Scipion. Gentilis iuriscos. De bonis maternis, et de secundis nuptiis, libri duo. Cum indice duplici, vno capitum, altero rerum & verborum

발행: 1606년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

a priore contractus lege id est,dotis; tum quia per hunc modum fraus fieri facile posset & interdiolo veteri, & legibus Iuliis. quorum illo

donatio inter virum &vxorem interdicta est: his autem alienatio fraudi dotalis: per hanc enim aestimationem sic ex interuallo factam, si cmptio contrahi dicatur, facile ad alienatione venietur, cum res aestimatae sint plane in dominio & arbitrio mariti. atque ita Baldus,lason,&alii docent ad i. sex conuentis; ie. C. de pact. Secundus modus est, quo venditio per aestimationem rerum dotalium non contrahitur, si res aestimatς datς sint, sed eo adiecto, ut eaedem res soluto quandoq; matrimonio restituanturco pretio, quo aestimatae sunt; adparet enim tu id agi, non vivenditio ulla contrahatur, sed ut summa tantum declaretur, ut ait L cum post di

scatur, utru postea aliqua res siue species dotalis deminuta vel deperdita fuerit, ut ait is inter virum C eod. tit. haec autem adiectio variis modis fieri &adponi solet, de quibus antequam dicam, quς darei obiectio remouenda est. Dicet enim aliquis, frustra tales conuentiones in dote adiici quia etiam sine iis ius esset idem, ut scilicet aestimatio transferat dominium, vel periculum in maritum, ncq , emptionem faciat.ratio eli, quia aestimatio in nullo contrachia, vel negotio emptionem inducit, nisi contractus talis si t n acu ra, ex q u o tran sferri d o mi n i u m v et periculum soleat. contra, si non solet. exempli gratia, si tibi rem aliquam puta equum com

422쪽

modauero, vel loca uero eius ς stimatione simul fusta; hq caestimatio neq; dominium, neq; periculum equi in te transieri. quia locati vel commodati natura haec non admittit, aut requirit,l i ut certo. g. nunc videndum. G ibi Pan. notat.

D.commodat. L I .g.siquis pub conditione. D quod legatorsi nomin. AEstimatio enim illa eo spectat, ut si equus forte perierit tua culpa; sciatur, qu nam summa pro equo praestari debeat. excipiendum est, nisi nominatim S specialiter promiseris,le aut rem,aut aestimationem eius prς- staturum;tunc enim periculum in te transferri placuit, quia id actum intelligitur,ag .d. 9. nunc videndum. l. laratuitam. 9. I. D. depraesicr.veta. atq; ita acipienda est l. cumfundin. D. Locat.l. I. S. vlt. D. de aestimator. a t. vi ibi Paulus de Castro docet,& Panormitanus in c. vltim. tr. de commodat. Salycetus in l. i. C. eod.tis. Sed haec obiectio non pertinet ad contractum dotis. quamuis enim mulier dotis domina esse dicatur, tamen dos est in boriis mariti.l quamuis.D. de iur dot . l. inrebm C eod. tis.l. 7 .F. vlt. D. eod. id

est, maritus iure ciuili & mstitio fit dominus

dotis, quamuis reuera & natura mulier si domina, quod de iam madparet soluto matrimonio, cum mulieri rei vindicatio tamquam dominae pro dote suadetur d. l. in rebin. Igitur aestimatio dotis facit emtionem transieri plane periculum ac dominium in maritum, qui rebus non aestimatis de dolo tantum & culpa teneretur.Lin rebu/m eod.tit.d.tplerumg. Trans

fert in quam periculum,uenditioq; per et stima-

423쪽

I 6 1DE KsTIMATIONE tione contrahit hir, nisi aliter conuenerit, vel ex presse vel tacite: q, adcidit cu ita conuenit,ut res

dotales faedem restituerentur,ut supra dimim. d.l inter virum: aestimat s. D solutimatram .l. t. eod. tit. cum similib. Quibus ita explicatis, sciendum nunc est, variis modis conuenire se posse, quibus fit ne en ptio venditio rerum dotalium stimatione contraliatiat. Nam vel fes ita a stimatae dantur cum adiectione, ut eaedem quandoq; restituantur, ut in I. cum dotem. C. desuridot. vel, ut reddantur iisdem pretiis quibus aestimatae sunt, ut in L p inter virum. C. eod.tit.Vel hoc modo, ut eaedem restit uantur, si extant, habita latione augmenti & diminutionis, vel si

non extant, ut aestimatio earum praestetur. l.

