Hieronymi Tartarotti Roboretani De episcopatu Sabionensi S. Cassiani martyris deque S. Inguenuini ejusdem urbis episcopi actis ad Antonium Roschmannum J.U.L. et Oenipontanae Bibliothecae custodem epistola

발행: 1750년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Venetiaramque, vel eueris finitimis Italia parribus, hujusmodi eget incio. Per partes Italiae finitimas Raetiam I. & II. intelligi posse autumas spag. 62.) atque inde insers, Sabionensem Ecclesiam, quae sub Raetia ΙΙ.

continebatur, suo Pastore S. Ambrosi aetare minime caruisse. Equidem Cap. X. Raetiam utramque ad Italiam pertinuisse prinbaveras: nunc quod Italiam expresse non nominet Mediolanensis Antistes, sed Italiae partes finitimas, & tamen caussae tuae

patronum advocaveris, anceps quodammodo haerere videris, & ad easdem partes S bionam tuam remittis, quo scilicet ei Episcopum nanciscaris; sed frustra prorsus, &inteliciter . Per partes Italiae finitimas , Raetias intelligat Ambrosus, ut lubet, non repugno. Quid tum λ Nullam in iis partibus Ecclesiam fuisse testatur S. Praesul, quae Episcopum non haberet. Tu Sabionge eo Saeculo Ecclesiam fuisse proba: tum ego libenter concesserim Episcopo eam non Vacasse.

VI. Novum sabionensem Praesulem e tundere conaris spag. 6 I.) ex his Schismaticorum Episcoporum sinter quos Ingenuinus) in Epistola ad Mauritium Imperatorem verbis: Vuod ante annos feri coeρ

rate O in tribus Ecclesis nostri Concilii,

id es Beconens, Tiburniens, o Augusim

B a nas

22쪽

na, Galliarum Episcopi constitueram Iacem dotes . Per Beconesem enim Ecclesiam , seu Brennensem, ut alii legere malunt , Sabionensem commode intelligi posse arbitraris, ex eo quod Otto Frisngensis Brixi. noram in ipso Pyrenaeo squi nunc BrennermonS est, a quo non longe abest Sabim na) sitam dixit. Vide quaelo quo te disputationis aestus, atque intemperans Sabionensis Ecclesiae quo jure quave injuria nobilitandae libido, imprudentem abripuis. Cap. enim Quinto spag. I L) disertis verbis asseris: Brixinam hanc nostram vix notam fulse ante octavum Saeculum; quod

tius explicas confirmasque. Nunc tui ipsius immemor, etiam sexto Saeculo notam facis. Si enim sub Brennensi, Sabionensis Ecclesia latitat, quid aliud est Brennensis Ecclesia in illa Epistola memorata, quam

Brixinensis, exigua scilicet litterarum mutatione in Brennensem versa, quod idem Brixinora Ottonis in medium adducta, statuere te velle videris ρ Scilicet conjecturas conjecturis opponis, omnia susque deque habes, & incertus ac nutans, destruis tumet ipse, quod paullo ante construXeras. Qua ratione haec sibi cohaereant, tu vide. Ego enim abs te quaero, si Ecclesia, quae

nunc Brixinensis dicitur, sexto Ecclesiae

23쪽

m XXI

Saeculo Sabionenses vocabatur, ut certe Uocabatur, quomodo eadem Brennensis dici poterat λ Binomia igitur erat λ At quo auctore id confirmas λ Si re ipsa' verba tua sunt pag. I s.) Ecclesia Veronensis unquam fuisset dicta Brennensis, id in Ausioribus, Lapidibus , ac Tabulariis certe i enisset Mast M. Id ipsum ego de te jure dixerim. Ingenuinus Sabionensis ab omnibus dicitur , numquam Brennensis ; immo seipsum in eo Supplici ad Mauritium Imperatorem Libello Sanctae Ecclesiae Secunda Raetiae Episcopum Vocat. Cur non Bremnensem, aut potius Brennensium, si quidem more aetate illa recepto, nomen te ipso

judice spag. I sq.) verisimile est a gente

fuisse mutuatum λAt magno eruditionis apparatu nil propemodum intentatum relinquis M. IU. Aidendorum , quo tandem Ecclesiam in Raetiis , quae Brennensis, aut Beconenses appellaretur, Saeculi VΙ. initio extitisse evincas , quae non alia dicenda sit quam Sabionensis. Brenni, Breunt, Breunt, Briones, aut Neones Raetiarum populi fuerunt, ut Veterum scriptorum auctoritate probatur. PO-tuit igitur sita tu ratiocinaris) ex iis denominari Ecclesia aliqua Beconeos , Vel Brennensis in Raetiis. Sed Ecclesia Sabionen. sis in Raetiis est, ut nemo negaverit. Er-

