Hieronymi Tartarotti Roboretani De episcopatu Sabionensi S. Cassiani martyris deque S. Inguenuini ejusdem urbis episcopi actis ad Antonium Roschmannum J.U.L. et Oenipontanae Bibliothecae custodem epistola

발행: 1750년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

alius, qui in Episcopatu eum praecesserit, Synodo Gradensi anno DLXXIX. celebratae intersuit, idemque, ut ex Pagis conjecturis colligitur, intra annos DCXXIV. R DCXXX. in exsilium fuit missus; sedisi se eum ut minimum annos quinque supra quadraginta dicendum esset, quod disscite omnino videtur. Sed Acta Synodi Gradensis siterum dico) supposititia & conficta sunt. Noli eis fidere. Caussae tuae pessime consulis, si eam tenebrionibus & nugivendulis committis. Si quid absurdi ex ii Actis sequitur, id quod verum est, continuo in dubium ne revocare velis, sed potius falsitatem illorum inde argue; luce

enim tenebrae dispelluntur, non lux tenebriS.. Verum quando illa uti genuina, disputationis gratia, hactenus consideraVimus , age porro eodem loco habere pergamus . Quod de tempore, quo Ingenuinus viUendi finem fecit, Baronius, Bollandus, Ic Pigius reserunt, non certo aliquo auctorum

testimonio probant , sed ex conjecturis , iisque levissimis, ne dicam falsis, ut infra videbimus , arguunt. Et sane , si anno DXCI. Supplici ad Mauritium Imperatorem Libello primus subscripsit, quod, ut videtur, plures in Episcopatu annoS ageret, quam reliqui collegae eidem Libello

- Diuili sed by Cooste

42쪽

subscripti; verosimile certe non fit, eumdem ad annum usque DCXXXVIII. aut etiam DCXXIV. vitam produxisse. At sacscriptorum auctoritate, invictisque rationibus omnia firmata sint. Quid mirum, Ing nuinum supra quadraginta annos Sabionensem Sedem tenuisse λ Nullane ejus rei exemis pia suppetunt cum in Veteri, tum in re centiore Ecclesiastica Historia λ Immo obvia quam maxime sunt, & a nobis ne longius ea perquirantur, atque ab ipsa Brixinensi E clesia non discedamus, postremus ejusdem Praesul, hoc est Gaspar Ignatius Comes Κunigi, qui ante annos duos diem obiit extremum, quinque supra quadragintarannos eam seliciter gubernavit. Etiam primis Ecclesiae Saeculis sit morum probitaS,& doctrinae praestantia id poscere videretur , juvenes aliquando ad Episcopatum adsciscebantur, quod S. Vigilii Tridentini Episcopi exemplo confirmatur. Videsis quae in hanc rem protuli Φ. XLIII. Dissertatimnis de origine Ecclesiae Tridentinae, neque enim ea hic repetere animus est .

Quod si quis vigesimum quintum exempli

gratia, aut trigesimum aetatis annum agens

eligatur Episcopus, quid mirum si etiam ultra quadraginta annos in Episcopali SN

Neque vero ullius roboris est quod ad

43쪽

sis Actorum partem postremam ad Paullini Aquil ejensis Episcopi Conciliabulum anno DLVII. convocatum, cum Bernardo de Rubeis pertinere dicamus , tunc utique etiam Episcoporum subscriptiones ad illud tempus pertinere dicendum eine, proindeque Ingenuino septuaginta serme Episcopatus annos tribui oportere. Ut enim tibidem docti illius Viri conjecturam undequaque tutam ac firmam eine, evidentissi-rnum tamen est ex ipsis Actorum verbis, subscriptiones illas non ad postremam, sed ad primam illorum partem reserendas esse; diserte enim in ea prima parte legitur: Et reliquis Episcopis, σ Sacerdotibus, quorum nomina subscriptiones propriae mmnifestant. Sed quisquiliis hujusmodi discutiendis

diutius immorari nec Vacat, nec lubet . Illud dumtaxat addiderim Mamrninum illum tuum etiam domesticis documentis repugnare ; nam si Ecclesiae Sabionensi ante ingenuinum praefuit, cur Maturninus alister, qui ab Ingenuino sextus est, & in Catalogis Sabionensium Episcoporum apparet, non appellatur Maturninus Secundus, sed simpliciter Maturninus λ Repones sortasse Catalogorum conditores primum illum Maturninum ignorasse. Sit ita. Non

44쪽

igitur, inquam ego, ex Sacris Diptychis, aut puriore aliquo inte deducti sunt C, talogi illi, sed ad libidinem conficti; proindeque aut Maturninum Ingenuino antiquiorem repudies oportet, aut illo admi Lio , soίa Catalogorum tuorum fides δc auctoritas corruit, pro qua tamen tuenda manus identidem conseris.

