장음표시 사용
31쪽
dissicilem non statim fuisse adsequutos. Βοιlando, qui,Tom. I. Februarii in Actis S. Ingenuini, in Brennis, Breunis, aut Areonibus eam statui posse putat sex cujus deinde sontibus hortulos tuos irrigasti) hincque Erconensis, Breunensis, sive Brenensis legendum esse judicat; recte Pagius in Cristica in Annales Baronii, ad annum DXC. Num. I4. respondet: Sed quum hic Bulandus) non ostendat, horum populorum Umbem Episcopalem fuisse, haec co ectura nouadmittenda; cui tamen dissicultati interpretatio mea minime subest. Opponi quidem posset, tres Ecclesias in Libello Supplici memoratas, hoc est Beconensem, Tiburniensem, & Augustanam; postquam ad
Gallos Metropolitas transierant, non Videri amplius Aquilejensi paruisse; proindeque Belunensem, quae citra dubium Aquilejensi Episcopo subjiciebatur, iis accenseri non
debere. Sed ea animadversio, aut nil prorsus sententiae meae ossicit, quum reponi facile possit, aliquam saltem trium illarum Ecclesiarum ad pristinam Metropolim rediisse: aut si vim aliquam habet, ea ceriste contra te aeque ac contra me pugnat , non minus enim Sabionensis, quam Belu-nensis Ecclesia anno DXCI. Aquilejensi
32쪽
lecturam amplexus est. Quid tum J Si e quisitiora sercula ei in promptu fuissent, lautiori convivio lectorem suum excepisset: jam quum nulla suppeterent alia, quae habebat apposuit. Idem Cl. Vir. Cap. VI. Num. . laudati operis Hundii sententiam refert, qui S. Cassianum primum Sabionae Episcopum a Fortunatiano Aquilejensi Antistite initiatum fuisse assirmat anno circiter CCCL. Iuliano vero Apostata impe
rante martyrio coronatum. At si Pruden
tio fides habenda , Cassianus Forocornelii passus est in saeva & generali Ecclesiae
persecutione, qualis post Constantini Magni tempora in Italia nulla fuit. Praeterea idem Prudentius, qui anno Trae vulgaris CCCXLVIII. jam natus erat, vetusti temporis historiam vocat Cassiani martyrium , quod prosecto dicere non potuisset, si Iuliano imperante , qui anno CCCLX ΙΙL sublatus est, factum id esset , sua enim ipsius aetate res accidisset. Nihilominus non modo haec non resellit Uir doctissimus , sed etiam Baronii objecta diluit ; immo Cap. XX. Num. 3. ejusdem operis inde arguit, Sabionensem jam a temporibus Fortunatiani Aquilejensi Praesuli paruisse. Sed cur non aeque sibi diluenda proposuit argumenta Antonii Crosint primo Vicarii , tum Episcopi Brixinensis, qui magno rM
33쪽
tionum pondere sententiam de Cassiani martyrio sub Iuliano Apostata egregie evertit apud Raderum Vol. III. Bavaria Sanctae in Vita S. Cassiani Scilicet non sua res agebatur: perfunctorie haec attigit; neque scrupulosius discussit . Si advertisset quibus argumentis conficitur, Ingenuinum primum fuisse Sabionensis Ecclesiae Antistitem, profecto eo quo est ingenii acumine praeditus, neque Cassianum, neque alium in ea Sede ante Ingenuinum Episcopum admisisset. Ceterum laude hic sua minime fraudat,dus Marcus Hansi ius, qui Tom. I. Gemmniae Sacrae in Prole m. Cap. XVII. Num. s. hanc eamdem quaestionem attigit, aitque: Diserte nominant f Aquilejenses Schismatici) Ecclesiam Tiborniensem, Becanensem, Augustanam, quarum prima indubitare es in Norico , reliquarum duarum interpretatio ambigua: in Norico tamen extitisse suspicio es, pro Beconensi enim videtur legendum Bet ensis. Quae quidem Bet ensis Ecclesia eodem auctore in Corollariis Num. . eadem est ac petoviensis, seu petovi nensis, aliis petaviensis, Petabisnenses, cujus Episcopi Uictorinus sin Romano Μ-υrologio IV. Non. Novembri minus recte
Pictamienses appellatus) Marcus, & Iulianus Valens in veteribus monumentis com
34쪽
memorantur. Quam facile enim P. litte ra ob soni ac formae amnitatem pro B. ab
amanuensibus accipiatur, OmneS norunt .
