장음표시 사용
101쪽
rent. Quod si eam, quae a me nuper alia. ta est, ipsis detegere licuisset, substitissent sortasse, sibique temperassent, quo minus ingenio indulgerent suo , Utpote quae non divinationibus, fictisque Actis, aut nullius roboris argumentis, sed certo & exploratissimo facto nitatur. Sexcentae hujusmodi etiam verosimiles rationes & conjecturae comminisci nullo negotio possent . Eae omnes, iterum dico, laudandae & amplectendae forent, si nulla alia firmior extaret: at ratione in medium producta, quae non modo aeque verosimilis est, sed certo etiam atque indubio facto comprobatur ,
eae omnes recedant oportet, quae utut Verosiimiles, tamen factis vel repugnantibus, vel ex ingenio confictis sustinentur; conjecturas enim ex conjecturis ortas, iis locum cedere conjecturis, quaeria certa quapiam Veritate profluunt, nemo non aequissimum
judicabit. Neque vero in Ingenuini tui sanctitate
vindicanda magnum quid praestares, RoSchmanne, si ad antiqua Brixinensis Ecclesiae Breviaria, Calendaria, Lectiones, Orationes, & id genus alia sedulo excutiendate conferres. Improbo huic labori omnino parce. Si ante Paulii Diaconi aetatem publicum Ingenuino a Brixinensibus cultum statutum ostendere potes, ipse quoque VO-
102쪽
lens, lubensque manus dederim: at si id non potes, conde quaeso tua Calendaria; neque enim negamus sequiori aevo eum illi honorem jam a pluribus saeculis tribrutum fuisse. XXV. Sed quid dicendum de miraculis, quae Hundio auctore ad Ingenuini tumulum perpetrata sunt, quibus in hodiernum diem eumdem clarescere attestatur λ Nonne ea satis superque probant mirificam illius Episcopi vitae sanctitatem p Ego vero, Roscii manne, qui probe noverim, quam facile ex vulgi rumoribus
miracula confingantur, aut pro miraculis venditentur quae naturae vires nequaquam
superant, testem mihi afferri vellem non vagum illum, & auritum, sed certum , gravem, & doctum, qui praesens ea propriis oculis hauserit , excusserit, perpen
Verum fac miracula ab Hundio commemorata verissima & testatissima sint, quum eorum tum in Romano Μανrologio, tum in Proprio Briκinens, musaeo Risero , aliisque disertissima occurat mentio; nulla tamen inde sanctitatis Ingenuini educi potest conjectatio, nullum argumentum in ferri. Neque enim sverbis utor V.CLIoamnis Μabilonii in Epist. De cultv Sanaorum
ignotorum f. XVIII.) sua miracula etiam
103쪽
Mera, Dinciunt ad probandam alicuius fame litatem , nis aliunde sanctitas comperta
sit, aut ex insigni vitae integritate, eκ certo O approbato mar rio. Fieri enim psimi ciera miracula ad falsas reliquias , ob fidem ac pietatem eorum, qui eas ver esse credant. Quod ad Ecclesiae Brixinensis gloriam amplificandam non parum valet sid enim minime nunc a me silentio praetereundum fuit, ne indecora tantum persequi videar unum illud est, scilicet conjici aliqua ratim ne posse , eam sin minus Ingenuino viventea Schismate depurgatam suisse, saltem proxime ab ejus obitu id accidisse, quod ce te pro maximo illius ornamento reputamdum, quum multae ejusdem Provincite Ecclesiae, praecipue vero ipsa Aquilejensis Metropolis, adeo multos post annos ea labe fuerint insectae. Sane S. Gregorius Magnus
Lib. VII. Epist. XCIV. nunc Lib. V. Epist. XLVII. in Mastatonem laudat, eique εratias agit, quod in Schismaticis Aquileiae ad
Romanam Ecclesiam revocandis strenuam peram navasset. Porro Ingenuino in Episcopatu Sabionensi Mastulonem successisse Movmus Mabillonianus testis est. Mastulo secundus, seditque regendo Cathedram s
104쪽
licet in vulgaribus elenchis decimus quintus, aut decimus sextus ordine collocetur ;qui Mastulo, quod idem ille sit, cujus laudes a S. Gregorio celebrantur, quive postea
Episcopus Sabionensis sit effectus , valde mihi verosimile videtur. XXVI. Verum, ut quae hactenus susus disputata sunt, paucis concludam , quum ex Schismatis Aquilejensis historia, prout
Paullus Diaconus eam refert, pronum factum sit Schismaticos Aquileja: Episcopos quati Sanctos, & Consessores amplecti ac
