Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 10. De arte critica et de re antiquari

발행: 1762년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Antiquitates Hebraeorum. D

contio , U Senatus.

Postquam vidimus, quinam Magistraritus Hebraeorum fuerint, quamque habu rint potestatem, explicandum modo, ubi& qua ratione potissimum illam exercuiserint. Notum est illud Jurisperitorum effatum : non omnia lege comprehendi possunt. Hinc opus est consiliis, in quibus saepius de communi bono disceptetur ac pronuncietur, uti de bello, pace, annona, finibus regundis, ferendis legibus privatis, Magistratibus creandis, & quae lunt alia. Quemadmodum autem in caeteris, ita etiam in Hebraeorum Repuhlica eluis modi Consiliis vel maxime locus fuit. Quodsi promiscue & ab omnibus inita fuerunt, Concionem vocare placuit; si vero seorsum & a paucioribus ac Seni ribus, Senatum. De Concione satis conis

stat e SS. Literis, auctorem habuisse ipsum Deum. hic enim co) ad Mosen et Loquere Aliis IsraeI: loquere ad universum c tum Israel. & respondit populus: Quae locutus es Dominus, faciemus, Obedientes erimus. rursum p) Dedit mihi D minus duas tabulas lapideas , quota com

392쪽

M Caput I

ese populi congregata est. Heic vero tria occurrunt memoratu digna. primum est, quod concionem convocandi potestatem non habuerint, nisi qui summo cum imperio praefuerunt, scilicet Duces, Reges, ac Principes supremi. / Congregavit δε-

ne omnem Uraelem in Gebem c q) Dixit Samuel Pudex, congregate omnem Isra lem in Masphat. r) Congregavit David Rex omnem populum. s Beeae ultaeonυocare conυentum in regione, sine i o, id est, Simone Principe. t)

Alterum est modus & ratio conmiscandi, quod fieri solebat tubarum lanitu am inde a Mosis tempore. huic enim praecepit Deus: cu Fae tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis

multitudinem . . . quando autem conKr

gandus es populus, simplex tubarum clangor erit, non concise ululabunt, Alii Aaron clangent tubis. Tertium denique sunt caussae, ob quas populus convocari consuevit, nempe vel ad audiendum, uti principio contigit, dum mandata Dei & leges promulgabantur; vel ad orandum & sacra facienda in locis q Pofa . ' cr T. Reg. 7. s a. Reg. I3. ct 1. MacAM. C. M.

393쪽

Antiquitates Hebraeorum. s

cis ad id destinatis, qualia fuerunt Maspha, Silo, & Galgala; vel ad agendum de creando Iudice, Rege aut Principe, deque bello gerendo, quarum rerum multa exstant in SS. Literis exempla.

Senatus universi populi c erant enim etiam alii ordinis inserioris in singulis rei hubus & civitatibus Senatus inquam universi populi a Deo ipsio per Mosen introductus est, & ex LXX. Viris, qui

aetate ac prudentia caeteros antecellue runt, conflatus. Congrexa mibi Meptuaginta de Senioribus Israel, quos tu nosti, quod Seniores populi stat, γ Scribas; duces ad ovium Tabernaculi foederis , f eiesque ibi stare tecum, γ dessendam, eris uar tibi : auferam de spiritu tuo,

tradamque eis, ut fusentent tecum onus. populi, tu non Alus graveris. cx venerabilis hic ordo Seniorum perpetuo adhaesit lateri Mosis, reliquorumque Du- Cum, tanquam Reipublicae Capitum , cum iis considebat, & de summa rerum unRJcum principibus consilia agitabat et etiam Regibus postea maximae venerationi fuit, ita ut Josiephus scribere non dubitarit : bH ogae Rex sine Pontificis, ae Sen torum sententia. At diviso regno, & f

394쪽

46 Caput L.

cta decem tribuum secessione Senatus hi in tribu Iuda & Beniamin eodem quidem

septuaginta Virorum numero fuit conseris. Vatus, non tamen eadem semper auctoritate apud Reges, utpote quorum alia qui, qui tales non erant, quales Deus esse mandavit, sed quales ipsi esse optabant, supremam potestatem sibi arrogantes etiam sine Senatus consulto decreta sanxerunt, & negotia regni administra.

Tunt. X.

Pudicium, re Concilium.

