Hieronymi Tartarotti Roboretani De episcopatu Sabionensi S. Cassiani martyris deque S. Inguenuini ejusdem urbis episcopi actis ad Antonium Roschmannum J.U.L. et Oenipontanae Bibliothecae custodem epistola

발행: 1750년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

quae prae ceteris sarta tectaque esse debet . detrimenti aliquid capiat. Inquisitiones illas, quid fieri , . quid esse potuerit, hariolis relinque: quid factum sit, quaere. Conjecturis utere, quum Validior argumentandi ratio non suppetit: at clariore luce affulgente, ultro caecutire noli. Homerum laudat Horatius, quod ex sumo det lucem: tu contra ex fulgore sumum, immo tenebras vide ne elicias . Praeclara sane res est , primis Ecclesiae saeculis Evangelii lumine suisse illustratum , ea tamen gloria mendaciis minime conquirenda ; nimis enim care emitur , quod veritatis dispendio emitur . Si pro Uetustate pugnare non poteS , pugna pro Veritate, qua nihil est vetustius. V les ingenio, vales eruditione. Spartam aliam majore cum fructu adornasses : meliorem certe tibi auguror. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION