronymus afferebat, aliquandiu non modo ad animum admitterent, sed ne ad aures quidem . Ergo victum vel precibus, vel imperio, Romanae primum , dein Bononiensis provinciae Ministrum renuntiarunt . Ille inito magistratu, ad confirmandam domesticam disciplinam adjecit animum , quae digna tali instituto, digna Christianae philosiopbiae professoribus haberetur . Itaque ad ceteros provocandos , atque ad jacienda lyronum in animis verae humilitatis sundamenta, in sordidis culinae ministe

easti moliam glegie se sat Paupertatem Evangelieam ad xtremum usque

ronymus

Εἰdam adversus

225쪽

Annalium Minorum

lausa

riis aliquandiu versatus est ipse, tanta eum animi alacritate ac diligentia, quas tum primum ad suam ipsius emendationem ejus vitae curriculum esset ingressus; neque tamen interea gravioribus negotiis deerat, temporibus ita distributis, ut, quantum liceret, utrique muneri satisfaceret. Aecedebat ad haec in singulorum officiis exigendis, erratisique puniendis admirabilim ista Ienitate severitas: in sublevandis vero omnium & animi, & corporis necessitatibus, cura & vigilantia plusquam paterna: cumque ad Omnia charitatis officia, prout res postulabat, opportunas in seper adhortationes 8c publice dc privatim adhiberet; haud sane dissicile fuit, in animos, recenti sismo tum Capuecinorum spiritu, sponte incensos officio ac religione, eos mores eamque vivendi rationem inducere, ut si coelestibus terrena cominparare fas est intra illa tecta parietesque Angelorum in humanis corporibus quidam convictus videretur esse : nullae tum querimoniae, nullae detractiones , nulli susurri, quibus incommodae suspiciones excitantur, & disjunguntur animi; sed acerrimum sui cujusquam deprimendi submittendique certamen; in praesectorum jussis exeipiendis exsequendisque alacritas ingens; mirus in communicando interpretandoque candor atque simplicitas; oculorum ac sensuum intenta custodia ; studium precationis ae solidae virtutis ardens; quaeque ex his rebus necessario provenit, admirabilis in magna nationum, aetatum, ingeniorum varietate concordia.

CXLVI. Quibus rebus constituendis Hieronymus cum ad ultimam se nectutem desudavisset, mortisque diem, divino monitu praenuntiatam , B ni facio Anticolensi laico, quem pro viri innocentia in amoribus prope ac deliciis habebat , indicavisset; octogesimo aetatis anno e vita migravit. In ipso autem mortis articulo vigilanti cuidam sceminae, quae nervorum con tractione laborabat, augustissima specie, ac beatissimo lumine sulgens se se palam ostendit, ita nimirum volente Deo amici glariam manifestare . Quo illa viso mirifice recreata , cum jam pristinam valetudinem bona spe concepisset, ad osculandas desumsti manus in templum desertur: eoque conintactu , velut presenti numinis ope morbus evanuite cujus miraculi rumor, eunctis, ut par est, admirantibus, longe lateque Dranavit. Cadaver extra templi parietes in terram defossiim , cum quinquennium ibi fuisset, non sol, non imbres, non ipse denique telluris humor ac situs ulla ex parte labefactare valuerunt: clara profecto ac testata optimi viri virginitate ac sanctimonia, quamquam aliis quoque argumentis ante jam nota. Nam post id tempus non modo integrum solidumque repertum a fratribus est, sed aspectu jucundum , & quo magis obstupuere, suaviter admodum fragrans . Tum quoque altera mulier, quae diuturno alvi profluvio conflictabatur, ad effossum cadaver admota manu, repente convaluit: ipsumque propterea Bernardinus Astensis Capuccinorum Generalis Vicarius, qui Ferrariae tum versabatur, quod, jam perspecta Dei voluntate , afficiendum honore aliquo existimaret, inclusum in arcam.ligneam eodem loco decentius humari

jussit.

