Opere latine e italiane dell'abate Giulio Cesare Cordara dei conti di Calamandrana. Tomo 1. 4. De vita et scriptis Julii Caesaris Cordarae e Societate Jesu quamdiu ea stetit commentarius Caroli Odoardi Stuardii Walliae principis expeditio in Scotiam

발행: 1804년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

occulte favens, neque Regiis suspectus, apud quem di versari constituerat, donec alicunde se daret opportunitas Principis transmittendi in Galliam. Inter eundum, mulier rerum pu-hlicarum non ignara, inducto sermone de funesto exitu belli nuper gesti, explicuit Primeipi multa de amicis clientibusque ejus, aC de statu lacrymabili Seotiae, quae fuerant ipsi hactenus incomperta. Parthensium Ducem, Drum mondium ejus fratrem, Elchium, Buchananium, Scheridonium, aliosque factionis principes in Galliam feliciter evasisse o Multo tamen plures ex eodem ordine in manus hostium incidisse. Simoni Lovato, umerabiali seni annorum octaginta, ad quem ipse post

praelium Collodenianum divertisset, caput esse amputatum. Productum autem in serale pegma Virum sortissimum, necem incredibili constantia excepisse, Iacobo Regi acclamasse , in eaque voce cervicem carnifici praecidendam praebuisse . Pari quamprimum poena damnatum iri Georgium Crommartii, Se Guillelmum Kilmarnochii comitem, itemque Arturum Balmerinum, Ducemque Athoitii, aliosque illustres regni Dynastas, quippe jam per fidiae compertos, & in jus ambulare coactos. Rigidi actionibus sori totam cohorrescere funestarique Scotiam . Erecta passim cerni patibula, carceres vinctorum multitudinem non

capere. E populo multos quotidie ad supplicium rapi, multos spoliari bonis, & cum liberis conjugibusque amandari procul in Colo.

292쪽

Ilias usque Americanas. Quicumque demum praeteritae consensisse conjurationi putarentur, aut hujus assines noxae essent, indigne ad modum crudeliterque vexari. Narrationem prolixam crebris singultibus interpellabat Odoardus , tamque horrendam tot sortissimorum . atque innocentium hominum carnificinam imputans sibi a lacrymis non temperabat. Subiit percunctari de Murra jo, quo pridem uti

consuesset ab Epistolis. Hunc vero audiit, vitam libertatemque insigni flagitio redemis-.se , multis detectis arcanis , neque paucis nominatim indicatis conjurationis fautoribus, in quos suspicio non caderet. Quae hominis perfidia dici vix potest , quam aegre secerit Principi, utque ejus dolorem incenderit. Per haec ventum erat in Ricinam. Odoarisdus habitu ae ministerio ancillae exceptus Dynastae rurali domo, quiete tandem aliqua 'seuebatur , atque ignotus omnibus, ac pene sibimet, ab praeteritis angoribus tuto se reficiebat . Caeteriam glabro licet vultu, nihil minus praeserebat quam seminam. Non inces-εUs , non quies, motusve decens artuum, nou vestium nitor ac munditia congruebat .

Male admodum Elisam simulabat, toto spirans corpore militem e Montanorum institutione ac palaestra . Unum habebat ancillae , quod ab herae latere nunquam recederet. Neque tamen quieto esse licuit diu . Post biduum , irrumpunt ex improViso. in eam quam

dixi domum regii satellites , primisque ditia

293쪽

α88 LIBER IV. Bactis soribus in intima penetralia injiciunt

se. Odoardus considebat tunc forte in interiore conclavi cum Macdonelia, dc alia quadam matrona. Nullus patebat sugae egressus, latebrae in promptri erant nullae. Et jam bucusque subierant mortalium pessimi, crepabantque minaciter fores , adesse militem de- nunciantes. Ad fragorem eonsurrexit celeriter, uti decebat ancillam , Odoardus , accurrit SVccinia ad latus colo, ac fores reclusit. Audacia saluti fuit. Milites speculati intus locum, cum praeter tres seminas appareret nuhil, pedem retulerunt. Et nihilominus reliquam scrutari domum , ejusque omnes excutere angulos perrexerunt, donec prqsessi salso se deceptos indicio, ab incoepto destiterunt, ac sine maleficio discesserunt. Periculum ita depulsum gratulabantur domestici . At Macdonelia cum animo suo Te-