Quae sententia, licet postea docto Uiro minus arriserit, eaque in iisdem Corollariis
Num. I. revocata, Bernensis, seu Beronen-fs legendum est e conjecerit, ac Veronam.
intellexerit ; tamen quum sit posteriore multo Verosimilior, illi utique praeserenda: Petovium enim Norico finitimam suis se constat, immo Noricorum oppidis adscribunt Itinerarium Hierosol'mitanum, circa postremos imperii Magni Constantini annos scriptum, Ammianus Marcellinus Lib. XIV. Cap. XXXVII. & Zosimus Lib. II. Cap. XI. ex emendatione Reinest. IX. Haec quum ita sint, vide quaeso Roschmanne , quo jure scripseris pag. 1sq.) Nemini dubium haerere amplius posse, controversum hunc locum de sola Sabionensi Ecclesia explicari posse, imo debere . Quam tuam sententiam paullo post ceratam atque indubitatam pronuntias, immo addis contrarium aliquid ne vel somniari quidem posse. At si quod res est, libere fatendum , jucundissimo cuidam somnio mihi potius quam simillima videtur opinio tua, quam nulla prorsus ratione, nullo fundamento lectoribus tuis propinare contendis.
35쪽
Neque vero majoris momenti ea sunt,
quae postea subdis, hoc est solum tunc Sed is Sabionensis Praesulem Ingenuinum Raetiae Episcopum fuisse, qui ad Metropolim Aquilejensem pertineret . Soli Raetiae ad Francos delatae, & eminenti eorum imperio tum adhuc subditae, Ecclesiam Episcopalem non esse negandam. Postremo, Supplici Libello primum omnium subscripsisse Ingenuinum, quare eum propriam sedem habuisse necesse sit. Nam quod ad primum attinet, praeterquam quod totum id, ut modo vidimus, manifeste falsum est, ut ex eo aliquid per te inferri posset, probandum tibi esset, Beconensem Ecclesiam nusquam omnino nisi in Raetia sitam esse potuisse; quod quibus demum monumentis, quibus tabulis unquam confirmabis JAd secundum quod spectat, minime affe-quor cur Raetiis, etiamsi Francorum imperio subditis, necessario Episcopus sit tribuendus VI. Saeculi initio, quando tot illustriores Germaniae civitates multo etiam post eodem caruerunt; immo in ipsa Italia Concordiensis, & Fel trensis Ecclesiae ut de aliis interim sileam) illa quidem
Clarissimo, haec autem Fonte jO, qui ambo Ingenuini coaevi, ac Schismatis socii
fuerunt, antiquiores Episcopos non agnoscunt. Tertio denique argumento rei pon-C detur,
36쪽
detur, Ingenuino propriam Sedem a nobis non denegari, Sabionae enim Episcopum eum suisse fatemur, licet ante illum nullum Sabionensem Episcopum agnoscam US. Vide, quaeso, num irae tuae probationestanti ponderis sint, ut jure ac merito iis
tandem verbis potueris orationem concludere: His , Et puto, non obiter aut perfunctorie monstratis, majus adhuc aliquid amio dicere, hoc nemper quomodocumque scripserit librarius , quomodocumque discordent
exemplaria, atat eadem interpretati set Com-m uratorcs , causideratis omnibus circumsan-riis, penstatisque ad omnem crisin rationibus p alia quam Sabionenses Ecclesa hic
intelligi non potest. Aquam contundis mihi crede, Roschmanne, si pro tuo arbutrio, non ex Historiae Criticaeque Artis decretis de Ecclesitarum origine & antiquitate aliquid decernere audeS. X. At cominus congrederis, & Sabioenensem Episcopum ante Ingenuinum unum atque alterum non Vagum illum quidem,& cujus nomen ignoretur, sed certum ac
designatum depromis, hoc est MATUR NUM, RELUCANUM. Frustra hactenus laborasti ; num feliciore successu operam modo tuam impenderis, dispiciamus. Ex Synodi Gradensis Ad is anno aerar Vulgaris DLXXIX. ut creditur celebratae,
37쪽
Μaturninum colligi posse confidis. Miserum perfugium t Ergo etiam monumenta supposititia & conficta in auxilium ad Uo-CaS, ut caussae tuae patrocineris Τ Non probavi quod argumentis relictis, ad conjectu.ras diverteres: minus certe probaverim impollorum fraudibus auctoritatem quam habent nullam, a te modo maximam tribui.