CXLVII. Sub idem tempus mortalitatem exuit Simon a Calaiaxibeta Siculus-, qui inter laicos observantium ascitus amplificandae disciplinae tam cupidus fuit, quam qui maxime . Egregius idem sui corporis domitor ejusmodi vitae genus est persecutus. Fere totam hebdomadam , excepto die dominico, jejunare : ubi fames domanda esset, simplici pane contentus, atque ubi sitis explenda, aqua profluenter somni parcissimus aut asseribus

duris, aut nuda humo cubare, magnam partem noliturni silentii in oratione vocali rerumque altissimarum contemplatione persistere . Quae omnia,

226쪽

Continuatio. 2O I

quamquam eximia, atque expetenda per se, tamen eo pluris erant in Simone facienda, quo magis erant cum aliorum fructu & utilitate conjunc in Nam in ceteris ornamentis ac beneficiis, quae in eum Deus plena manis con

gessit, illud equidem vel praecipuum existimo, quod in t&nto plecten di corporis ardore non dedit illi spiritum solitudinis, animum ve uni sibi vacantem , sed Franciscanae familiae sapienter constituendae cupidissimum , ae mire studiosum divinae gloriae salutisque communis . Universi Praefectus

ordinis erat Paulus Pisottus anno post Christum natum MDκx xl l . Is ut multorum ex Observantibus levitatem compesceret , qui praescriptione asperitatis sectandae ad Capuccinos migrabant, ita mandavit: coenobium unum vel alterum provinciae singulae darent hominibus iis, qui disciplinam a majoribus traditam non modo tenerent, sed durioribus etiam vivendi legibus communirent. Hisce recentibus Reformatis apud Plateam oppidum in Sicilia sedes concessa et subinde coenobio altero haud ita procul ab oppido, cui nomen Iuliana, potiti sent. Simonem vero Patres conscripti egregia virtutis laude sibi probatum pusilli gregis praesectum renuntiarunt . Ille inito magistratu , cum in coenobio Platrenti aliquandiu consedisset, ad e rum , qui ventitarent, animos commodiore hospitii loco excolendos Iulianam se contulit. Erat quippe in secessu coenobium illud ejusinodi, ut procul a turba strepituque oppidanorum , coelesti plane vitae, uti optabat, degendae opportunum maxime videretur Eo loco cum sociorum plerisque uni Deo vacare, purissmisque spiritibus, quantum mortali liceret, se se conjungere Simon instituit. Tenax nimirum disiciplinae suae, litusque parc ac parabili victu ad implenda naturae desideria defungi, mendicandi sollieitudinem, qua orationis plerumque studium interturbatur , omnino deposivit. Erat in eo sodalitio perquam laudabilis contentio, mirumque certamen in omni virtutum genere , quae homi mi bux Franciscanis apprime conveniunt. Praecipue vero continens bellum ad versus carnis illecebras, atque

inferioris animae vires concordi studio gerebatur . Tum quotidiana erratieujuslibet emendatior in aliorum factis dictisque interpretandis nulla temeritas : denique s imma observabant cura quidquid ad Christi gratiam vel tuendam , vel augendam quoquo modo pertinere intelligerent . Caritate in Deum erant, quanta par est eos esse , qui ipsius Dei causa rebus humanis nuntium sponte remiserint. Neque solum eatenus Dominum amabant , ut prae illo reliqua omnia nihili ducerent; quae virtutis hujusce praeeipua est pars ; verum inerat in amore voluptas mira: ut in unius penitus Dei recordatione, & quasi amplexu per summam delectationem acquiesce

rent. Quamvis autem dulcedine solitudinis , & divinae familiaritatis illecti,

magnam partem diei orando consumerent, non se tamen eo studio ab ceterarum virtutum officiis patiebantur abduci. Simon vero praeibat omnibus nativa quadam, minimeque quaesita moris ac vitae simplicitate, ingentique

instructu earum rerum , quae vel mortales a contagione corporis qu1m ma

xime abstrahunt, similesque coelitibus, ac prope beatos effciunt. CXLVII. Coenobiarcham dum ageret, ab omni fastu, & moribus imperiosis vehementer abhorruit . Uestigium in eo contumaciae cerneres nul lum . Et quod difficillimum est, lanitatem ita cum gravitate miscebat, ut neque facilitas de auctoritate, neque severitas quidquam de suavitate detraheret . Atque hunc mansuetudinis tenorem diligenter in omni vita servavit: satisque constat, neminem prorsus ab eo se iste non modo contumeliose tractatum , sed ne appellatum quidem acerbius. Ad haec, Fratres non modo ex destinato congrella, verum etiam ex occursu fortuito ita laetis im