putans, sine humana fraude, ac delatoris indicio id factum non esse , minus jam idoneum censebat hunc occultando Prineipi locum. Quid enim si redirent milites, quod erat metuendum , re distinctius explorata ΤQuid si resciretur de mentito amictu muliebri y Ut oecurreret impendenti malo , adit Maedonelium Κinsborughiensem agnatum suum, ei rem totam sub arcani fide committit. Ro ' gat deinde per amicitiam, per communis sa- miliae caritatem, ne desit optimo Principi . Excipiat eum domi, deducatque mox Κinsb

Iugbium, quo loco nihil subesse periculi vi-

294쪽

LIBER I v. 289deretur. Seiat , haud parv*m secti gratiam

apud se , atque adeo apud bonos omnes sore. Maedone lius, ut erat ingenti animo, ac Stuardiis addictus, minime dissicilem se praebuit. Itaque transfertur in ejus domum Odoardus, nee ita multo post una cum ipso Κinsborugitium oppidum , decem inde millibus passuum, traducitur. Iter istud pedibus consectum est. Odoardus, seminea licet tunica ad talos promissa impeditus, tanta gradiebatur celeritate, ut eum Maedonelius, . vir caetera robustissimus, aegre sequeretur. Iam enim vires firmitatemque pristinam receperat. Illud tamen accidit bene, ut nemo Occurreret hostium . Certissime agnoscebatur , si cerneretur tantum . Adeo incommode negligenterque semineam personam sustinebat .

Documento sit quod subjicio. Viam in te scindebat amnis lati nivei, nec exignae altitudinis, nullo instratus ponte. Ut ventum ad ripam, deliberabat Maedonelius de modo trajiciendi , cum neque ponte jungeretur am nis , nec cymbula adesset, aut equus . Od ardus,' nihil interfatus, in aquam injecit se suo more , transmisitque, ne detractis quidem calceis, ac ne paululum quidem elatis manu vestium laciniis; quod non irridicule factum risum simul Sc admirationem movit sodali. At enim paucis interlapsis diebus, tota serpere Ricina rumor obscurus coepit, latere intra Insulam Stu ardium Principem, puellae TOM. I. T

295쪽

αο o LIBER IV.

indumento tectum, certis tamen agnoscendum indiciis. Rumor cum increbesceret sensim ,

Nac donetia principi timens

excurrit , monetque eum Vemuliebres, atque alio se recipiat. Patere vulgo dolum, tota volitare insula Regios sateia lites, in eo ipsum amictu cognitum captumque iri facilius. Nulla mora est. Resumit virile indumentum, conductaque momento eodem Cymbula, tu Insulam Ragam transgreditur. Huc eo veniebat libeotius, quod apud Nacleonium Ragensem suos diversari arbitrabatur optatissimos comites Sullivanum , &Onelium . Namque in hunc prorsus locum ,

.uti demonstravimus, fuerant amandati. Eos si reviseret, magnum tot inter aerumnas SO-

latium animo praecipiebat. At sesellit illum

Sua spes . Exceptus quidem ipse est amici sime a Macleonio; quod tamen maxime cupiebat , Sullivanum, Oneliumque neque Te- perit , neque de iis rescire quidquam certi potuit; Id quod in sequiorem partem interpretatus , perinde quasi minime dubitandum videretur eorum exitium, tantam eepit animo aegritudinem, nullum ut doloris levamentum admitteret oΕt erat hoc sane loeo Principis conditio . at uspiam alibi, miserabilis. Praeter jacturam carissimorum capitum, qua gravissime assici

hatur , cum esset necessario recedendum ex

Baza , nunc primum itineris socium habebat nullum, cujus consiliis regeretur, aspectu ipso Κinsborughium es uti deponat