24쪽

go haec potest esse Ecclesia illa Brennensis,

aut Beconensis, quae a Brennis, vel Becunis originem trahere potuit. En unico prospectu stupendum illud aedificium, quod proprio ingenio a iundamentis eXcitare es aggressus. Et sane si quo nomine ante Saeculi VI. initium Sabionense oppidum appellabatur, nos lateret, integrum tibi prosecto fuisset hariolari, atque inani illa pictura animum pascere: nunc quum contra sit, quid opus est verbis, ut Ecclesiae nomen, quam inibi sitam fingis, conjectando divines Z Certe Antonini Dinerarium biotonem notat ; quo loco sub Samione primitus scriptum fuisse , recte Cluverius Opinatur, atque oppidum illud est, quod postea Sabio, Sabiona, Sebana dictum ruit, vulgo nunc Seben. Idem nomen legere est in Tabula Peutingeriana. Porro Antonini Dinerarium, ut modo illud habemus, post Constantini Magni tempora absolutum fuisse, hoc est inclinante Saeculo IV. communis est doctorum Virorum sententia. Eamdem serme aetatem redolet Tabula Peutingeriana , utpote quae anno XV. imperii Theodosi Majoris, hoc est anno Fra Uulgaris CCCXCIV. concinnata fuerit , Ut viro doctissimo Marco misero adnotatum

Epist. s. ad Iosephum Maligerum ex quibus dilucide patet, Sabionae nomen jam inde

25쪽

inde a Saeculo IV. inclaruisse, quod deinde nomen ad finem usque Saeculi VI. Ω multo etiam post sui tu ipse, puto, non dissiteberis) perduravit. Nullus igitur locus reliquus sit Beconensi, aut Brennes Ecclesiae Saeculi VΙ. initio; sed si Ecclesia aliqua eo tempore Sahionae constituta fuit quod tamen nusquam a te probatum in S,

hionensis certo certius vocabatur, non Bremnensis, aut Beconensis.

VII. Neque vero est, quod Briainam in auxilium advoces, quo scilicet periculum facias, num in Beconensem, aut Brennen- Irin Ecclesiam illam transformari a te facilius possit. Si enim Sabiona huic tuae metamorphosi parum feliciter respondit, novamque sormam induere recusavit, subum reor ne haec sortius etiam resiliat. Certe Brixinam ante octavum Saeculum Vix notam fuisse tu ipsemet fassus es, & merito quidem ac jure. Anno enim DCCCXXVIII. oppidum, immo nec pagus suisse videtur, quum locus dumtaxat dicatur: ad locum, quae dicitur Pressena, ut legere est in Charta veteri anno illo signata apud Carolum michelae tum Historiae Frisi ensis Tom. I. Part. II. Num. 332. Anno DCCCCI. ut ex Diplomate a te ipso spag. Igs.) allato, fit manifestum, Curtis appellabatur,

quae vox medio aevo sonabat agrestem quam

26쪽

dam habitationem aedificiis, colonis, servis, & latifundiis ad rem rusticam neces-1ariis instructam. Tandem Matthaeo Ridero teste Tom. II. Bavariae Sanctae in Vita S. Lucani) sub Othone ΙΙΙ. qui ab amno DCCCCLXXXIII. ad annum usque MII. imperavit, moenibus cincta, oppidi nomen indepta est, quod tamen Ioannes Mentinus Annalium Boiorum Lib. V. Cap s. num. 9. R Migulaeus Hundius in Metropoli Smlisburgensi aliquanto serius factum suisse tradunt, hoc est ab Hartinico Sabionensi Episcopo circa annum Trae Vulgaris MXXXVIII. ex quibus omnibus Bri-Ainae Ortus, atque ut ita dixerim infantia,N adolescentia prorsus patescunt . Nihil

igitur e X eo nomine extundere poteS, quo

Brennensem Ecclesiam aliquam, ubi nunc Brixina est, olim fuisse comminiscaris, quum

Brixina nondum ea tempestate orta esset.

Quare Beconens , aut Brennensi Ecclesia neque tu lucem aliquam praebere potes,

neque illa tibi. At inquies , nihil ne igitur conjecturis

dandum λ Dandum vel maxime, sed quum auctores, & documenta deficiunt: testibus autem, iisque locupletissimis occurentibus, ex quibus validissimae probationes deducun-

Iur, conjecturas recedere necesse est, nisi Arti Criticae nuntium omnino remittere velis.

27쪽

Velis. Ex Antonini Dinerario, & Tabula Peutingeriana luculenter discitur quo ninmine antiquitus appellaretur Sabiona; ut quid igitur non acquiescis, ut quid nOVanomina confingis, sollicite invelligans aequaerens quod jam inventum ac detectum , ante omnium ora oculosque Versatur λ . VIII. Uerum enimvero quaenam Igitur est, & ubinam gentium statuenda Beconensis Ecclesia. a Schismaticis Episcopis in illo Supplici ad Mauritium Libello memorata λ Si tu porro ita me interpellas, im- Portune prorsus, & praeter rem id facis . Quid enim si nodum hunc Gordium sol- Vere minime possem λ Num ideo concludendum esset, Beconensem Ecclesiam unam eamdemque esse ac Sabionensem λ uaenam fuerit, non assequuti sunt tot ante me doctissimi viri. uid, si me quoque nescire fatear J Verum ne Beconensis Ecclesia tibi diutius animo obversetur, tandemque agnoscas nihil in ea perfugii a te statui posse, mentem tibi meam libentissime aperiam. Antequam tamen id facio , Schil malico. rum verba ipsa audire praestat. Sed quia