Iudicium & Concilium diversa fuisse apud Hebraeos tribunalia satis prodit Psaltes Regius , dum ait cy Non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in Concilio binorum. & distinctius Servator. et Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio ; qui autem dixerit 'miri suo mea, reus erit Concilio. Primum Graeci Κρίσιν seu iudicium, alterum συνεδριον sive concilium adpellabant. Judicium in singulis civitatibus erat constitutum, iubente Deo sa) Pudices---gistratus constitues tibi , judicabunt

395쪽

Antiquitates H arorum. M pMum justo judicio, neque Aectent iudi

cium, Ir*rte agnoscent personam, neque ac cipient munera. Judices hos e gremiin Senatorum cujusvis civitatis lectos, a

que iudicia ad portas civitatis exercita fuisse iam nuper diximus. Si noluerit accipere uxorem fratris sui, et lego debemr , perget mulier ad portam civita tis, θ' voeabit Senatum. b Formam illius latius nonnihil explicare iuvat, cum ius ideam nobis reliquit Petrus Galat,nus, olim Hebraeus, postea Christianus i,, in principio, inquit, non erat Contro. ,, versia in istaei, sed Domus judieiiis LXX, Judicum in diversis locis sed is bat. Una autem earum sedebat in ,, portis montis Domus, id est, Templi iis altera vero in porta Atriir reliquae au- ,, tem domus iudiciorum viginti trium

,, Judicum de quibus scilicet hoc loco,, nobis sermo est sedebant in singulis D civitatibus Istaei r Quum vero aliquid M poscendum erat, a domo judicii, quae is in civitate propria est, poscebatur. Si M audiebant , dicebant c nimirum ea ,, iam suam sin minus, ad illum ON,, dinem c nempe Judicum veniebant, is qui in propinquiore civitate erat. quin v audiebant, dicebant apud eos ; sin

396쪽

is minus, ad illum ordinem ibant, quio in portis Domus Domini erant, dic in bantque Sic exposui, γ μ socii mei, is exposuerunt: sic docui, A sorii mei. ., docuerunt. Qui si audiebant, dicebant apud eos et sin minus , ad eum ordi-n nem Veniebant, qui in porta Atrii Do- .is mus Domini erat,& dicebant et sic exm-.,.sui, e c. Qui . si audiebant, dicebant ,, apud eos : sin minus . & isti & illi ibant ad Consistorium Graith, in quo is Sanhedrin a mane usque' ad vesperamis sedebat. In Sabbatis autem, & diebus is festis solemnibus utpote Atrio Tem-. eli ob populi confluentis frequentiam se impedito a sedebant in muro. D Ita Galatinus, c cuius Verba, An minus

audiebant, intelligenda esse existimo, quando causa propolita altioris ordinis & in-.daginis erat, . aut tam facile dirimi non poterat: alias enim utique audire dehe. hant, & iudicium exercere, ne partibus litigantibus unum post alterum tribunal. quorum successionem heic describit m moratus Auctor cum maximo incomis modo ,- & forte gravi damno adeundum fuisset. Eminebat inter civitatum iudicia Hierosolymitanum: in hoc videre fuit se. . dentes in harenicyclum viginti tres judi- .

cess

397쪽

ees, Occupante medium locum Praeside, qui Princeps Senatus dicebatur, Vir speiaciatissimae probitatis ac sapientiae r hujus latus dextrum ac sinistrum stipabant ju- dides reliqui ordine sedentes Iruo. Sequeribantur tres a secretis, quorum unus su D fragia ab Dentium, alter damnantium , tertius utraque eXcipiebat ac promulgabat. Illustriorem reddidere confestum tres alii ordines eorum, qui e tota Judaea, & aliis tribunalibus delecti inseriora occupabant subsellia, velut Candidati, ad hanc Judicum dignitatem & munus

Cum tempore assumendi.

