Legatio apostolica Petrij Aloysij Carafae, episcopi Tricaricensis, Vrbano octauo ... ab anno 1624 vsque ad 34

발행: 1634년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

χο eum agmine Religiosorum me admiserat, uti A. potio licum Legatum. Tandem re disposita eundum fuit Se danam ; cum ades ent nomine Sereis ni sti mi Principis Leodiensis duo intimi eius Conasiliarij. in ea porro Ciuitate , quae sitia ad Galliae limites, eae altera Geneua , &in qua sunt omnes sordes Caluinianae prauitatis, exceptus sum eo nihilominus honore, ut inuiserint me tatim Praesides Vrbis, & Matrona, quae eis eiusdem Urbis Domina & Soror germana Principis Aurasiae , mihi uni conceserit, quod impetrare ab ea non potuerant, ut ipsumet narrauit, Cardinalis Ioyeuse,. & Archiepikopus Rhemensis: et si in huius dice-eesiel Sedanensis Principatus. Nempe unum ibi duntaxat est Templum Catholicorum, & unum ibi sacrum a solo eius Templi Parocho celebratur. Volui ego ut pro me ibidem Aris perlitaret alter ex his qui mihi erant a Sacris, idque ab ea Principe demum obtinui: quae, ut dixi, prosessa est semihi in re annuere , in qua recusauerat alijs, etsi

erant conditionis maximae, gratificari.

XXXVIII.

Vix Leodium Sedano remeaveram,cum adfuit mihi Praeses Monasteri, Siburgensis ,

132쪽

nbbilis Religiosus &missus ab Antistite suo item nobili ; ut quia is Postulatus fuerat Abbas Prinaceps Fuldensis, formarem processum Postulatio. nis, Romamque transmitterem e quo nimirum de Confirmatione Apostolica ibidem agi posset. Ea res implexa dc plena disticultatum erat, nam ex quo Ioannes Bernardus Fuldensis Abbas ,&Princeps, de suo insigni Coenobio ac principatu optime meritus, obierat traiectus glande, in ex-.ercitu Caesareo;dum' praelium serme decretorium, totis castris ad LutZen conii mitteretvt,desideratis

hinc Comite Pappenhemio inclyto Heroe, illinc ipso Gustauo Rege Gothorum, qui duo belli sui mina fuerant. Ex quo, inquam , loannes Bernardus obierat , etiam veteres Praepositi M asterii Fuldensis, quibus est ius eligendi, & qui ad comitia, quoniam in diuersis regionibus erant, nullatenus poterant conuenire , in tres Imperi j Prin-.cipes, & aliquos Antistites ordinis S. Benedicti his proprij si issragij transtulerant ; ut saltem per compromissum , quod vocant, nouus Fuldensis Abbas & princeps ab eis eligeretur. - Terni Principes ills erant Eminentissimus Archiepiscopus atque Elei tor Minuntinus Episc Pus Herbipotens. , , & Episcopus Wormati ensis:

133쪽

ijdemque suffruio suo loanneiri Adolphii Hoc

henech Praepositu S. Petri, & Professum Abbat Fuldensis, eiusdem Abbatiae Antistitem ac Principem dixerunt. Is vero fuerat aliquando Alum. nus Romae in Collegio Pontificio nationis Germanorum, & prae aliis Praepositis habitus semperfuerat dignus qui Antistes supremus eligeretur. . Antea tamen alij Religiosi, qui transcripti se rant' in familiam Fuldensem, post restitutam a me in ea veterem disciplinam , & ex quibus albqui Capitulares, quos vocanr, nondum erant, seu quia deerat eis ordo sacerdotij , seu quia deerat nobilitas, sine qua nulli ab annis trecentis ius sus fragij Fuldae habueran Comitia nihilominus intorant: & cum ex antiquis Praepositis neminem dignum honore supremo iudicarent, postulauerant Antistitem Principeque Abbatiae, ac ditionis Fub densis'eruamu a Bellinckhausen,qui' Abbas erat, ut dixi, Monasterii Siburgensis. Tum vero diuisa sunt Principum studia;nam erant Coloniae,qui Electo,nant Vietinae,qui Pollulato fauerenti Indicaui ego haec omnia Emη Hi & ab ea . postmqdum intellexi , iubere Sanctissimum D minum Nostrum, ut processum so arem Electionis Priter,ac Postulationis.Quo dein Romae,