uenerari, ut Bartholomaei Tridentini, Petri de Natalibus, aliorumque eXemplo comprobatum fuit : quum medio aevo , hoc est aetate densissimis ignorantiae tenebris involuta, satis obvia sint exempla Ecclesiarum, quae, quod attinet ad cultum Sanctorum, a recto Ecclesiasticae discipline tramite ob Episcoporum oscitantiam ita aberrarunt, ut Areander III. O postea Innocentius III. videntes abusus, qui ori bantur circa Sanctorum cultum, prohibuerint, ne deinceps ali. quis pro Sancto coli inciperet me Romani Pontificis approbatione, ut Robertus Bellar minus testis est in Lib. I. Cap. VIII. De Sancitorum Beatificatione; qui abusus in hac nostrorum temporum luce s nominibus parco, ne ingratae rei memoriam renovare videar minime destini : quum Germani ,
105쪽
quod ad religionem spectat , simpliciores
aliquanto sint , ne quid deterius dicam , quam reliquae nationes: quum denique Ingenuinus jam inde a IX. Ecclesiae Saeculo almus vocatus fuerit, ab Movma scilicet Mabilloniano; quid mirum si Brixinensis Ecclesia tum quum in Beatorum numerum rein
latio privata auctoritate, idest Episcopi una cum populi suae Dioecesis consensu peragebatur, neque Summi Pontificis suffragium
accedebat, re minus perpensa, neque ad examen revocata, publicam tandem huic suo Praesuli venerationem cultumque decreverit, altaria excitaverit, templa demum
erexerit J Quid mirum si inde factum sit, ut plura veris illius Actis ex ingenio fabaliis addita sint, atque adeo cultus ex salsa Paulli narratione ortus, falsas alias ficta que narrationes produxerit λ Quid denique mirum si haec omnia, praesertim vero peram liquus Ecclesiae Brixinensis cultus, Mart rologii Romani curatoribus sucum secerunt, adeo ut Ingenuino tandem locus datus sit 3 Quum enim nulla appareret ratio, nulla suspicio nata esset, cur Brixinensium cultus temere invectus judicari posset, merito ac jure pro certo atque indubitato sanctitatis
ligno ille habitus suit. Illud idem erga alios quoque ejusdem coetus Episcopos prosecto accidisset, si faci-
106쪽
res adeo cives invenissent, qui aris templi
que dicatis, eos Venerari, atque in suos Patronos eligere non detrectassent . Sane nullum ego ex illis invenio, cujus memoria adeo illustris ac sancta ad nos usque pervenerit, ut Ingenuini memoria suit; quod scilicet Paulli Diaconi merces et si longe lateque distusae, & quamquam scriptores mul-1OS cum sacros, tum profanos sesellerint, adeo tamen fortunatae non fuerint, ut Episcopos, Civitates, ac Dioecesses integras su-cato nitore suo decipere valuerint. Emtorem tamen aliquem, qui licet tanti eas non secerit longe tamen quam par est, aestimarit, apud Forojulientes, & Vicentinos nactae fuisse videntur; nam praeter binas Uti Mensis Aulae Patriarchalis Inscriptiones supe-Tius memoratas, in quibus Severi, & Eliae Aquilejensium Episcoporum sanctitas celebratur, qui a Romanae Ecclesiae communio ne sejunoti, obfirmato in Schismate animo obierunt; testis est Bernardus Maria de Ru heis in Admonitione in Appendicem ad innumenta Aquileiensia in insigni Ecclesia Collegiata S. Mariae Civitatis Forijulii Epis
coporum Aquilejensium Catalogum asse Vari, quem Si ulis annis die secunda F bruarii in Festo Purificationis Deiparae, Cau-delarum distributione completu, ante Missmνum solemnia, coram palamque ex Od O al-
107쪽
ia voce recitat Canonicus Archidiaconus .
Quem morem in Aquilejensii Metropolita- via Ecclesia olim viguisse probat, recteque conjicit ex vetusto Diptychorum usu profluxisse. Porro in hoc Catalogo non modo laudati Severus, & Elias, Verum etiam reliqui omnes Schismatici Aquileja: Epu- copi ordine recensentur, eodemque, quo illustres revera ac conspicui sanctitate, ocdoctrina ejusdem Ecclesiae Praetules assiciuntur honore, omisso interim Candidia
no Orthodoxo Patriarcha cum reliquis ul-que ad Petrum. Quod ad Vicentinos attInet, de Horontio illius urbis Episcopo, &Ingenuini nostri collega, haec tradit infellus Tom. U. Italiae Sacrae in Episcopis UI-centinis: Horontius anno DXC. apud Paullum Diaconum, o Petrum de Natalibus titulo beatitatis insignitur ubinam Diaconus Horontium Beatum appellet , milii incompertum in tametsi apud Baronium inter Schismaticos Episcopos Setaerr Patriarchae Aquileiensis asseclas adnumeretur. Diis memoria habetur Vicentiae Die V. Iunii.
