Hieronymi Tartarotti Roboretani De episcopatu Sabionensi S. Cassiani martyris deque S. Inguenuini ejusdem urbis episcopi actis ad Antonium Roschmannum J.U.L. et Oenipontanae Bibliothecae custodem epistola

발행: 1750년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

M CITI

dem exordia spectes, initio serme nascem tis Ecclesiae coalescere coepit , Martyrologiorum Omnium , quotquot deinceps sub sequuta sunt, lans & origo merito appellari debet, a quo singula quasi a. sonte rivi dimanant. si quis horum omniam , qar a nobis sum recensita Mart rologia s inquit Baronius Cap. IX. Dissert. De Romano Mamyrologio , eidem praefixae) ο qua postea accesserunt, Originem perαν , ο ad suum

principium reducere velis, omnia e Rammno , velut ex trunco ramos , producta esse

rem cer . sime etiam se ut de fluminibus accidit, quae quum e suo fonte modica scaturigine suam, iicra majorum fluminum

accessione turgescant, tamcn nomen , quod

ab eo acceperaur, non tantum non amit

tunt , sed communieant ceteris in se a suo principio nomen sumerent ἰ praedicta omnia , non Hieroumi, non Bedae, vel Furi, non uardi, Adonis aliorumve nomine Gyens inscribenda , sed Romani mr rologii.ab hoc, υel illo aucti, essent potius risuis com fgnanda. Firmissimo hoc, & quod jure nemo in. filiari possit, fundamento posito, sequitur inde, ii quod nomen in nullo ex memoratis posterioribus Martyrologiis recensea. tur , illud a veteri Romano Mart rologio exsulasse, pro certo habendum. Porro no

latum

112쪽

latum jam superius a nobis suit in antiquissimo, quod Hieroumo tribuitur , yrologio, nullam Ingenuini nostri mentionem fieri. Beda, Florus , Rabanus, Ado., uardus, Notherus, ceterique veterex Mam rologiorum scriptores , ad unum omne&seque deiilloisilent ; ex quo tuto inseras licet, non modo Μar κologiui Romano inscriptum non fuisse Sabionensem hunc Dpiscopum proxime ab ejus obitus die, sed ne . post multa quidem saecula e ac postremis demum temporibus precario quodammodo aliquem in eo locum inveni sie. Quae quidem res quam parum ejus caussae emolumenti asserat, immo quantum ossiciat, nemo sane non videt. Si enim Ingenuinus VI. Ecclesiae Saeculo floruit , ut certe floruit , cur in antiquis Sanctorum fastis nomen ejus

non cernitur, cur nullus Veterum Martyrologorum illius memoriam.recolit λ Latuit ergo antiquos omnes ejusdem vitae sanetitas, & posteriori demum arvo emersit 8 At quaenam monumenta in apricum protulit serior aetas, quaenam asta detecta sunt 8 Nihil propemodum rised merae tenebrae, mera somnia, merae alucinationeS. rQuis igitur nobis illum invexit, R. qua id ratione ductus praestitit J Rationem proexime attigimus , hoc est cultum perantiquum Brixinensis Ecclesiae, qui pro cςrto

113쪽

sanctitatis indicio s.neque enim taussa aliarum occurrebat ) habitus est. A quo vero ιfuerit eo privilegio donatus , t si in re o scura divinare licet, Bellino Patauino Et mitanae Familiae alumno auctore factum id esse arbitramur ἔ Bollandus enΙm, qui de Sanctis omnibus adeo bene meritus est ,

quivei speciatim quidquid ad Ingenuini semctitatem comprobandam facit , undique cablectis monumentis, indicare non omisit ad Diem U. Februarii, nullum antiquius Ma tyrologium in quo Ingenuinus appareat, Ossendit eo , quod laudatus Bellinus publici juris i secit Venetiis annos MCDXCVIII. Quod quidem Martyrologium licet Uy.arai

Maryrologium sit quo tum communiter utebantur occidentis Ecclesiae paene omnes, etiam urbis Roma: una Vaticana exceptablamen multis a Bellino additamentis minis suit, ut cernere est in adcuratissima inuaradiani Martyrologii editione a P. D. Baptissa Solleris procurata; inter quae additame ta Ingenuini nomen ponendum i est , quud in sincero, & expurgato Usuari Mart Mugio nuspiam apparet. Porro quum Gregorius XIII. Sumus Pomtifex in animum induxisset novam MartPrologii editionem quantum fieri posset castigatam , quae omnibus Ecclesiis inservi- ι, adornare, atque eam curam pluribus

