Hieronymi Tartarotti Roboretani De episcopatu Sabionensi S. Cassiani martyris deque S. Inguenuini ejusdem urbis episcopi actis ad Antonium Roschmannum J.U.L. et Oenipontanae Bibliothecae custodem epistola

발행: 1750년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

do Patriae nostrae decus, quod tamen nemo tibi facile concesserit, sed etiam tessem omni exceptione majorem , si Diis placet, vo caVeris spag. 9. I .) quem viri scontinuo

subdis) aeυo nostro doctissimi toties fuisscriptis sine ulia reprebensione inserunt . Insearunt illi quidem, Roschmanne, sed quum de iis agunt, ad quae probanda alicujus ille momenti esse potest, ut sunt res ejusdem aevo gestis : non autem ut primorum Ecclesiae s culorum facta confirment ἔ multo Vero minus, ut eo auctore vetustiorum scriptorum findamenta subvertant, quod ridenis dum utique seret . Inserui & ego, non ut1 ententiam tuam assererem , sed potius ut quam debili standamento nitatur ea ratione declararem . Auctori qui, ut alia multa praeteream, Paullum Diaconum Langobardorum

Historiographum lippis & tonsoribuS notum, cum S. Paullino Nolano Episcopo confundit γ qui Vallem Mauniam , Vulgo nunc VH di Non , Anoniam vocari ait eo foras quod satis ibi abundet annona I qui rica m , hoc est Atagim Raetiar fluvium , Vulgo ALDcum , ab Athes fluvio Venetiae non di,

stinguit , etsi ejusdem Athesis accola : qui denique Gesta S. Vigilii 4 ridentini Episcopi & Martyris S. Hormisdae Papae transmisiala suisse scribit, quamquam auctor sit, Vigilium pastum esse temporibus Theodosii,

12쪽

mnisii sub Stilicone Consule, Hormisti

vero anno demum DXΙU. Pontifex fuerit electus, hoc est integro post S. Vigilii necem Saeculo ἔ Auctori, inquam , qui adeo frequenter, adeo turpiter, adeo pueriliter Iabitur in rebus aut domesticis, aut notissimis, absit ut multum tribuam praesertim quod ad priora Ecclesiae saecula in ne dum ut Patriae nostrae decus appellem. Em dem loco illum apud Tridentinos suos haberi, vel illud argumento est, quod quum inter Ucia Propria Sanctorum Ecclesiae Tridentinae olim Lectiones de S. Maxentia ha herentur , ut ex Calendario jussu Christo. phori Madrutii Tridentini Episcopi a Donato Foetio Venetiis edito anno MDLX. compertum est quae Lectiones, ut collati, ne instituta didici, nihil aliud sunt, quam Sanctae illius matronae Vita a Baribolomaeo Tridentino conscripta ; eaedem tandem sublatae fuerint , neque amplius publice legantur quod quidem , ut ex inserius dicendis palam erit, merito ac jure statutum fuit Ceterum quando testibus hujusmodi de lectaris , immo antiquioribus eos praesers, en alium tibi offero snam tecum liberaliter agere volo) nempe Petrum Calo Fosso-elodiensem, qui licet integro Saeculo Bimaholomaeo nostro recentior sit , utpote qui

13쪽

Saeculi XIV. initio floruit, aliquanto tamen antiquior est Petro de Natalibus , qui eodem Saeculo inclinante vivebat. Is igitur in suis Legendis , quae MSS. Venetiis asservantur in Bibliotheca SS. Ioannis & Paulli, ita de S. Cassiano Martyre loquitur Cod. membr. 544. sol. I. S. Cassanus fuit spectabilis genere , sanctitate infignis , sapientia cons ,

cutis, in omni cultu divino devotus. F, dei autem in tantum relator extitit , rautusque defensor , tam fe entissmus idola

rriae expugnator , ut pro ipsius fidei amore mortem contemneret, ct saeva supplicia de rideret. Ne vero lucerna Dei sub modio a sconderetur , O thesaurus tam inclatus occultaretur , o gemma tam fulgida Iatita

ret , providentia divina in Episcopum pri mum Ecclesae Brixinenss electus est , qu olim Saλοneos flege Sabionensis J dicebatur, ρο venerabiliter consecratus. Ubi tamquam Pastor bonus, speculator assiduus, dispensator fidelis, populum sbi creditum in

struebat doctrinis , convertebat miracusis informabat exemplis . Sed quum saeva Paganorum rabies in Chrsi milites grasti me tur , de Brixina, quae est in Alamanniae finibus, exire compulsus, quum Romam pergerer , ad Forum Sinliae , quod nunc mola dicitur, re olim Cornelia vocabatur a SFLla Cornelio potentissmo Romanorum ejus