Viri

134쪽

utri Apostolica Confirmatio deberetur, aestimatis utriusque partis suis agijs, deliberari posseti

id causis fuir, cur impense rogatus a praeside' Siburgensi de a viris aliquot primae Nobilitatis, quos Siburgensis Abbas ad me miserat Coloniam' iuerim. Eth periculosum erat,ed tunc proficisci; cum Sueci frequenter transmissb Rheno, in cite' riore eius ripa quoque praedas agerent. 'caedes item viatoribus inferrent. Nec a Suecis modis erat metuendum , sed a Barauis pariter, & ab Hispanis militibus, qui populabundi ficto Succorum homine; passim vagabantur. l bi rite omnia,quae ad Eleetionern pariter,& ad Postulationem spectant auditis testibus perquam idoneis) in commentarios retuli: eaque dein Romam perlata 'tim nerum arbitrio submissa Praesulum illorum , quibus summus Pontifex discussionem ti lius controuersiae demandauiὶ

XXXIX.

rerum quia Coloniam ex inopInato adiue

neram , nec licuerat epistolas antem litere

135쪽

Fuldensem Antistitem ac Principem elegerant: salieni postridie ab aduentii Ioannem Baptistam de Ninis Auditorem meum ad eos misi, qui ore tenus id indicaret; e cusaretque subitam prosectio

nem meam.

Aduencre ideo eadem die salutatum ossiciosi iasime,lum Episcopus & Princeps Herbipotensis, tum Episcopus & Princeps ormatiensis. Em hentissimus vero Archiepiscopus& Elector Mo. guntinus Nobilem Virum ex Aula sua misit roga. tum , quanam hora me eod*m pariter die a te posset; atque ego aduentum Em'. Eius. omnibus horis seu cum libuerit, fueritve commodius, me ex spe staturum respondi. Nihilominus . cum primae iam fenebrae appeterent, redijt idem ille Nobilis Vir,atque affrm uir; obuenisse negotia, quae impediuerint, quominus inuiserit me eo die. Ego vicissim ostendi,

me excusationem aequi boni consulere, & m menta ei commodiora opperiri velle. Circumeg

rant se aliquot interea dies, quos impenderam in Commentari js formandis antedictat tum Electi 'nis, tum Postulationis: & post eos idem Elector Moguntinus misit alios,qui me ad conuiuium inuitarent. Feceram vero aliquam ego spem, ratus

136쪽

prius ad me venturum, quam ego conuiuium eius adirem. Quocirca cum non adfuisset, destinaui ad Em. Eius Antonium Abundantium , qui mihi est ab epitholis; ac iussi, significaret, me negotijs perinde impediri, quo minus eo die ipsius conuiua essem. Id vero fuit antemeridianis horis eius. dem diei, in qua epulum apparauerat satis hono. rifice ac laute : ut proinde deprecanti conuiuium acquiescere statim non potuerit, sed Nobiles Vi ros ex Asseclis suis cum rheda potius venire iusicirit: si quo modo ij possent efficere os iciosis suis

pers ionibus, ut a me prandium acceptaretur. Mansit tamen eadem voluntas, neque tunc Colmniae ambo simul unquam fuimus: etsi aliquoties per idoneos interpretes egimus, de Electi Antist, iis Fulaensis praesertim impetranda Romae Apostolica Confirmatione. Non eram nescius, Electorem ed collineasse ἰut specie conuiuij traheret me prirhum ad aedes suas ε, & ideo postmodnm Viro graui, & cui pra bet ipse familiares aures , per epistolam exposui: alias semper citra controuersiam Electores, in quovis puDlico,& maxime proprio seu congressu, seu consessu, Apostolicis Legatis cedere consu

137쪽

. ir uitae. Ita Coloniae , instituta celebri supplication Ioannes Baptista Castaneus Archiepiscopus RoΩsanentis, & Apostolicus Legatus processerat me dius, inter Gebardum Truchiesium Coloniensem EleAorem, & Iacobum Electorem Treuirensem. Cum deinde adsequerentur Iulius Herbipotensis Antistes, uti orator Caesareus, Carolus de Aragmnia Dux Terrae nouae Orator Hispanus, & Philippus Dux Arscholanus, alij que Oratores Prouinciarum Belgi j. Atque adeo Francos irii non aliter. in ipsa Maximiliani Regis Romanorum inauguratione,sedit supra ipis Electores Apostolicus L gatus , post eos vero Electores assedere Principum aliorum Oratores.