Bernardo de Rubeis, Mansio, er Masseio, si non conficta, saltem suspecta videri Acta illa lateris spag. 66.) At ego hic fidem
candoremque tuum, Roschmanne, desidero; disertissimis enim verbis monumento rum Ecclesiae Aquileienses Cap. XXVIII. Num. I. ait Bernardus de Rubelse Eadem Acta Sinnodi Gradensis , Epipolamque Polagii H. ad Eliam datam paullo attentius expendenti, CONFICTA mihi midentur illis SUPPOSITITIA ; & quod pluris est,
adeo firmis rationibus, adeo invictis argu mentis sententiam suam statuere pergit Vir doctissimus, ut commiseratione potius dignus videatur, qui in Actis i Ilis ulterius tuendis oleum atque operam perdat. Quam in rem legi pariter meretur Fratrum Ballariniorum de Patriarchatus aquileiensis origine Disertatio Tom. IV. Operum Cardinalis Norisii pag. IOSI. Sed ne cui scrupulus aliquis haereat, tibique omnino fiat satis, ponamus eadem
38쪽
Acta sincera & genuina esse, simulque quid
ex iis pro te elici possit, inquiramus. Integra & primigenia affert Andreas Dandalus Rertim Italicarsem Tom. XII. & quidem, ut ipse ait, ex authenticis o vetusissimis Codicibus depromia. Inter Episcopos, qui Synodo subscripsere, legitur ibidem e Martinnus Presbior locum faciens Viri Beatismi Ingenuini Episcopi S. Eces De Secundae Raetiae. Agnelius Episcopus S. Ecclesae Tridentinae vemeniens his gestis subscripst. Ferdinanaus inbellus Tom. U.
Italiae Sacrae in Patriarchis Gradens bus eorumdem Actorum mentionem sacit ex Vetusto Chronico, quod Gradense dici solet, in quo lamen non integra dantur, sed Synodi dumtaxat historia affertur, ibique legere est: Ingenuus Episcopus Secundae Re tiae , Agnellus Episcopus Tridentiniis Dbycripserunt. Scilicet Historiographo sestinanti, quum ad Episcoporum subscriptiones, quae multae & variar ibidem recententur, Ventum esset , satis fuit brevioribus verbis Episcoporum nomina enuntiare. Idem dicendum de Synodo Mantuana anno Rurae. Uulgaris DCCCXXVII. celebrata, in qua ejusdem Gradensis Synodi narratio inseritur ; quare hoc tantum ibi legere eli: Materninus Sabionensis, Finminius Tridentintis
39쪽
duplici, Martianus enim Presbyter, qui Ingenuini personam gessit , & Maternisnus perperam appellatur, omittendus erat, R ejus loco Ingenuinus ipse nominandus, pro ut recte laetum in Cronico Gradens: deinde vero loco Agnelli Tridentini Episcopi, Flaminius obtruditur, qgi ignotas prorsus Antistes est, neque a quoquam inter Tridentinos Praesules numeratur . Id minime mirum, nam Codicis scriptor, ex quo Mantuana illa Acta desumta sunt, ita praefatur: Descripsi, ut vides, confuse in Brunecca oppido Norico eiusdem Ecclesii
Brivmensis anno MCCCCLX. ut monente
Iosepho Blanchinis Romani oratorii Presbytero, ubi Codex adservatur, refert Bem nardus de Rubeis laudati operis cap. XLVII
Porro quis credat ex hactenus allatis Maturninum aliquem Sabionensem Episcopum a te in scenam induci posse Τ Spem tamen omnem non abjicis. Acta Synodi Mantuanae prae omnibus eligis, & quod ibi legatur Materninus Sisionenses s hoceli Martianus Presbyter , qui Ingenuini loco subscripsit, & errore librarii mater-n'us vocatur) inde ΜATURNINUM Saabionensem Episcopum confingis . Scilicet
eadem perpetuo aberras chorda: ex lacunis omnia hauris ἱ & quum sontes & flu-
40쪽
mina praesto sint, aquam e pumice postulas. Perge porro: Iovem etiam ipsum ea ratione superaveris. Ipse enim ex proprio cerebro unam dumtaxat Minervam produxit: tu ex tuo multos nobis Episcopos educis. Quem set una ut foveas, ac inVentio. ni intervias, mirum est quam multa comminiscaris; plures enim Codices Mantua. nae Synodi commemoras spag. 68.) quorum alterum altero emendatiorem pronuntias: quando unicus tantum superest, hoc
est Vallicellanus. Apud Authores Sy nodum Gradensem impugnantes s subdis pag. 66. controversum minime esse, has subscriptiones non res De veros illorum temporum
Episcopos . Quando nullus ipsorum s de Man. sio non habeo quid dicam, ignotus enim mihi auctor est) id asterit: immo putant, si Bern ardum de Rubeis excipias, qui ut Actorum consarcinatoris ingenium expendat, de solo Tiburniensi dubitationem ingerit) veros illorum temporum Episcopos referre, licet ea fide, qua ficta & supposititia nituntur; unde inconstantia, &lectionum diversitas repetenda. Quam enim viria sui merito exclamat idem doctissimus Vir) longeque diversa sunt, quae pro genio
excogitantur J . Nec euim ut una veristas, ita unum mendacium est.