vant Iutu Quo ruri

227쪽

Annalium Minorum

1346. ANNO II. Atitio a g. RUM ANNO 339.

Cognatorum EolloquJla ab stitie in Maevio Ia hono a fiae a populati a

tuebatur oculis, ut veI ex hoc insitam animo in omnes benevolemtiam satis ottenderet. Sed qui eiusmodi caritatis officiis passim in omnes de sangebatur, mamquam adduci se est passus, ut quicquam omnino carni aut sanguini daret: tanta scilicet ejus animum subierat humanarum rerum contemptio

atque sistidium . Aliquando, cum haud procul a patriis laribus iter haberet , indequo ad os facillimo negotio pollet excurrere, invitantibus etiam plerisque popularium ; secum p clare actum iri affirmavit, si propinquo

olim suos ac familiares m coelo reviseret: nunc, quod praesectus mandarat, haud cunctanter perficiendum . Itaque exorari non potuit, ut ad patriae incunabula se conferret, quamvis modico diverticulta de via deflecteret ἀVerum cum acta ejus intra septa coenobii quamquam ea ipse occultissima voluerat esse γ institutamque vitae asperitatem ac sanctimoniani vicinis locissima vulgaret; ingens hominum concursias ad eum fieri coeptus, partim visendi gratia, partim etiam consulendi: quos ille ut omni conatu quam acerrime ad Christum adjungeret, hac ratione potissimum usus est . Qui enim ad bonam persectae virtutis frugem reperiebantur idonei, eos paulatim , & quasi per gradus ccepit excolere 2 ceteros interim precibus monitisque, prout se se dabat occasio , a vitiorum foeditate deterrens, atque ad studium aeternae beatitudinis incitans: idque eo libentius atque securius , quod communicandis iis, quae a Domino acceperat, nihil interim sibi religionis ac spiritus deperire sentiret. CXLIX. Interea Deus , ut egregia Simonis erga se merita signis illustribus comprobaret, admirabilia non pauca, dum is adhuc in vivis esset, edidisse sertur: quorum aliqua nobis hoc loco exponere visum est ὁ compluribus praetermissis liaud ita magni momenti, quae Antonius Randatius eibdalitio Reformatorum sacerdos generalis praesecti jussu diligenter collegit. Cum coenobium Plateense administraret, noete concubia nuntiatum

est ab aedituo , nullum iam esse lychnuchi usum, qui ante aram Eucharistiae de more penderet: quippe luminis alimentum absiumptum esse. Id ubi accepit , pungente animum religionis ossicio, templum ingreditur ; suamque ipsius calamitatem lamentabili voce deplorans, quod ejus di crimen neglecti muneris admisisset, multa prece Christique veneratione imprudentiam compensat stram. Inter haee pulsa campani aeris, quod in vestibulo domicilii erat, ad ostium vocatur; ratusque esse viatores , qui datosgno hospitium rogarent, festinanter accurrite aperto ostio nec hominem videt; sed , quod erat leniendo dolori peropportunum , ex insiperato vas plenum oleo ante limen offendit: Numinisque benignitati gratias egit immortales, quod se tristitia ac moerore consectum praesenti inopia sublevanda recreavisset. Ejus autem rei fama vicinum oppidum snesque illos magna cum Omnium admiratione pervast. Post aliquanto apud Julianam amplificato jam sodalitio, aliud non minus mirum Simoni contigit . Cum is morbo decumberet, effusius oppido populus universius ad templum convenit, quod genitrici Mariae Virginis dicatum est . Quaerenti causam tanti concursus aegroto respondetur, institutain ab civitate supplicationem e quippe diu sereno coelo perusta selis ardoribus terra fatisceret. Quocirca orari Deum communibus votis, ut sitientes agrorum sinus icet ilicet, miserosque mortales annonae dissicultate prohibeat. Simon re cognita Deum attente precatus, edixit sociis, bono essent animo, populoque renuntiarent, ejus voti, quod concepisset, brevi compotem sore . Vixdum coenobio diseesserant, cum repente coactis nubibus magna vis aquae coorta est, conficientibus aegre iter iis ipsis, qui impetraverant. Tum non dubio argumento viri saα-ctita-