Consules & Magistratus,duis eram Coloniae

praeter usitatas salutationes , gratulationesque aduentus mei, etiam eo nomine mihi adfus

Iuni ; ut grates reserrent Summo Pontifici, quod non ita multo ante Civitati Coloniensi dena millia Imperialium largitus esset e opportunum Vtique subsidium, quia tunc nouis operibus munure urbem, & vallum firmis propugnaculis,adue sus hostes propinquos, tutari oportuerat: postquasibur-

138쪽

si Wisse Castrum inuaserant sueci ibi opes

belli praecipuas constituerant. Sed Tuiiij maxime ad laborabant colonienses Ciues ; haerebat quippe animis periculum recens ;in quo eorum Civitas fuerat : quando Baudisius cum valida praedonum Verius , quam militum manu eum pagum occupauerat: habiturus Ciui. tatem grauissimis obnoxiam iniurijs, quippe aduersam & solo Rheni alveo diutum ι n Mere in eo motationem potuisset. Certe multorum sententia suit, sere ut ad deditionem cogeretur, aut ad pacta iniqua desce deret Coloniensis Ciuitas ; ii perpaucorum dierum interuallo inde quateretur , extructo ab hoste aggere tormentario. Ideo saluberrima filii alacritas eorum ciuium , qui priusquam otium Baudisio esset, eundem aggerem exstruendi, ante lucem, defensi tenebris εc nebula, traiecerunt armati Rhenum , hostemque aggressi tormentis rhaioribus ex urbe interea ratigatum , tanta vi a que impressione tam vehementi ex pago exturbarunt, ut ei ad abitum conclamare vasa minime

licuerit.

Illud tamen laudare non potui, studio munie-di Tullium,imminutam Coigniesis populi obse ,

139쪽

r 23.

uantiam erga magnum Decanum, aliosque sum. mi Templi Canonicos. Quns utique cum tumulis tu paulo ante adegerat ex aedibus claustrali bus , quas vocant, ad locum habendi consessus migrarent , ac darent conseiasum : quo demum locus ille vallo & fossa defenderetur. - 'Neque enim Senatui ac populo Cotoniensi estius aut potestas ulla in propinquos pagos, aut infinitima Urbi iugera terrarum. Et vero ridebatur metuendum, ne Tuitium iam ita muniretur, ut postea esset Arx opportuna tuendae, confirmanis

datque libertati,in quam Senatus Populusque senis sim vindicauerat se ; Archiepiscopo Electore ac Principe paulatim excluso, si minus a titulo, & a iure, saltem ab exercitio, vel usu omnis fermὸ imrisdictionis ac potestatis. Effeci proinde , ut Senatus contineret in officio plebem, atque audaciam coerceret quorundam, qui tam parum reueriti fuerant, ii, Ciuitate maxime Catholica,supremum ordinem Sacerdo-

. Quapropter motus ille prorsus quieuit, praesertim habito consensu de Arce in pago Tullii extruenda quidem, sed mox etiam, ubi primum a belli praesentis graui tempestate conserenauerit, diruenda.

140쪽

XL L.

Postquam cadere Traiectum oportuit, itotes

rata diu Principis Aurasiae,&exercitus Batauorum obsidione ; sanctissimus Dominus Noster , secum reputans inclinationem Catholicae Religionis, quam pati sensim potest ea Ciuitas, subiecta Dominis infectis contagio Haereticae prauitatis, illud subsidij pro eius conseruatione luinpeditauit ut ibidem in duobus Collegijs Canonicorum , nempe S. Seruatij Patroni ac Tutela- .ris, Deiparaelie Uirginis, Sacerdotia voluerit cito distribui ; si ea in mense Apostolico vacaverint. Ideo mihi potestatem concessit quatuor primos Canonicatus utriusque Colle j conserendi, in mensibus Pontificijs r sed necesse habiti. obicem magnum , dum id semel conarer, experiri. Ne spatium Batavis esset consultandi, aut pro .

potestate intercedendi , prohibendique admissionem; postquam uni, ex destinatione peculiari sanctissimi Domini Nostri dederam iam Saceris dotium, in Ecclςsa S. Seruatij ; credideram in rem fore; si uteretur ille tantum obsignatis a me liti ris , ad capessendam possessionem. i R Ni

SEARCH

MENU NAVIGATION