Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 10. De arte critica et de re antiquari

발행: 1762년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Antiquitates Hebraeorum. 63

Sicut pro peccato offertur hostia , ita es pro delicto e utriusque hostia lex uva erit. Ο Hostia vero huic sacrificio destinata aries fuit de grege, nulla sui parte macula consipersus, cujus sanguinem per gyrum altaris fundi oportebat, caudam vero, & adipem flammis absumi, carnibus Sacerdoti ad velcendum relictis. Caetera singularem hoc loco de delictis praecipuis mentionem faciunt SS. Vterae r

o Anima inquiunt quin peccaverit, contemto Domino negaverit proximo suo depositum, quod Mei ejus creditum fuerat , vel vi aliquid extorserit , aut calumniam fecerit, Ilae rem perditam invenerit, ef insipiens insuper petraverit, Er' quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines ; convicta delicti, redit omnia, qκα per framdem voluit obtinere, integra ae quintam insuper partem Domino, cui damnum inis tulerat. Pro peccato autem suo ineret arietem immaculatum de grege, dabit eum Sacerdoti juxta restimationem, mensuramque delicti , qui rogabit pro eo c ram Domino , dimittetur illi pro sim

gulis, qua faciendo peccavit. XIII.

412쪽

Caput L

XIII.

Oblationes, Primitis, Decimae,

aliaque. Sacrificiis ita descriptis adnectere opo tet velut appendicem ea, quae his assi nia Hebraeo populo in sacris Literis vel praescripta, Vel sponte ab eo susicepta leguntur. Primum locum obtinent oblationes , quae in Templo erant admodum familiares, in gratiam praesertim egeno rum destinatae, scilicet oblationes frumenti, similae, panis, placentarum, semctuum, vini, talis, olei: hae non raro seorsum fiebant, saepe etiam ipsis quoque sacrificiis reliquis additae fuerunt. Nulla certa in his quantitas erat praescripta, sed a religione ac liberalitate offerentis pendebat. Sacerdos Vero, quem ordo ministrandi tangebat, eas ex offerentis

manu suscipiens, illarum portione iniecta arae, reliqua sibi reservavit, & quidem iure Sacerdotis tanquam ministri Domini, si thus excipias, quod totum sacro igni devotum erat. At oblatio incens quotidiana in Altari thymiamatis praec

pia fuit his verbis : q Candelabrum At cum lucernis suis, γ altare aureum ν

413쪽

Antiquitates Hebraeorum. 6s

reum , in quo adoletur incensium coram Area testimonii. cr) Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane; quando componet lucernas, incendet illud, quando collocabit eas ad vesperam, uret thymiama sempiternum coram Dorimino in generationes vestras. Thymiama hoc qua ratione compositum fuerit, e ponit S. Scriptura eodem in loco : Dixitque Dominus ad Mosen: Itime tibi aro. mata, stacten , γ onycha, galbanum bori odoris, ibus lucii simum, ne qualis ponderis omnia, faciesque thymiam1 composiatum opere ungueutarii, mixtum dilueuis

ter, O purum, γ fanctificatione dignisR

mum ; cumque in tenuismum pulverem omnia converteris, pones eos coram tabe naculo Testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum Sanctorum erit vobιs ibismiama. Res haec erat adeo sacra & religiosa Hebraeis, ut eam in usus privatos Convertere crimen esse Capite luendum. Secundo loco memorandae veniunt Primatis. Harum nomine comprehende. hatur, quidquid primum sive ex homini-hus , sive ex animalibus, sive ex semina telluris ortum fuit i omnia haec apud Η r odi c. M.

414쪽

66 i Caput L

Hebraeos Deo consecrata fuerunt in Ggnum majestatis divinae ac supremi totam in gentem, resque illius cunctas dominatuS. Itaque primitiae tum ex fructibus agrorum , tum ex animantibus, quod primum erat, persolvendae fuerunt: infantes vero natu maiores Domino quidem offerri oportuit in templo, sed parentes pretio quinque siciorum eos velis ut litro oblato suum quisque redimebant. Multiplex autem primitiarum circa fruinges genus erat et Primum totius populi nomine oblatum manipulus hordei, qui antequam collectae messis usus concedebatur, sub vesiperam diei decimae quintae N ensis Nisian apud nos Martii in atrium templi deserebatur, ubi excussis contriistisque granis praeparatum frumentum a Sacerdote ad quatuor mundi plagas Conversio obatum fuit, ejus pugillo in sacrum ignem injector reliquum sibi retinebat iatque his peractis cuilibet messem suos in uis convertere licuit. Alterum genus primitiarum, singulis ut redderent

praescriptarum, nec certum tempus, nec quantitatem certam lege injunctam habebat r res tamen solemnitate non Caruit. Scriptores Iudaei fide digni hanc ita nobis narrant et cf Quum tempus

415쪽

Antiquitates Hebraeorum. 67

offerendi advenit, viginti quatuor hominum agmen processit, quod hos olearum foliis redimitus, & cornibus auro fulge tibus superbiens antecedebat, sacrificio destinatus, comitante tibicine. Tum sequebantur reliqui canistris onusti, quibus luas detulere primitias inter festivos cantus. Venientem turbam excepere cives

ex urbe effusi, totamque pompam per montem ad templum deducebant. Ubi ad atrium Sacerdotum perventum est,

Levitae intonabant verba psalmi vigesimi noni r Exaltabo te Domine, quoniam δε- Repisti me, DY. Qui vero primitias deis tulit , mox verba e Deuteronomio ct reddidit: Prositeor hodie eoram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terra, pro qua juravit patribus nostris , ut daret ,

eam nobis. Demum Sacerdos sublato canistro orationem prosecutus ad altaris lais tera illud deposuit, pronusque salutavit. . Rursum aliae primitiae suerunt, quarum

meminit Liber Numerorum. u Quoties enim panis ad usum familiae pinse batur, farinae portio reponenda fuit, Sacerdoti vel Levitae, qui eandem incole bat urbem, subministranda.

416쪽

Tertium locum stibi vendicant Decl. mae, quas solvendi consuetudo iam ante legem Mosaicam celebratur in S. Scriptura, in qua legitur Abraham devictis hostibus occurrenti Melchisedech Regi Salem, simulque Sacerdoti ex omnibus

spoliis decimas obtulisse : cx & Iacob

Cunctorum , quae ex Mesopotamia secum allaturus esset, decimas Deo persoluturum se vovisse. y At lege constituta variae decimae ab Hebraeis erant reddendae. Primo quidem a populo decimae Levitis solvendae fuerunt , qui tamen his ipsis uti antea non poterant , quam essi iisdem decimas Sacerdotibus ohtulissent. IUtrumque patet e libro Numerorum cet Proecipe Levitis atque denuncia s cum a

ceperitis a filiis L uel decimas , quas dedi

vobis , primitias earum inerte Domino , id es , deeimam partem decimoe. Porro decimam partem separare jubebatur unus quisque de populo Isirael e cunctis fruiactibus, qui nascuntur in annos singulos, a eo fine ut Hierosolymam transse rei incum ad Templum Domini, ibique in vestibulo invitatis ad epulas Levitis comederet: Comedes coram Domino Deo tuo, epulaberis tu, domus tua,

417쪽

Antiquitates Hebraeorum. 69

Levit qui intra portas tuas es. Quodsi via longior fuisset, nec decima commO de transferri posset, vendenda erat, dein pretium redigenda, illudque offere dum. Deoique tertio quoque anno seponenda fuit decima pro Levitis, peregrinis , dc pauperibus, uti praecepit Moisses : b Anno tertio separabis aliam de

cimam ex omnibus, quω nascuntur tibi eo tempore, D' repones iraera januas tuas.