114쪽

praestantissimis in Urbe viris demandasset, inter quos fuere Robertus Bellarminus, &Caesar Barcinius; ii Usuardi Μαυrologio usi sunt. In expurgando autem ab erroribus uari textu , etsi ad veteres Martyrologos, quos Romani Marumlogra rivulos a pellavimus, subinde confugerint, laboribus

tamen recentiorum proficere non recus,runt, praecipue vero Bellini , & muni, quibus in illa editione elaboranda multum detulerunt. En qua ratione Ingenuinus , novem a sua aetate elapsis saeculis , in Romanum Mart rologium tandem irrepsit. Quae quidem res, si penitius introspiciatur, neque nova , neque mira videri prosecto possit, nisiel, qui opere in longo doctissimis etiam viris domnum aliquando obrepere ignoret, idque exemplo haud carere prorsus nesciat . Ain xentius, ut id obiter innuam, Mopsuesterat Ecclesiae in Cilicia Episcopus, Arianus fuisse videtur, ut a Fratribus Balleriniis Lib. III. Cap. IV. Num. LI. Obsemationum insiera Norisii opera adnotatum, quod etiam in cauisa fuit cur ejusdem nomen ab illius Ecclesiae Diptychis exsularet: tamen Martyro. Iogio Romano insertum est ad Diem XV ΙΙΙ. Decembris. Illud sane merito ac jure quis miretur, Baronium Annalium Ecclesiastico

rum parentem, eminctaeque naris virum ,

quum auctorem , qui Ingenuinum Sanctis

acce uin

115쪽

aecenseat, Petro de Natalibus antiquiorem vidisset nullum, eum autem Paulli Diaconi errorem sequutum , turpissime alucinatum fuisse constet; nullam tamen hac de re dubitationem ingessisse, atque ad eumdem P trum tanquam ad idoneum sanctitatis Ingenuini testem, lectorem suum remisisse , quum praesertim idem Baronius Paulli Dimconi sphalma non modo agnoverit ipse, sed aliis etiam indicaverit, ita scribens in Annalibus Ecclesiasticis ad annum DLXXXVI. Num. LXXXVII. Sed hic lector attendat , gravius me in errorem lapsum Paullum Dia-Conum , aliis errandi occasionem fuisse, dum putavit damnatores Trium Capitulorum eo dem fuisse ab Ecclesiae communione extorres gut dum de Iohanne Ravennate asserit, eo quod Trium Capitulorum damnator extiterit, a Romanae Ecclesiae communione excidisse eadeo ut plane convincatur ipse Paullus de Tribus Capitulis historiam minime assecutus fuisse. In quem errorem lapsos vrdimus re centiores Historicos, o quidem disertos viros, Paullum errantem secutos 2 ex quo factum est, ut in deυium, semel immisso pede, iidem implicati teneantur aliis multis

erroribus, ut quum dicunt, Ioannem Raven natem Episcopum adversus Romanam Eccle sam rebellasse, atque Smaragdum Marchum

116쪽

ηIia huiusmodi υeritati contraria e nam ita

in re tanta a vero exorbitantes , vix credi

potest, in quot snt abduciti mendacia, nec quidem levis momenti, dum qui fuerunt Ca-Golici , collocant inter schismaticos, schismaticos vero inter Cathosicos numerant, opem fecutorem vocant marchum maragdum, qui

schismaticos zelo pietatis exagitavit. Ad amnum DXCII. Num. VII. addit: In hanc proinfundam erroris foveam lapsos esse omnes re centiores Historicos,inexplorate se tantes Paul. ii vestigia. . Pauca haec adnotare operae pretium du-Σi, quo scilicet omnis, qui ex Romani Mamvrologii auctoritate, quod ad Ingenuini pie talem & sanctimoniam spectat, orriri poterat scrupulus , penitus tolleretur ; quid enim Romani Correctores praestiterint , quae Acta prae oculis habuerint, dum illum Sanctorum fastis adscripsere, Baronius in Notis indicat, nosque supra excussimus . Quare cautius profecto doctis quibusdam viris proecedendum erat, dum nullis Ingenuini inspectis Actis, nisi iis, quae Schismatis eum arguunt s neque enim alia supersunt ) Sabionensem illum Epistopum tanquam e ploratae sanctitatis virum nobis venditarunt; quos inter primo sorte loco recensendus est Eminenti mimus Scriptor Henricus Noristus,

qui Cap. IX. VI. saepius laudatae Disserta,

117쪽

tionis de Synodo suinta , ita de Schismati cis Aquileiensibus loquitur: Quod se illorum

quosdam ante mortem ab errore discesssse conset, ut de S. Ingenuino narravimus, de eo um poenitentia nobis laesandum es. Sed quinam ii fuerint, divinare non possumus,

neque fas es de divinis judiciis temere judicare. At unde constat , Ingenuinum ante

mortem ab errore discessisse, & ubinam id probavit Norsus P Scilicet paullo ante al- Iata modo verba, ita scripserat: Inter Episcopos schismaticos , qui contra Aposolicam Sedem Pontificibus Pelagio M. O Gregorio Magno pro Schismate depugnarunt, fuit D- genuinus Sabionenses Episcopus , qui primus Libellum ad muritium contra S. Gregorii mandata conscriptum Agnavit, o Apostolicae Seris judicium fugiens , profanum Imperatoris tribunal appellavit. Illius tamen fristum peragitur Brisinae in Raetia Secunda , unde dicendum est cum Bollando, ilium respuisse, σ ad meliorem frugem reversum . Bollandi conjectum quanti faciendae sint , quamque ad asserendam Ingenuini sanctit,tem vim habeant, jam vidimus. Nissi validiora afferantur argumenta, ab errore tandem eum recessisse non modo adeo asseveranter pronuntiandum non est, sed ne suspicari quidem merito potest.