in rebiu aestimatis. D.selut.matrim. vel denique conuenit alternatiue, ut vel res ipsae, vel rerum aestimatio prae staret ut, atque haec electio vel in mariti vel in uxoris arbitrium ponitur. l. ρυ-rumque. f.si res iis dotem. D. de iust. At. Primo

casu idem ius est, quod in secundo; si tamen' aestimatio facta sit certo pretio. Nam si incerto pretio facta est, vel in eontractu matrimonii dictum est aut in dotali instrumento scriptum res aestiriatas quidem datas este, nec quantitas certa exprimitur, tunc sine dubio nulla emptio venditio contrahitur, Ideoque res dotales remanent, & restitui eaedem debent, quamuis nullum plane pactum de iis restituendis interuenerit. Satis enirn iure communi tutus est maritus quo iure ita constri tr- tum est, ut emptio venditio nulla sit sine certo pretio.

424쪽

to pretio. 9. pretium. Instit. de empl. vend. Lemis istis. C. de contrah. empl. Nisi forte pretium collatum sit in alterius arbitrium,id est, quanti Titius aestimarit, vel arbitratus fuerit; tunc enim emptio valeret, si Titius pretium arbitretur. l. vlt. Cod. eod. tit. In aestimatione autem dotis hoc amplius receptum est, quod etiam Titio non arbitrante: & definiente pretium, tamen emptio venditio contrahatur, & recurratur ad arbitrium boni viri, ut ovanti ille rem aestimauerit, tanti venditassit: sicut valet dotis proniissio , non expressa certa eius quantitate, vel alia te, in qua dos dari debeat. Lcumpore diuortium. 9. gener. a socero. D. solui.

matrim. Sed haec quaestio, quia dissicilior est, paulo pluribus explicari debet. Nam, si sequimur regulam iuris, dicendum contra vi detur, talem promissionem incertam non valere, ut generaliter traditum est de omni promissione, cum sciri non possit quid sit promissu Ia.d.9 gener. e t l. triticum. 9 . . ta L itastipulatmitae vers. ob Si ut etiam nec legatum iusmodi valet.fidomm.inprinc. D.deleg .lib. . Quae regula iuris ita temperata est, nisi tamen incerta promissio, vel legatum possint certa reddi ex ratione vel circum statia aliqua,tunc enim valebunt,ut est in Lquida in testamen to D.de leg. lib. 2 l. Stichm. D. deleg. lib.3. lsi cui. D. de ann. IV. Talis autem ratio rei certae reddendae frequens est illa,cum promissioni vel legato adiicitur arbitrium boni viri, vel simpliciter arbitriualicuius personae: hoc enim adiecto promissio M a

425쪽

ιτ8 DE AEST IM , T ID NE rei incertae erit utilis. certum est enim, quid vir bonus sit arbitraturus, id nimirum quod squaest. I.i Ieg.tib. 2 lan persona. generaliter. αὐ Reg. mr.atque ita in specie huius quaestionis Dostr et traditum est in I. 3. Cue doti miss C terum si detracto arbitrio Gid est, nulla mentione arbitrii vilius facta, dos incerta promissa

fuerit, hic quetritur an utilis sit promisio' & in

LI. C. edot Onussclare scriptum est, inutilem esse, neq; aci longin marito competere, ted coatra ind.*genm scriptum est, utilem esse, &simul ibi remoueturillaobiectio de rebus ince eis, vel promissis, vel legatis.ait enim Papinianus non esse incertam promissionem, quandodos incerta promittitur, & verbis generalibus. Ratio est, quia dotis modus constituendus est ex facultaribus & dignitate mariti & mulieris,

Quid ergo respondend um est ad ZLa. C.de δε-ru promus. Et vulgaris Ddaesponsio illa est,cl. idoqui de dote nudo pacto promissa, at g. gener. de dote per stipulationem promissa. Sed haec sententia plane falsa est,primum,quia in LI. r. promissa dos esse dicitur; promittendi autem verbum in iure nostro ad stipulationem refertur in dubio. sciendum m-de verb-obLI.s scriptum. Dinde inuti stipa dei nd e in dote cOstituenda aeque valet nudum pactum ac stipulatio.Is.c derit promis Quod Dd cum intelligerent, dixerunt, ideo non valere in d.LI. promissionem dotis incertae quia duo specialia