228쪽

ctitatem interpretati, ex eo die Simonem tamquam humano fastigio celsorem magis magisque suspexerunt. Quidam messores, cum ad eum visendi causa adiissent, hospitalia de more pocula petiverunt: lagenam vini unam ex iis, quae in coenationibus usui sunt, benignus hospes apposuit. Erant agrestes illi numero quinque ac viginti. Mirum dictu . Perpotantibus qui-huique ad explendam sitim, non modo vinum stippetere , sed & reliquias superesse, miraculi novitate obstupescentes, cognoverunt. Ergo cum eum oppidani, ae finitimae gentes in sinu atque oculis ferrent, cum quacumque incesserat, quasi exempIum quoddam antiquae virtutis ac probitatis spect euloelset, urgente iam senio, Iethalem in febrem incidit, qua sensim confectus, Iesumque vocibus intermortuis identidem appellans , placidissime emavit animam . Vulgato eius obitu, ingres confestim hominum concursus visiendi eausa domum est sactus; atque hi manus, hi pedes certatim exoscu- Iari; alii rosaria , quae vocantur, applicare corpori; multi etiam cinguli , vestiunive, quibus uti consueverat, frustulum aliquod enixe rogare : quihus tamen eontentionis obortae causa nihil a nostris est datum . Cum enim Clusini ei ves de eadaveris possessione selliciti, cum Iulianentibus disceptarent; nihil potius habuit eoenobiarcha, quam ut reliquias optimi viri ab concitatae multitudinis impetu , & Brore plane inconsulto incolumes tueretur. Re sedatis paulatim animis, e primorum sententia utrumque inter populum ita e venit: Iulianenses cadaver obtinerent : Simonis tunicam palliuii que Clusinis permitterent 3 cuin eo tamen , ut Reformati , qaibus coeno-hitim in ipsb oppido aedificandum iam esset, ista servarent. Rebus ita compositis , eoenobium Fratribus Clusini excitarunt. Simonis eadavet in ipsbllemplo beatae Annae magnifico senere elatum, Jc in sacello recens extructo conditum est. Ejus etiam sanctitatem, editorumque Dei voluntate miraculorum gloriam gravissimi viri celebrarunt; quorum testinonia profert Arturus ad diem v. Idus Octobris. CL. Sub idem tempus apud Moncarium Himaniae oppidum e vivis ex cessit Didacus Villanovanus, ex Observantium familia laicus, vir, si quis vilius, instituti tenacissimus, & in infima eonditione excellentium virtutum cultor eximius . Idem orandi assidii itate illud est consecutus, ut, quamquam Tudis & ignarus disciplinaruin , tamen summis de rebus, iisque prasertim, quae ad animorum disciplinam,cuhumque pertinerent, non sine magna prindentiae laude disputaret. Cumque haud vulgaris innocentiae famam late sparsisset, Caibarinam Ioannis III. Lusitaniae regis uxorem ita permovit; ut miro quodam pietatis studio Dei famulum prosequeretur. Itaque cum ab Hispania discedens, ad nuptias pergeret, ejus pictam imaginem una cum regia supellectile, mundique muliebris apparatu olisiponem detulit. Quo Ec Didaeum ipsum e Castellae provincia seequenter accitum colebat familiarissime . Nam & ejus sermonibus , unde magnus animi fructus extiteret, vehementer delectabatur; & 'sentem non semel opem , dum ventrem ser-Tet , partusque doloribus laboraret, experta est; aeque adeo in Didaei san

ctimonia, & apud superos gratia terram latii , atque praesidii spein

eollocaverat.

CL . Hujus aequalis suit Anastasius natione Italus , quem Baeticae pro vinciae sancti Gabrielis adstriptum inter primarios illos asperrimae disciplinae propagatores excelluisse, Franciscus Gonraga , aliique tradiderunt. Quo

autem tempore obierit, non satis compertum est. Illud maxime constat, eum precandi usu , ac singulari Dei beneficio ab humanarum rerum contain

gione semotum , sensibusque aliquando desectum, sublime serri consuevis. Tom. XVIII. Dd se.