296쪽

ac praesentia sublevaretur. Audierat esse in Bicina oppidum Κinnonium nomine, cujus Toparcha oppidi senex esset non canitie magis quam prudentia ac rerum usu spectabilis , praestanti consilio , magnis opibus , idem. que. Stuardorum studiogissimus. Nihil dubitans'. quin vir talis ferre sibi misero opem posset, ac porro vellet , ad eum ferre se statuit , velut ad tutorem unicum tristissimae orbitatis suae . Relicta igitur Raga , denuo solvit in Ricinam. Emensus feliciter quod interluebat freti, aberat adhuc Κinnonio millia terrestris itineris amplius triginta . Spatium istud solus ingreditur, nullo duce, nullo comite, suam dorso sarcinulam serens. Dum regionem ignotam pervolat, ae praetereuntes subinde viatores percunctatur, ut peregrini solent, de via, sorte unum quemdam osten dit, a quo videbatur sibi paulo curiosiusquam ipse vellet observari. Is itidem in te rogatus , cum urbane admodum satisfecisset de via, vicissim quaesivit ex eo, an non ipse esset Stuardius Princeps Odoardus 3 Sum vero, respondit serociter Princeps, simulque irruit in eum querno sublato stipite , quem habebat prae manibus . Sternebat haud dubie hominem, nisi ille manci retentans ictum, aevocem tollens, praeberet se agnoscendum .

Nacleodius erat is, vir Principi fidus in pau-

eis, ac nuper nobilis Centurio in ipsius exedici tu . Eo cognito , Odoardus suam damnare dexteram, quae immerenti Se amico malum

297쪽

intentasset, erroremque excusare. Macte odi iis contra probare factum. Hominem suspectum, edito semel nomine , suisse necessario mactan.

dum, praecavendae causa proditioni , dicere.

Mirari deinde . quid ita solus incederet iis locis, quae plena insidiarum atque hostium

essent. Rogare ne se indignum duceret, qui suum assectaretur Principem , eique loco sa- muli deinceps esset. Odoardus, qui calamitatum gravissimam duceret carere fido sodali, hune sibi divinitus datum oblatumque ratus accepit cum actione gratiarum quod tam benevole offerebatur ossicium, ac porro ire pergens una cum Macleodio, demum Kinnonium attigit, & in aedes Toparebae subiit. Κinnoniensis, homo longaevus, sed crudae tamen ac viridis senectae, Odoardum ut vidi etam inopi abjectoque cultu subeuntem, aegre eontinuit se ne verba jactaret impia contra

Superos, qui talem ita opprimi paterentur Principem. Commotus miserabili specie, pro-eumbit ad ejus genua, lacrymasque ubertim

fundens, dextram poscit exosculandam . Eum vicissim Princeps suavissime complectitur. Ce tatur aliquandiu , hine humanitate, inde o sequio. Caeterum senex, statim ad negotium deducto sermone, aperte pronunciat, nullum esse tutum ab insidiis locum in Ricina. Noputaret, periculum non imminere in ea do. mo , quae maximam apud Regios ministros

suspicionem haberet. Cogitaret magis in Loquabriam, tibi plus amicorum laxeniretur ,

298쪽

LIBER IV. 29 Iminias hostium. De itinere ne laboraret. Curae sibi fore , ut illuc tuto traduceretur. Ipsum se, licet annis gravem, navigationis socium, M periculorum partjcipem esse velle. Quae non magnifice magis quam Vere elocutus, eodem dic parari navem idoneam jubet nullaque mora ad prose etionem aecingit. Ma-cleodius, qui sciret ex ea parte, quae duceret in continentem , frequentissimos Vagari hostes, valde angebatur de exitu istius itineris, ac multa secum tacitus volutabat. Ad extremum , quod nemini venisset in mentem opinari, veniam discedendi petit. Rogatus effari quo tenderet' Ad hostes, inquit, ad vi cula voluntaria. Quod explicans uberius, sui consilii esse dicit , incurrere ultro in Regios milites, ac praebere se vinciendum: Tum falsis indiciis abducςre eos pr ut in adversam partem, ac longe summovere. Consilio summe benevolo , sed aeque audaci ac periculo-So, vehementer adversabatur Odoardus h sed frustra fuit. Macleoditas , tametsi non nesciret capitale sore sibi ejusmodi adornasse haudem , haud secus quam promiserat, secit. Captus , interrogatus de Stu ardio , visum a se dixit in Riciniae latere extremo , cum esset ad Orcades navigaturus. Diditur haec momento fama inter milites, moventur suis locis stationes, in Borealem Scottae Oceanum pr