426쪽

faue singularia concurrere simul non possunt. vel duc, ut loquuntur, fictiones in eadem re propter quam sententia m ab omnibus quotidie allegatur d l. I. Vnum enim. speciale ςsse dicunt,quod nudo pacto dos sit promissiualtero,

quod dos incerta promissa sit atq, inde cones dunt.talem promissionem non valere,ut iu d.LI. scriptum est . Sed hoc totum de specialibus istis ineptum est ut recte docuit Francis. Duar nus bb. i iicut anmuers. Alii vero interpretes diuersas attulere solutiones, ut videre est apud

rissima mihi videtur Ad cui sit solutio, quam

primo loco ad d. g. gener. ponit: tertio autem loco adii l. r. a quo nec Harmenopulus Graecus,nec Duarenus & alii Latini recedunt. Dinferentia enim constituenda est inter promissionem patris, & mulieris, & promissionem alterius. nam a patre facta promissio dotis incerta, ea ratione utilis est, quia pater ex ossicio imnetur dotare filiam suam Larus libreos. D. derit nupt. Luit. C. derit. promi quare mirum non est si cum dotare teneatur, etiam dotare eam voluis ex litterpretetur. nec incertitudine vitiari promissionem eius; cum possit ac debeat ex modo facultatum suarum,& dignitate familiarum dos certa constitui. ita diserte loquitur d.*gener. at contra. si mulier promittat incertam dotem, quia se dotare non tenetur , B potest indotata etiam nubere, idcirco non potest ita existimari, quasi dotem voluerit constituere pro modo facultatum & dignitatum, ca

427쪽

potius verisimile sit,eam sibi consulere malus se, nullam aut exiguam dotem dando marito suo; & quod in uxore diximus, id multo magis in extraneo proluissore dotis dicendu esti qua in sententia comperio etiam fuisse Zasum in LIAD solui.matrim. communi illa opinione, de qua dixi su pra, refut ta. Nunc ut ad rem redeo am. Ita tenendum est, aestimationem dotis incerto pretio factam, sed collatam tamen in arbitrium alterius, facere emptionem & venditionem licet ille ndia arbitretur, quod si nec arbitrium adiectum sit, tunc emptionem nullo modo contrahit, sed manere res plane dotales , idque sartol. Paulus Castrensis, recti Lsime senserunt, quem dc alii sequuntur, teste Couarruv. lib. 2. p. 23. faciuntq; pro eo optime Lquidam .f. i. O .de leCI. cyl.vir uxori. D. de dot/rHeg. licet eas leges calumniati & obscurare conati sint Aretinus, & Alexander ad I. Titii textores. g. vlt.D. de leg. i . Nam in V. uidam.*.2, manifestum est, ideo nec rem legatam nec aestimationem eius deberi, quia illa aestimatio , ad quam lepatarius alteri cuidam rem praestare iusius est, incerta plane fuit, extincta scilicet re, siue seruo mortuo, ad cuius usque pretium reni praestari testatot voluit. Itit autem vir uxori, contra, pecunia certa fuit

legata, non autem istimatio incerta, vel pretium. ait enim diserte ea lex, pecuniam pro dotelegauit ; ideoque legatum pecuniae deberi, ibi. responsum est, licet res dotales , pro quibus pecunia legata fuit, extinctae fuerint. Videamus

. nunc,

428쪽

nunc, quis sit effectus huius rei, cum res dot ses e dem reddi debeant, ad quid aestimatio earum prosit. Dicendum est , eo valere primum, ut ipsae res siue species, non autem earum pretia soluto matrimonio restituantur, nec res ipset solum, sed etiam accessiones &augmenta, CX-ceptis tamen fluctibus, qui semper penes maritum remanent propter onera matrimonii d. l. nic.* cumgb C.de relux.act. Deinde ς stimationem istam eo valere, ut eodem pretio res dotales restituantur,quo crant aesti1natae cu dos da-