Cui de Martyrologii Romani historia plu

ra Disit iroo by Corale

118쪽

a nosse animus est, is BENEDICTI XIV

Summi Pontificis, qui non modo vitae in. tegritate, Verum etiam doctrinae , & scri .ptorum fulgore , atque amplitudine Ecclesiam Dei illustrat , praestantissimum adeat Opus De Servorum Dei Beatificatione, CrBeatorum Camuriatione Lib. IV. Part. II. Cap. XVII. edit. Patavinae . Quo quidem Ioco apposite ad hanc rem adnotat eximius Ecclesiae Magister, Gregorianam Martyrologii editionem Urbano VIII. Summo Pontifice regnante, novis curis fuisse recognitam, in qua recognitione Textus fuit multis in locis emendatus as fidem Historiae et minus certa commil'a tempori decernenda maturius p π Sulpitius S erus f S. Martini discipulus ) a Mart=rologio Romano expunctus. Sapienter autem monet , apostolicam Sedem non iudicare, inconcussae esse π cer- 'tissmae veritatis quaecumque in Maryrologium Romanum inserta junt nec viris

in Ecclesostica Historia peritis prohibitum dici potes confugere ad Sanctam Sedem , si

novae correctionis fundamenta: suppetant Icui proinde, quae hactenus a nobis scripta sunt , ea qua par est animi reverentia ac demissione subjicimus. Eruditus Lucas Holis

stentus pergit idem ) Prefectus Vaticanae

Baslicae suis litteris admonuit Franciscum Mariam Florentinium, qui incumbebat in ed,

119쪽

CXVII ra

tionem vetustioris MartFrologii Occidentalis Ecclesiae D. Hieronymo attrabuti, de quo su

pra, ut O eriret, putans eo modo corrigi pose nonnullos emores, qui post correctiones adhuc in Μαγrologio nostro Romano emtare dicuntur. Litterae ipsae prostant in Aimonitionibus praeviis ejusdem Florentinii ad suum Mart ologium p re ipsemet mistentus nonnullas Romae edidit Notas ann. MDCLXIII. ad Μανrologium Romanum p re Latinus Latini Viterbiensis in sua Bibliotheca sacra re

profana edita Romae anno MDCLXXVII. alias subjecit emendationes, quas feri postse in eκamine mrνrologii eκissim it. Videndae pariter ejusdem BENEDICTI XIV Litterae npostolicae de nova Μανrologii Romani editione ad Ioannem V Portuealliae Regem 3. XVIII. & XLVI. Inter doctorum virorum in Romanum MartFrologium animadversiones non ultimo certe loco statuenda illa est, quae circa Isidorum, & Siridonem Episcopos versatur, de quibus Die ΙΙ. Ianuarii. Vera enim lectio, quam etiam Codex quidam ms. optimae notae exhibet, est hujusmodi r Antiochiae briae Doni Episcopi ejusdem loci, ex quibus verbis Siridonu, &ν

dori vitio amanuensium enata nomina; adique ita ex uno Vera Episcopo Dono , seu Domno nomine, duo, vel tres commenti

120쪽

lii a Baronio invecti ; qui locus spongia uti que si quis alius indigere videtur. XXVIII. Sed ut unde digressa est , eo

demum redeat oratio , atque ad Conjecturas tuas, Roschmanne, tandem revertar,

Iaudo consilium tuum quod appendicis loco , Prudentii H mnum de S. Cassiano Noatis illustrare inuitueris; in iis enim multa docte simul , atque erudite a te explicata sunt. Laetor praeterea vehementer, tibique summopere gratulor, in antiquissimo S. Georgii Coenobio Vallis tani Superioris ms. Codicem membraneum Bartholomaei nostri Tri dentini a te detectum fuisse , uti refers Cap. III. quum praesertim Codex Barberirinus, qui hactenus , quod quidem sciam, studiosis innotuit , & mutilus sit , & litteras non raro evanescentes praeserat . Euge

porro, ne despondeas animum , vetustiores sorte adhuc latitant, qui a blattis & tineis cum quibus diu luctantur, tandem a te liberari gestiunt. Adsit coeptis tuis Fortuna, ardoremque illum, quo patriis rebus cum sacris , tum profanis illustrandis aestuas, prospero eventu secundet . Illud dumtaxat amice ac peramanter monuerim , ut partium studiis nunquam te abripi sinas , ne scilicet dum morem aliis libentius geris , seu verius aures demulces, Historiae fides,

quae

SEARCH

MENU NAVIGATION