perant naves. Odoardus interea vacuum DR-ctus mare, ac littus incustoditum, una cum

fideli Κinnoniensi trajecit in continentem,

299쪽

ας ι LIBER IV.

exscenditque in Vallem Morrariensem , exceptus iterum eo littore, unde ante bimensem

excesserat .

Duos praeterea menses Princeps infelix hae. rere coactus. est inter Scottae latebras, nusquam stabili sede , spe semper incerta . Tamen , ut dicam quod est, fortuna uti cepit hoc tempore paulo mitiori . Regii enim peteontinentem milites, seu taedio diuturni laboris , atque irriti, seu desperatione reperiundi, quem hactenus non reperissent, eum

dei neeps paulo indiligentius perquisierunt, Prosuit nonnihil quod multi mortuum arbitrarentur , Vel fame aerumnisque consumptum scilicet, vel occuIta suorum proditione suta latum ; quae cum opinio rumore quodam incerto invaluisset, peracris illa vestigandi emra relanguit sensim, atque consenuit. Primos dies septem pacate fuit Odoardus inter ami- eos Morrarienses. Die septimo exeunte, anis runtur ei per c nrsorem litterae a Macdonelio Loegariensi, quibus litteris monebatur, ne dubitaret venire Ocyus in Loquabriam. Esse Namque in armis Maedonelios invictos plus centum, qui non recusarent tueri vel interis posito sanguine ejus vitam. Laeto Odoardus Nuneio recreatus, colligit se, ac transire in amicam regionem parat. Hostes ut salleret, quorum plura suerant per montes contubernia disposita , 8imulat longaevum e genere Montanorum senem, ficto capillo, indumen

to , 'gressu senili ; atque hoc habitu Iuga

300쪽

LIBER IV. 29 SMorrarii transgressus editissima, Sospes imgreditur in Loquabriam. Aderat , de qua suerat scriptum , mRnus armatorum sub Locgariensi Duce sortissimo. Princeps fido agmini se adjungit. Tum ex eo numero alios praeire, alios sequi jubens ,

multos circa se nunquam non habens , circubre provinciam, atque alia ex aliis adire loca instituit. Nam ad eludendam sagacitatem hostium , mutandam censebat perpetuo sedem,

nulli bi longius biduo consistendum. Eveniebat identidem , ut inter Principis antecurso.

res, Se dispersos regiorum manipulos consererentur manus , ac iustis pene praeliis certaretur ; quod sine magno periculo non fiebat, propterea quod renascentis seditionis speciem haberet. Id reputans Odoardus , & deterio. ra , si ita pergeret , praecipiens animo, agmen ut divideretur censuit. Profuit enimvero consilium. Admonitus quippe Cumbriae Dux , qui adhuc consistebat In nernii, de turbis, quae movebantur in Loquabria , ad eas praecidendas advolavit cum ingenti equitum peditumque agmine. Sed quietam nactus regionem , discessit innoxius . Exinde as. sectae Odoardi bini, ternive incedere, ac seoparatim habitare perrexerunt , Summa tamen inter se consensione, quam mittendis' ultro citroque nunciis fovebant. In cavernis montium , in intimi g saltuum recessibus hospitium sumebant plerumque, in iisque late bant interdiu. Nocte concubia prodibant e

SEARCH

MENU NAVIGATION