At supremum tribunal omnium &numero, & praestantia judicum, & negotiorum multitudine amplissimum celebratissimumque suit Consi orium Gazith, de quo supra , seu συνεδριον, id est Cathe. dra, uti Graeci vocabant, Latini Concilium, Hebraei Sanhedrin. De huius amtiquitate non modice variant Scriptorest Alii a Mosis usque tempore in deserto, alii in terra Chanaan a Judicum .eUO, 'alii a Solyma & Templo condito, demum alii a Gabino Judaeae sub Romanis Prs sicle illud deducunt. Thalmudici ut quam magnificentissimam de sto Sanhedrin idis

eam aliorum mentibus imprimerent, mul- BIBLIOTH. DOMA T. LIB. XIV. D ta

398쪽

5o Caput L

ia de eo commenta proserunt, Omnem fidem excedentia. Vero limitius videtur,

Concilium hoc primum in Silo Tribus Ephraim , ubi tabernaculum & in hoc Arca Dei aliquamdiu quievit; tum in Hierusalem Tribus Juda fuisse constitutum, eo consilio, ut tum causae majoris momenti, tum quae ab inserioribus civitatum tribunalibus ob sententiarum discordiam definiri non poterant, huc denique deserrentur , id quod disertis verbis indicat Josephus. Si Vero Judices

is nesciunt de rebus ad se delatis pro-M nunciare, integram causam in Urbemo sanctam mittent, & convenientes Pon-

ti sex, & Propheta, & Senatus, quid visum sit, pronuncient. ,, Neque hi solum, sed etiam postea Reges cum Principibus populi & LXX. Senioribus ac Scribis sive legis Doctoribus Concilium

hoc intraverunt. Locus ei celebrando destinatus erat Aula Templi, dicta Aula ' lapidibus frata, itaque constructa, ut meis' dia pars intra Templi atrium , ubi Or tores stantes causias agebant, pars altera, ubi Patrum consessus, extra Templi ambitum contineretur. Tempus hujus Con-

cilii nullis fuit circumscriptum limitibus: nulla die vacabat, si sesta solemnia &sabbata excipiantur, quibus in Antemu-

399쪽

Aut uitates Hebraeorum. s I

rale sive ad portam, per quam ad montem Templi ingressus patebat, transfereis batur. Post Esdram tamen Templo in. staurato secunda & quinta cujusvis se- ptimante seria Concilio cogendo designata fuit. Conveniebant Patres Cons rupti primo mane sacrificii matutini tem. pore , & sole ad occasum pergente discesserunt. nam causias agitare noctu nea

fas erat, quamvis liceret antea susceptas sub noctem finire. Ordo iudicii hic servabatur: Qui crimen alterius ad Sanheadrin deserre constituit, is Regem , aut pontificem, aut Principes adibat, nomen ac conditionem rei delaturus. quo facto illi Soterim cum lictoribus submisere, qui hominem in vincula darent, & si res postulabat , adjecere cohortem a praesecto Templi acceptam. Sic ad se delatum

tarceri manciparunt, donec causa cogno sceretur. Tum convocato universo Contilio, & reo in medium producto ab Acacusiatore crimen intentabatur, simul Sc poena his verbis : Pudicium mortis est viro bule, quia hoe aut illud fuit. Mox defenser constitutus teposuit i judietura mortis non est Oiro bise , quia illud non , fecit, aut justi fecit. Perorata postmoaclum & ventilata causa iudices datis suf-

400쪽

5 a Caput L.

demnabant reum, vel absolvebant. nam absque hujus Concilii Sanhedrin sententia nulli , etiam nocenti , Vitam eripere licuit, cujus rei insigne testimonium temiapore Reipublicae iam inclinantis praebet Josephus. db is Herodes, inquit, An-

,, tipatri filius quosdam latrones sine Conis cilii sententia intersecerat, ac potentia is sua terrorem omnibus inserebat. Qua- is re multi Hircanum Regem, & popu- ,, tum hortati sunt, ut ipsum causiam clio cere in Concilio cogerent. Hyrcanus M autem Herodem ad causiam in Conciri lio dicendam adesse iussit. Ille vero in ,, Concilium cum cohorte sua progresino sus adeo terruit omnes, ut nemo ad ,, accusandum accedere auderet. Silenis,, tibus autem omnibus unus Sameas, Vir

,, justus, dixit: Viri ex Concilio, & Rex l,, Credo neminem Vidisse unquam simia ,, lem huic aliquem in hoc Concilio coninis sistentem. Nam qui huc accedere con-m sueVerunt, ut causam dicant, humili.,, ter astare, & misericordiam a vobis po-

is scere capillis promissis, & veste atrata is soliti sunt. Hic Vero de caede causiam is dicturus adest purpuratus, & capite is ornato, armisque stipatus, ut si conus,, mnatus ex lege fuerit, nos morte affi-n Ciat; d Lib. I .

SEARCH

MENU NAVIGATION