Ietur.*inter. C. detur. t.c mitib. Ex quo il-ud sequitur, ut si res aliqua dotis deperdita . vel deminuta fuerit detrimentu viri si, &aestimatio illa restitui debeat,vel res ipfacu alimatio-nς deteri orationis, ut est in eade lego; ubi recte Ad cursius, deperditam exponit, qu deliit esse

in rerum natura,deminuta, que ab alio usu capta

est. fundus. D.defund. dotal.ld'er u. D. de petit. hered. Sed ide de orrini alia dominutione, de deterioration e dicendum est. l. plerum D. eod.tit. Atq; haec ita sunt si dolo vel aliqua culpa mariti res perierit vel deterior facta fuerit. Nasi casu fortuito absq; vlla viri culpa id adciderit, vir no tenebitur. Culpam aut E intelligimus hic etiam leuissima vi docet Paulus de Castro in a. Lammatis. o in Lin his m. 9 β mancipia. D.se mair. quod valde notandum est , quia maritus alias in rebus dotalibus in Mimatis datis de dolo & culpa quidem tenetur, sed non leuissima, d.l. in rebus. etiam. Dsolui. matrim. l. in

rebus. D. detur. dot. ad hoc igitur etiam valet

429쪽

illa aestimatio, licet emptionem venditie neu no fecerit. Hoc loco obiicitur dissicilis antinomia ex d. pen. 5 .mancipia. 3c quidem dupliciter. Primum, quod in d. g.scriptum est.maritum deperieulo teneri,&quod propterea partus ancillarum, qui sunt&ipsi dotales ad maritum pertineant, idemque plane striptum est in I. mancipia. D. de iur.dot. Sed contra in I. I. C.solut .ma-tram. scriptum est , debere partus ancillarum mulieri restitui. Sed quod ad periculum adtinet, ita idem Paulus & alii respondent, intelligendum esse de periculo quod aliqua mariti culpa licet leuissima adciderit. Ad cursius autem plurimas solutiones adfert ind.L i quae licet omnes verae Cyno & Salyceto videantur, tamen illa est optima quod in d. 9 mancipia. id actum inter coniuges fuit, cum res aestimarent, ut periculum quoque ad virum pertineret ; omne igitur periculum quod adciderit . at contra in d.LI. id actum fuit, ut periculum ad mulierem pertineret ι quod satis significant illa

verba d. . extarent Ut restituerentur. Contra igitur, si non extarent; sicut & Lastimatu. D. solui. matri. in qua lege tertius ille modus continetur, cum scilicet conuenit, vires ipsa -- heri restituerenturi habita tamen ratione augmeti,&diminutionis ratione, viri boni arbitratu. Quae vero non extarent, ut earum aestimatio ab initio facta praestaretur. ubi quod a res extantes adtinet, quassitum crat, an eae restitui deberent,quas maritus vendidiss etὶ Et responsum est,debere, si maritus eas non vendi

disset

430쪽

disset volente muliere , vel postea ratum habente :& ratio est, quia licet venditae sint, tamen peremptae non sunt; cum apud alium extent, a quo eas redimere maritus debet &mulieri restituere. Quod autem dc augmen ro&diminutione illic scriptum est,ita intelligendum est , ut componiatio quaedam danam &augmenti nat, si quςdam res deteriores, quaedam auctiores,vel meliores factς sint. hic quς- ritur quid iuris sit, si mutatio in rebus facta sitq& distinguendum est . inter bonitatem intrinsecam siue substantiam rei,& bonitate extrinsecam siue valorem rei. nam pretia rerum solent

esse varia pro temporibus, & locis. Lpretia. f. vlt. D.adl. Falcia. Iψitur si res in dotem data maneat in sua substantia, veluti aeque bene cultus ager.& fructuosus,dicendum est ipsum debere restitui,& si pretium eius di autum si,maritum non teneri ad pretium, cum ei nihil impu-

tari pollit, quod extrinseca illa bonitas deminuta fuerit: satisque sit, si eadem bonitate in

chardus ad Lquoties. in . detur dot. ubi glossam Ad cursit ind. l. iivter virum, tanquam falsam & iniquam exagitat; quod dixerit, manente eadem rei substantia, si res tamen carior aut

vilior facta sit, pretium considerari debere, licet glossam illam Cynus Salycetus aliter interpretentur. Sed ea omissa, si res in dotem da- a deterior in substantia sua facta fuerit absque ulla culpa mariti, diccndum tamen est posse

SEARCH

MENU NAVIGATION