Inter eontem

229쪽

δε te a daemonum

veta

a r o Annalium Minorum

se. Tum gravibus praeliis, nee Occultis modo daemonum artibus, sed etiam irruptione , & aperta vi oppugnatum , numquam a suste pio consilio dimoveri potvi D ; sortiterque superato humani generis hoste eumdem vitae ac disciplinae eursum nulla non tempore tenuisse. CLII. Iu Piceno e vita migravit nonagenario major, Ioannes Ricu cius Velinus Camers, Conventu aliuin sacerdos , Philosophicis ac The logicis disem linis insigniter eruditus: naturalis praeterea Romanaque bist riae scientissimus, ae politiore litteratura mirifice excultus . Is cum se pria in una ta ea studia bonarum artium contulisset , quibus puerilis aetas ad humanitatem informari solet ; tum doctrinis gravioribus animum adjecisset; ita brevi pro secit, ut omnium ore celebraretur, tuterque praestantes Viros , qui latinas graecasque litteras bae tempestate rellituerunt, locum teneret. Quas una cum eloquentia, eaque parte Theologiae. quae ad haereticos consutandos pertinet, Uiennae in Austria pro sessus est . In ea urbe cum doctis. simum quemque propter dicendi facultatem sibi devinxit, tum vero Casaria Maximiliani gratia plurimum floruit. Inter haec ad Iulium II. Pontificem Maximum si immis de rebus Germanicae Ecclesae legatus , singulari cum

laude gravitatis, ac religionis ornamento munus obivit. Post Viennam re versus, Romanorum Regi ad bonas artes erudiendo operam dedit. Cujus

rei testimonium extat in sancti Angeli templo apud Camertes iniriptum parieti ad aram maximam . Multa scripsit in Titum Livium, in Lucium Florum , in Julium Solinum, in his loriam Plinii naturalem , in tabulam C betis , in Claudianum , in Eutr. pium , in Fenestellam , in libros divi Au ouilini de Civitate Dei: de quibus omnibus Franei stant striptores aliique

meminecunt. Mauritium Hibernum scholastica in lignem eruditione impense coluit, sibique magna necessitudine conjunctum habuit: quem a vitae illa tegritate , sic rarumque disciplinarum peritia ipse commendat in commentariis ad Solini caput trigesimum quintum . Eo praeceptore usius est Ioacta imus Uadianus, quem postea Lutheranum virus amavit, & ab Catholicae Eeelesiae communione divulsum non sine ingenti dolore Iuctuque magistri tareticorum ad partes compulit. Idem quamquam in suis ad Pomponium Melam commentariis 1b Camerte notatus, ipsum tamen in defensionibus egre

gie dilaudat, ejusque in Solinum enarrationes plenas solidae eruditionis, ac plane tales affrinat esse, qua Ies in editis ab se scholiis ipse futuras ante per ter ipserat : non ignorare se ab iis serme annis, quibus Camertem audire coepit, acre hominis ingenium, assidua studia litterarum cum judicii maturitiae conjuni'a . Eundem alio loco virum appellat modis Omnibus eruditum , de cuius propterea gravitate judicii nihil non sibi polliceretur . Inter Vadianum Camertemque certaminis causa fuit, quod Vadianus carpendi licentia praetervectus in Solinum, ae Plinium sub iniquior visius suisset ;quos Velinus eommode excuset, errata vel diluendo, vel elevando. Uerum qui magistri judicium aegre serebat, tam magnificas laudes, quibus eum paulo ante cumularat, mutato deinde consilio perfide attundit: obli- tu siue pristinae consuetudinis, quae in Viennensi Accademia eum illo sibi intercelserat, nedum ipsum refellere, sed etiam indignis modis exagitare aggressus est . In quo morem profecto haereticorum est imitatus, qui ubi semel ab religionis sacramento destiverint, praeter fas omne immoderate iactantur,iac nihil pensii habent, dum quod mordicus arripuerint, qu

quo modo ceteris probent. Velinus cum annos quatuor ac viginti Uiennae

mansiliet, honestisque laboribus magnum sibimet nomen conlparasset, in Picenam provinciam tandem revertit; eique pinsectus cum usitata Con