14쪽

tonditore, Domino ducente pervenit e vel , tit dicit Frater Bartholomaeus , captus illuc ducitur ab iniquis. Quare civiralem ingresscorpit rudem populum fidei rudimenta docere , π a nefandis smulacris incultos homines ad cultum reducere deitatis . Ut hoc opportunius impleret, Magistrum se professus es esse scholarum ἰ utpote qui ρο divina scientia S. Spiritu docente imyutus erat,

o in humana nihilominus philosophia si rebat . Traduntur igitur sbi pueri disciplis nis scholasticis imbuendi, ut sc eos philoso phia Chrissianae instrueret disciplina . Sed

quia puerilis aetas effrenata nimis invenituro lubrica , utpote quae non coercetur sub imperio rationis, sed suae impetum sequitur voluntatis, nis ejusmodi magistratis censu ra compescar οῦ ideo Beatus Cassianus pueros , quos crudiendos susceperat , minis, o ver-keribus deterrebat, ut quod discere nolebant Iseontanei, iatrem discere cogerentur inviti. Quum igitur sc eos ad documenta salutis

Mahere nititur , eorum animus in Magistri odium concitatur, adeo ut eum Vud parcn-res'graviter accusarent, quod idola contemneret, oe eos cultum alium edoceret, diter

haec crudeles Uranni promulgant senten-xiam, quod omnes Christiani aut Diis sacrificia offerant , aut supplicia acriora per Προram . M M adesses alicui excusationis fa

15쪽

culam , jubent per omnes vicos o platear smulacra statui , ne adeundi feret diacul

ras e sacrificia omnis generis e biberi , ns aut paupertas terendi facultatem exclude.

ret, aut de fidius sacrificii sacrifemm impridiret e proponi dona re premia, ut cupiditas alliceret ' ostendi supplici a s tormenta ,

ne aliquem impunitas domulceret. Mittuntur per provincias satellius edicta Principum iniquorum exsequentes ἰ quibus in m lens cisitate Beatus Cassanus oblatus es , mire intrepidus , oe fidei calore succensus , pro ea fortiter dimicare paratus . Qui intem rogatus quis esset M. Reliqua quibus Cassiani martyrium ex Prudentis , Petro Damiano, & Dardo describitur, cum Christi passione comparatio instituitur, ac dentique miracula ad Cassiani tumulum divinitus perpetrata recensentur , quum longiuscula sint, consulto praetermittimus . Si de hoc Auctore, qui ejusdem sacrae cum Bararbolomaeo Tridentino familiae suit , hoc est D. Dominici alumnus , plura scire cupis . adi Dissertationem meam De Auctomibus ab Andrea Dandulo laudatis in Chronico Venero f. XIX. quae Rerum Dalicarum Tomo ub.

timo continetur.

IV. Verum quamquam probando Sabioenensi S. Cassiani Episcopatui nulla tibi sundamenta suppetant, omnibusque solidis ac

16쪽

primigeniis documentis destituto , aqua prora sus haereat , nihilominus dici vix potest ,

quot in partes te Verteris , ne victas dare manus cogereris. MSS. libros Chorales, ut vocant, Liturgicos, Breviaria, Calendaria, Lectiones, Orationes, Hymnos, Carmina,& sexcenta ejusmodi recentiora documenta, quotquot per universam Teriolim reperiri potuerunt, singula excussisti; quae quum 1incera, & antiquitati consona quod ad reliquorum Sanctorum, hujus praesertim Provinciae , res gestaS pertinet , tu repereris , inde recte colligere te posse putas spag. IOV. Nullum Sanctum in his contineri, cujus Acta , titui modo deperdita, truditione tamen legitima ac firma continuata non fuerint a prisma statim origine, atque hinc ea , quae supersunt , instar reliquorum , indubia esse .

Quod argumentum adeo urges, Ut temerarium atque emotae mentis eum voces , qui

hanc tuam illationem calculo suo firmare nolit. At quid hoc aliud est , quam si ex eo , quod quis aliquando non erraverit ,

eum numquam errasse, aut errare potuisse

concludas J Do tibi monumenta illa veritati,& antiquitati in reliquis penitus respondere, quamquam in multis inficiari id merito posset. Num ideo in nullo peccabunt λ Quis certae cognitionis privilegio ea donavit, constantisque veritatis Oraculum esse constituit p

17쪽

Sed ad versus Leoninos eti m transegis , quod scilicet in aliquo Breviario h c duo de S. Cassiano carmina offenderis ; - Patris almisoma Christum Aeet iis

muta transfixum graphiis se immola/ipsum

Contendis igitur, versus quos Leoninos Vineant, non Saeculi XIII. seeum , ut quibu4dam placuit, sed multo esse antiquiores . In aetate autem illorum designanda vix ti constas. Pag. enim Io I. cum V.Cl. Scipio-- o Saeculo jam septimo , immo etiam sexto eosdem in usu sitisse agnoscis . PamVero Igρ. in quod res eu ingeni, fatear