XI. Quod ad alterum Sabionensem Episcopum a te assertum attinet, hoc est Lucanum, quem invitis Catalogis omnibus , una Philippi Ferearii auctoritate nixus, in-Vehere non erubescis spag. 61. in mirari satis haud possum, Virum eruditione praestantem, & Arti Criticae non insensum , qualem te cum in hac, tum in reliqui glucubrationibus tuis praestas, non pervidisse quam infirmum ac debile sit argumentum illud. Siccine ergo ad Critices Artis regulas, rectaeque rationis normam antiquitatem exigis, ut rem primis Ecclesiae

saeculis gestam, fide Auctoris, qui nudius Iertius floruit, in serioris subsellii, & qui

non sine dubitatione loquitur , tanquam veram lectoribus tuis vendites λ Quid, quaeso, interest tali Auctore, & nullo omnino auctore loqui λ Haec ne decent indefessum antiquitatum Sabioncnsium scrutatorem, quemadmodum in Epistola Nuncupatoria teipsum appellas P.Pudeat te prorsus Bollandianis

45쪽

dianis viris doctissimis objecisse. pag. I.

Omni fere litterario apparatu sacro, o profano , ac praecipue MSS. noseris Codicibus destitutos esse. Neque enim decet, in tanta rerum inopia & mendicitate paupertatem aliis te objectare. Lucani Acta in Tabulariis Ecclesiae Belunensis, quae Sancti ejusdem viri reliquias servat, reperiri dicuntur. In iis vocatur Episcopus Brixineos , licet Caesestino I. Summo Pontifice, hoc est U. Saeculo ineunte, floruerit, quum nempe nulla erat Brixina . Praeterea tradunt eadem Acta, Lucanum a suis accusatum, ac propterea

Romam usque progressum, quum pallium coram Pontifice ad Solis radios siccandum suspendisset, non ab ullo illud clavo pependisse , sed iisdem radiis quasi paxillis quibusdam fuisse sustentatum; quod idem legere est de S. Florentio Argentoratensi Episcopo apud Laurentium Surium Die VII. Novembris. Ex quibus jure quis suspicetur, Adta illa a recentiore quopiam consarcinatore suisse conficta, qui ζquum genuinis documentis destitueretur, & tamen aliquid litteris consignare percuperet, aliunde corrasit , quod narrationi insereret suae. Nihil olim pretermisere Bollandiani, quo eadem Acta eruerent, at responsum

46쪽

XLIV

vita S. Matiue, o S. Lucani id solum constare, o dici posse, quod a populo

sisti habeantur iis veneratione, re colantur ut Sancti; quare haec addunt Antuerpienses: Ferrarius citat monumenta Ecclesse B

Lunenses, quae mirum est, ibi hodie amplius non superesse: an quod Belunenses tu fatis perspiciant, pro genuinis admitti Cis posse'Quid plura Z Ferrario ipso judice in iis Non. nulla continontur fabulis proxima, veluti, quod ursum, qui sbi in itinere equum devoraUerat, Romam usque ad Pont cis conspectum equitaret; ac perdices, quibus in

itinere praeceperat, ut Romam convolarent,

Pontifici donandae, illae ante Pontifici aifuerint. Ursi fabula etiam Romedio nostro, aliisque Sanctis Viris assingitur . Ut ut sit, Lucani Sanctitati nihil ego hic detractum volo. Illud dumtaxat contendo, si Ecclesiae alicujus regimini praesuit, Sabionensem haudquaquam illam esse potuisse, quum ea tempestate nulla adhuc Sabionae constituta fuerit Ecclesia. XII. Atque haec serme sunt, Roschman. ne, quae ut Anovmi Mabilloniani fidem atque auctoritatem elideres, & ante Ingenuinum non modo Cassianum, sed alios quoque Episcopos Sabionensi Sedi praefuis-s e ollenderes, a te excogitata fuerunt, quibus suffultus, temere a me s humanitatisci tuae

47쪽

tuae certe hac vice immemor in statutum fuisse contendis spag. 3ς.) Ingenuinum primum suisse Sabionensis Ecclesiae Praesulem. Nunc vero te ipsum judicem appello, ringoque atque obtestor, ut attento animo ,& a partium studiis alieno perpendas, uter nostrum rationem ducem rectius sit sequutus, uter ad veritatem propius accesserit, uter de ipsa Brixinensi Ecclasia magis meritus sit: an tu, qui falsis documentis, paralogismis, hariolationibus, fabulis illius dignitatem ac praestantiam tueri aggressus es: an ego, qui Veterum scriptorum auctoritate, & argumentis squantum materiae ratio patitur) firmissimis munitus, quae revera gesta sunt, eruere tentavi, quodque res ipsa fert, libere edixi. Erroris argui Movmum Mabillonianum ab ipsomet Cl. Editore his ejusdem Vesebis asseris: In ordine Sabionensum Antistis tum, vulgo Seben, quorum Sedes postea Brixinum migravit, ante Ingenuinum p nitur S. Cassianus; ρο post Ingenuinxm vndecim alii ante Masulonem, qui in his versibus secundus est. Sed falleris, Rosch.