Galliarum Archiepiscopi sinquiunt illi) υλcini sunt, ad ipsorum sine dubio ordinatio. nem accinrent, o dissio-Gur Metropolitana aquiloensis Ecclesia sub Sestro imperio confisura, per quam Deo propitio Ecclesias

28쪽

in gentibus possidetis. Quod ante annos η ri coeperate O in tribus Ecclesiis nostri Concilii, id est Beconens, Tiburniens, ο -- gusiana Galliarum Episcopi constituerant Smrerdotes. Et nis ejusdem runc divae mem

viae Iustiniani Principis jussone commotio

partium nostrarum remota fuisset, pro nostris iniquitatibus paene omnes Ecclesias ad Aquileiensem Sinnodum pertinentes Gallimrum Sacerdotes pervaserant. Factum id Iustiniano imperante, quum nempe Alemannorum nationem a Gothis dimisiam in suam potestatem redegerunt Franci, atque ultra etiam progressi, plures Italiae Provincias Occuparunt qua de re ita Procopius Lib. IV. De Bello Gothico Cap. XXIV. Paullo ante Francorum Reu Theodebertus morbo obierat squod accidit anno aerae VulgariSDXLVII.) quum sbi nullo negotio tribuimria fecisset nonnulla Liguriae loca, Alpes

Cottias, agrique Veneti partem maximam.

Etenim Franci arrepta belli, quo Romani Gothique erant impliciti, opportunitate, sino discrimine ditionem suam iis locis auxerunt, de quibus illi pugnabant. Venetorum pauca oppida Gothis supererant I nam Romani maritima , Franci caetera occuparant . Idem

Cap. XXVI. auctor est, Narsete in Italiam anno DLI. misso, Aeri Veneti loca renuisse prodiis Francos. Ex Agathra quoquet

29쪽

que Lib. II. discimus, Leutharim Franco. rum exercitus ducem, Pado transmisso , in Venetiam defexisse, Ceneraeque constitisse. Inde intelligitur sui recte monet V. Cl.

Bernardus Maria de Rubeis Monumentorum

Ecclesiae Aquileienses Cap. XXI. Num. a. cur Schismatici Episcopi dixerint: Nisi divae memoriae Iustiniani Principis iussione

commorio partium nostrarum remota fulset , pro nostris iniquitatibus paene omnes Ecclesias ad Aquileiensem SFnodum pertinentes Galliarum Sacerdotes pereaserant. Quum enim Franci maximam Agri Veneti partem occuparent , periculum erat, ne ipsas quoque Venetiae Ecclesias invaderent Galliarum Sacerdotes; quod tamen Francis inhibuit Iustinianus, Norici, & Vindeliciae posses ione ipsis confirmata, ne ditionem ultra protenderent. Hinc patet, nulla nos necessitate cogi, ut Beconensem Ecclesiam in Raetiis statuamus. Potuit esse in Raetiis ,

potuit in Norico, potuit in ipsa Venetia, modo suerit Metropolitae Aquilejensi addicta, tres enim Ecclesias sui Concilii nominant Schismatici Aquilejenses, & nihil praeterea addunt.

At quando in Raetiis eam figere tibi perplacet, do tibi Ecclesiam in Raetiis Aqui-lejensi subjectam, quae Beconensis in Libello Supplici recensita potiori jure quam Sa

30쪽

ς XXVIII

Nonensis, sive quaecumque alia dici posisit. Belunum, vulgo nunc Cisidalidi Bel Iuno, vetus urbs est Plinio, & Pro emes memorata. hellus, Cluverius, Cellarius, aliique eam Raetiis accensent, immo postremi duo ubi in Plinio Lib. ΙΙΙ. Cap. XIX. legitur : Fertini, Tridentini , Berunenses sal. Beruenses in Raetica oppida , Belunenses interpretantur, quibus consentit soan nes Harduinus in Notis ad laudatum Plinii locum. In ea urbe VI. Saeculo Ecclesiam constitutam suisse, non est quod dubites. Laurentius enim Belunensis Episcopus oris dine nonus , tum Synodo Marianensii a Schismaticis anno DXC. Vel, ut aliis vi detur, DLXXXVII. convocatae, tum Supplici ad Mauritium Libello anno DXCI. dato, simul cum Ingenuino de Sabione subscripsit; ex quibus constat Aquil ejensi Praesuli jam tum paruisse, eidemque paret

etiamnum . Quam facile autem vox B Iunensis , in Becunensem, aut Beconensem verti potuerit, nemo non Videt, duarum scilicet litterarum, aut etiam unius dumtaxat mutatione. Haec igitur dubio procul dicenda est Beconenses Ecclesia illa tantopere non modo a te, Verum etiam ab alii frustra quaesita; ut prorsus demirer tot do-

stissimos, atque in Ecclesiastica Italiae Historia exercitatissimos Viros, rem minime dissi-

. Di ii ipso f

SEARCH

MENU NAVIGATION