Venietque Levites , qui aliam non habet portem, nec posse onem tecum, Er per grinus, ac pupidus , γ vidua, qui Iuxta portas tuas sunt, comedent, γ sat rabuntur, ut benedicat tibi Dominus. Quartus locus ocra pecunia ac Ga zophilaeis tribuendus est. Pecuniae sacrae nomine venit siclus, de hujus valore dixi in libro de re numaria b cujus dimidiam partem velut prexium pro animabus suis pendere debebant Hebraei adusium tabernaculi, quando scilicet popuIus in censium veniebat. ita Exodi. cc uuando tuleris summam Miorum Israel juxta numerum, dabunt fluvii pretium tro animabus suis Domino , di non erit Elaga in eis , cum fuerint recensisi. Hoc

418쪽

eto Caput L.

autem dabit omnis, qui transit ad numerum ; dimidium Ali juxta mensuram tempsi . . . fusceptamque pecuniam, qua cob ata est a Miis Israel, trades in usus im, bernaculi Testimonii, ut sit monumentum

eorum coram Domino, εν propitietur an malus eorum. Hunc quali sacrum trihu- tum Sacerdotes constructo etiam templo

Solymaeo diligenter multis annis exige hant. Verum postea longiori tempore intermissum, quum instaurandum esset templum, nec pecunia suppeteret, Joasi Rex denuo .lvi ab omnibus jussit, erecta ad templi fores ara, quam Graeci ac Persiae Gazophilarium , Syri Corbonam, Romani AErarium dixere. In hanc templum ingredientes pecuniam memoratam conserre debebant. unde apud D. Ma

cum d Sedens risus contra Gazophia laetum aspiciebat, quomodo turba jactaretas in gazophilacium. Sed nomen istud

non solum arcae huic , sed etiam aliis templi locis ac cellis tribuebatur, in quibus annona pro sacerdotibus, pretiosa munera i Regibus, devotisque personis oblata, quaeque ad sacrificia destinabantur, recondita servataque fuerunt, prae

419쪽

Antiquitates Hebraeorum. IX

XIV.

Summus Pontifex, ct Sacerdotes.

Multiplex heic secrarum personarum genus Occurrit: primum quidem earum, quae ad divinum ministerium solemni ritu fuerunt inauguratae, uti Pontifices , Sacerdotes, & Levitae, tum quae sacris rite ac decenter peragendis serviebant, uti Cantores, Janitores, & Nathanaei, tum quae licet sacra non attigerint, seramen vel Deo consecrarunt, aut Numinis Interpretes erant, aut Dei legem e posuere, quemadmodum Nazaraei, Prophetae, ac Scribae. Ponti es & exteriore corporis habutu, & ossicii sui dignitate ex aliorum Sa- Cerdotum numero quasi toto humero eminebant. Ad vestitum quod adtinet majestate plenum, iuvat singulas ejus partes ordine naturali breviter describe, re. Primo femoralia seu feminalia, ut vocat S. Scriptura, ex lino tenui consericta a renibus ad semora tegenda deflue-hant et haec excepit tunica linea, elegantioris texturae, quae strictis manicis tam arcte corpori adhaesit, ut nulla omnino in veste ruga esset, descenditque usque ad crura. Huic superaddita erat alia i

420쪽

eta Caput L.

nica talaris hyacinthina, in cuius extrinma parte ad pedes demissa duo S a. ptuaginta tintinnabula ut Josephus tra- 'dita aurea, totidemque intermixta mala punica e bracteis aureis elaborata tu, erunt sus ense, ut audiatur Aonitus, quarado ingreditur egreditur Sanctuarium in conspectu Domini. se) Ηas vestes fluentes continebat baltheus, seu acina vel cingulum, polymita arte distinctum, cli. versosque stores ac gemmas reserens et hoc quatuor digitos latum tunicas reli quas umbilicum inter S pectus stringe-ha.. Sequebatur Ephod seu Superbum Fale, ex hyacintho, crocco, bIIIo, puta

Pura S auro contextum, quoa ubi humeros tegebat, ex utraque parte duo lapides onychini auro conclusi emicuerunt, quibus insculpta fuerunt nomina filiorum Israel, seu duodecim Tribuum, sena in uno, & totidem in altero, ut Ponti sex ingrediens Sancta Sanctorum nomina Po-Puli, pro quo rogaturus erat Dominum, an humeris suis portaret. Ubi vero eadem Eona in pectore decussabatur, P ctorale seu Ratimati videre fuit, quadratae figurae, ac magnitudine palmum requans. Hoc erat pannus hrevis auro

intextus, & quatuor tinctui coloribus,

SEARCH

MENU NAVIGATION