manne. Sensum verborum Μabillonii aut non adsequutus es, aut te adsequutum non fuisse simulas. Non enim haec ideo dixit, quod ullum in Movmo errorem notare

voluerit, sed quod ex eo castigandos esse

48쪽

XLVI

domesticos Brixinensium Catalogos judicaverit . Patet id ex primis aduolationum verbis, quae ita habent: Ex premissis versibus, quos Saeculo IX. scriptos fuisse constat, corrigendi sunt vulgati Indices Episcoporun a Metropolis Salleburgensis. Et sane eos Indices cautim Movmi Versibus continuo conseri doctissimus Editor, & primo quidem

quinam Episcopi ex Salisburgensium Antillitum Elencho expungendi sint, diligenter adnotat: deinde ad Ratisponenses, RFrisingenses transit; atque iis excussis, tandem ad Sabionenses venit, & quid in iis pariter castigandum , quid expungendum sit, verbis modo a te allatis indicat. Illud idem repetit Mabillonius in Annalibus Tom. ΙΙ. ad annum DCCXXXVIII. Num. a.

ubi haec leguntur: Haec consant ex genuinis Indicibus a nobis editis, ex quibus vulgati emendandi sunt. Ceterum Sabionens apud Noricos Episcopatus paullo serius erectus est, nec ei ullus proprius praefuit Episcopus ante Ingenuinum ct Mastulonem. In his aliisque immane apparet apud Hundium discrimen. Et ad annum DCCLXX. Num. 29. Mendosus et apud Hunium, ut id in

ira curau observem, primorum Sabionensium Discoporum Ddex, quem ex Pervetu- io codice S. Emmerammi sic corriger Etitati in subjicit Anovmi versus de Episco- pis

49쪽

XLVII

piς Sabionensibus. Hocne igitur est Anon mum erroris arguere λ Fidem iterum', & ingenuitatem tuam desidero; non modo enim hic, sed alibi etiam, nempe pag. 18. Μabillonium iis scriptoribus accenses, qui a partibus tuis stant, &id ipsum, quodHundius, sensere. XIII. Sane ad anoninmi illius vim &auctoritatem, quam habet maximam, infringendam nullum superesse effugium video, nisi quis obtendat, ejusdem aetate sa-mam de Cassiani adventu Sabionam, &Ecclesiae illius constitutione nullam prorsus viguisse, deperditis scilicet, aut latitantibus veteribus monumentis, quae postmodum ex densissima antiquitatis caligine prospero successu tandem emerserint. At somniare Verius, quam ratiocinari illum di-Xeris, qui eo perfugio utatur. Si enim ad Veterum scriptorum fidem enervandam id cuique reponere liceat, nullum jam Historiae caput, utut validissimis testibus firmatum, in tuto erit: nihil non fabularum adstruere nullo negotio quisque poterit, 3c

vetustate conculcata, cujus honor & reve rentia apud cordatos quosvis tanta perpe tuo fuit, recentiorum inanibus commentis iac nugis palmam conserre. ἰDeinde vero quis sibi persuadeat, pri- imum Institutorem, cujus nomen & fama 'altas

50쪽

XLVIII

altas semper in hominum animis radices figere solet, e Brixinensium memoria penitus excidisse ; virique illius notitiam,

qui novam religionis rationem , noVam que vivendi sormam invexerat, quive a caeco, in quo tamdiu versati suerant, Gemtilitatis errore, Evangelii luce illata, tandem eos liberaverat, adeo consenuisse, ut universos propemodurn lateret ex quo praesertim ejusdem nomen ob sortiter toleratum pro Christi fide martyrium, adeo illustre, adeo celebre erat in tota Ecclesia λ Ecclesiarum exempla , quae ut antiquiorem originem jactarent, primos & Veros Antistites suos , fictis ac supposititiis

recenter additis, nominibusque ingeminatis, adeo misere consutderunt, ut imprabsentiaru in discerni neutiquam possint, Obvia quidem ac vulgatissima sunt: at Ecclesiae exemplum, quae non adeo multis ab exortu Leculis primum auctorem suum ignoraverit, vix certo aliquo, & ex purioribus Ecclesiasticae Historiae sontibus hausto monumento, mihi quisquam probaverit; quod scilicet sacrorum Diptychorum usus , qui antiquitus obtinebat , ingesta

identidem solemniter veterum cujusque Ecclesiae Praesulum mentione, singulorumque nominibus ordine recensitis, illud vetaret;

ex quibus Diptychis Monymum Mabillo-

SEARCH

MENU NAVIGATION