Quibus postremis verbis cultu aliquo a Vicentinis Horontium prosequutum suis se inbellus innuit. Quem cultum, qu: cumque demum ille luerit , post Pauιιι Dioconi aetaκm invaluisse , ac tum apisi Paullo, tum aliis, qui in eadem haeresi
108쪽
suerunt, acceptum referri oportere, tam mihi certum est, quam quod maxime . Quo denique minus mirum sit, Sabionensem Ecclesiam in Langobardorum Historiographi Queam incidisse, quum Vicenti na in ipsa'Italia constituta, & multo Sa-hionensi illustrior , vitare illam penitus
non potuerit. Ceterum eodem impraesentiarum errore eam teneri nemo sibi petasuadeat; nam Vir eruditus Franciseus Fortunatus Vigna, qui in Vicentinorum rebus tum sacris, tum profanis illustrandis Versatur, me per litteras monet, ab illa Ecclesia nullum nunc Horontio cultum impendi. Quod quidem recte sapienterque factum; ut enim modo laudatus Mabillo. nius β. XII. ejusdem Epistolae De cultu Sanctorum ignororum prudenter praecipit, quod ad hanc rem attinet, Prima regula
est, ut Sancti nequaquam dubii set sed
certi G indubitati, utpote certis o indu-hitatis recogniti argumentis. Id enim ad
religionis seceritatem spe tat, ut non niscerta fidelibus janditioris vitae exempla proponantur . Si ergo dubium si s addit 3. XXI. ) eorum mari rium, vel incerta fam Iitas ἰ non colendi sunt, sed ad summum honesto habendi loco. Quam in rem Para- grapho proxime antecedenti factum nam rat, quod V. Cl. Danieli Papebrochio contigit,
109쪽
tigit, plane dignum quod hic reseratur Cum anno MCLX. Papebrochii ipsius verba sunt dom. V. Maii pag. 223.) v nissemus Ravennam, O XX. die Novembris ingressi ornatissimum templum novi Clastensis intra urbem Monasterii , adormvissemus sub majori ara quoddam corpus sacrum, illic depositum σ decentissme conditum a quodam Cardinati Legato, admoniti esse Sanctae Ar ridis matronae , σ-r ris Graecae, cujus ibi festum quotamnis ageretur die XXIV. Aprilis; dudii fuimus poss Altare, ut specitaremus marmor
tres aut quatuor peris longum, altum vero unum, quod cum corpore illo pariter alim
redderemus . Hanc ergo interpretationem eis scriptam reliquimus : Dulcissmae mulieri Ar ridi Trophimus maritus . Annis vixis XXXVI. monuimusque removendum a templo
Uideri fallem lapidem, qui natus esset scandalum parere intelligentibus , o mulieri forsan ethnicae positus, ac deinde a Christimnis fuisset allatus in re tam , ut alicujusi G o Mam
110쪽
Maryris loculo claudendo serviret pro late. re .FNam illa corda s sic enim , ubi nos litteram P. posuimus, norula quaedam erat, aliquam speciem praebens transfixi cordis ins vera sunt corda, solum esse indicia doloris, quem maritus hauserit ex factura tam carae conjugis. Quod in aliis pluribus ethnicorum epitaphiis videre erat Cum Ra-
Gennati inchiepiscopo innotuisset nostrum de lapide so judicium , praedictam Congregationem , quae scilicet super indulgentiis , fm crisque reliquiis Romae instituta est , eo s. luit; re responsum accepit, non solum amovendum lapidem , sed ipsum quoque illud corpus, quod Μηνris esse nullo jam terra argumento patebar, restituendunn Domino Cardinali, qui ipsum donaverat. o dignum certe s continuo subdit Mabillonius in Romana gravitate iudicium sacrae illius Congregationisi a qua sne dubio eadem omni.no sententia in semilibus fastis speranda es,
s de his pariter consulatur. XXVII. At quaerat hic ex me fortasse quispiam, qua demum tempestate , 3c quo procurante, tantus Ingenuino honor delatus, ut Romano Mar rologio inscriberetur ΤΙd scire nostra non parum refert , inde enim quantum ei juris ex illa insigni prete. rogativa accesserit, palam erit. Μαγrologium illud, quod si prima ejusdem