230쪽

Continuatio. ΣΟ

ventualibus appellatione Magistri, ad instruendam apud Camertes bibliothecam convertit animum . Multa in eam congessit volumina eruditionis vetustae atque reconditae; adjecitque, quos memoravimus, libros ab se conscriptos ad illustrandam antiquitatem ; qui tamen omnes posterorum incuria perserunt. CLIII. Apud Loxam Hisipaniae oppidum Granat enfis provinciae vivere Cura de Ciuis desiit Clara de Cruce Malacensis virgo nobilis genere, sed virtute, ac uo 'nvitae innocentia multo nobilior; quae cum vota nostrarum Uirginum in patriae coenobio nuncupasset, floreretque insigni laude asiperrimae diseiplinae; praesectorum imperio ad eam latius amplificandam alio dimittitur. Loxa- D mmee-onum coenobium anno Christi Movit . ut Gongaga testatur, ipsa sundavit: νη RRAE eoque concessit cum seroribus aliquot; quas ad persecti Qdalitii mores, dc praeseripta serinaret, contineretque in ossicio & observantia erga majorum leges, tum perpetua semctitate sua , unde haurirent exempla omnium viri tum , tum , quod Optimum longe ac persectissimum est, suavitate regiminis atque prudentia . Voluntariam paupertatem ad extremum usque spiritum constantissime coluit; nee modo ipsa proprium habuit nihil, sed ne virgines riuum p um quidem alias, quamquam deliciis olim a suetas, quidquam habere penni- sit. Cunctis vero praeibat eximia quadam abstinentia vitae, ingentique instrue u eorum Omnium, quae ad animos juniorum praesertim confirmandos pertinere arbitraretur . Quotidie statis temporibus, erepto ex magnis Occupationibus otio , contemplationi vacabat: ac per id tempus aeque animo & Et orari. I si . corpore immota, excipiebat divini luminis radios; ae Patri coelesti mira diuin . quadam spiritus dulcedine jungebatur. Itaque tam praeclaro exemplo , Massiduis hortationibus incitatae Sorores, generoso quodam imitandi studio accendebantur . Id autem in primis faciebat sedulo, ut immortalia Domini beneficia in se memoria coleret sempiterna, & in ejusdem vel indaganda voluntate, vel gloria quaerenda suas omnes curas cogitationesque conse meret. Demum senio consecta , eum morbo extrema decubuisset, ac divina mysteria , quibus animi morientium ad iter coeleste parari solent, Eccle- MotItur. siae ritu suscepisset, ad capienda virtutum praemia decessit aetatis anno octoges mo. CLIV. Floruit hae tempestate doctrinae laude in Italia octavianus Praeconius Conventualium Theologus, quem Paulus Pontifex Monopoli litanorum. Antanae Ecclesiae creavit Antistitem . Ex observantibus Antonius a Cruce Canariensibus Insulis ornatus est . Iliopi . CLV. Cum res similiae anno hujus secuti xtiri. gestas conscriberemus, Observantibus domicilium Salandriae conditum memoravimus. Verum hoc anno ex Apostolicae Sedis au ritate novas aedes incoluerunt: idque ex

Pauli diplomate liquido apparet, quod publicarum litterarum in indice

reseremus.

CLVI. Observantes coenobium in urbe Florentia, quod ab salutis humanae Auctore appellabatur,nimia vetustate semirutum deseruerant. Eisdem templum divae Catharinae domosque eontiguas Metropolitanae Ecclesiae Canonici , quorum jure ac potestate continebantur, attribuerunt, annuente Pontisce Maximo; cum eo tamen, ut ubi templum coenobiumque Omnium sanctorum, quod inchoarant, persectum esset, iis sedibus cederent. Quas observant Ii- hoc anno cum obtinerent, Canonicorum, quos vocant sancti Salvatmi a riziai, Ti. fraude mala depulsi sunt. Eos Pontifex Maximus acerbissimis verbis ain Cathatiuae. pellatos e vestigio distedere, coenobiique res omnes, quas occuparant, ob servantibus permittere , ad Praesectum Canonicorum dato diplomate, jussit. tias. .

SEARCH

MENU NAVIGATION