τibus, θη os tum consulere poἔsi, versus tam certe , ut vocant, Leoninos , ut emra eomtroversam etiam a Cristicis ut ratis 'obem

lux . Continuo vero Saeculi IX. exempla suo geris. At sub finem ejusdem Capitis ad Sarculum VIII. iterum redis, saltem quod ad duos a te allatos attinet , ais enim : Haud di uore mibi concedendum puro , hos quo que versus Leoninos ad Saeculum Vm eum reliquo Breviario pertimeνe , ad tempus nem. pe res auratae per Theodonem IL Sedis Sabi ne is . Verum octavo. septimo, aut etiam

seXto Saeculo exorti sint versus Leonini , quid

18쪽

quid hoc ad tuam caussam λ Si antiquitatem

duorum a te modo allatorum statuere tibi animus erat , non modo quando coeperint

Leonini versus, sed etiam quando desierint, probandum suerat. Parum enim refert quocumque demum tempore exorti sint, quum tamen usque ad Saeculum XIII. & ultra viguerint sui nullo negotio ostendere possem, 'nisi certis confirmandis tempus inutiliter terere piaculum mihi esset in proindeque duo illi eodem Saeculo XIII. aut proxime sequenti standi potuerint , nisi certum eorumdem auctorem designes. Ne quid interim dicam, Sabionensis Ecclesiae restaurationem a Theodone ΙΙ. factam, quam multis quidem Ver- his , nullo tamen probato teste pag. insuisper 28. 3c s. lectoribus tuis persuadere conaris , commentitiam prorsus esse censem

dam.

Postremo ad vulgi ineptias , & anicularum deliramenta etiam delaberis; ais enim pag. 81.3 Monstratur adhuc hodie Sabionae turris olim religiose eulta , ubi ab infideliabus captus detinebatur S. Praesul e monstraLxur vestigium pedis rupi prodigisse impressum a quin etiam catenas ferreas , quibus vinctus in ergastulo delituit, olim non sne veneratione adsuife ab idoneis testibus ac-eepi. Dolendum sane tibi est, catenas illas nunc haudquaquam adesse, iis enim & Boulandu

19쪽

Iandianos, & me ipsum quoque durissime

vinctos, in triumphum facile duceres. At non immerito ab ipsis sorte Brixinensibus tandem confractae sunt ; constringendis enim colligandisque fabulis minus idoneas, licet sero, aliquando tamen ipsi met agnoUere. Sed destine quaeso, Roschmanne, antiquitatem Episcopatus Sabionensis S. Cassiani curiosius explorare, numquam enim eo quo Velles, ascendes. Traditionem illam Saecu- Io IX. recentiorem esse compertissimum est ;si enim aut ante, aut illo saltem Saeculo viguisset , Moumus, qui ea aetate Vivebat, Ingenuinum Primum Sabionensem Episcopum non pronuntiasset. V. Uerum Cap. XIII. tres, immo etiam quatuor ante Ingenuinum Sabionenses Episcopos nactum te esse gloriaris. Quid Τ O cia Propria Ecclesiae Brixinensis Lectione IV. de S. Ingenuino haec habent: Ingenuisnus primus post S. Cainanum, temporibus Gregorii Magni, o Ruperti primi Salisbur. gensis Episcopi, circa annum Domini quimgenresimum nonagesimum Sabionensem re- Nit Ecclesiam. Audin J Ecclesia Brixinensiunullum ante Ingenuinum Episcopum novit

praeter unum Cassianum: tu tres, aut quatuor fuisse contendis 8 Estne hoc illustrare, aut potius obscurare Ecclesiae illius historiam J Quae ex traditione, aut monumen.

20쪽

ω XVIII m

iis supersunt veterum factorum reliquiae , eas in illis .ciis nobis ipsa exhibuit. Si tu illas falsii arguis, ac prosternis, etiam Brixinensium traditiones & monumenta prinsternis, dum pro illis vel maxime pugnare videris. Sed sit te hanc in theatro fabulam agentem non sine indignatione.tantum, Verum etiam libenter audiunt, tibis avent, plauduntque Brixinenses ipsi, speetator ero & ipse, & quidem attentus &Patiens; neque enim est quod tum illi,

tum ego a te quicquam timeamus. Speras

tu quidem pluribus ante Ingenuinum in scenam productis Episcopis, totam, quae Movino Mabilloniano in aedificatur, fabricam facile evertere posse ; si enim Ingenuinus quartus, aut quintus sit, non primus Sabionae Episcopus, & falsi evidenter arguitur Auctor ille, suus etiam Cassiano locus minime denegandus. Quam tamen ex voto tibi cesserit tuus hic ausus, paucis perpendamus. Sabionensem Episcopum aliquem ante Ingenuinum colligere te poste putas ex his S. Ambrosi verbis Epist. LXIII. ad Ecclesiam Vercellensem, a me quoque allatis Pag. 49. laudatae Dissertationis: Conficior dolore, quia Ecclesia Domini, quae est in vobis , Sacerdotem adhuc non habet I ac sola nunc ex omnibus Liguria, AEmiliae,

SEARCH

MENU NAVIGATION