Opere latine e italiane dell'abate Giulio Cesare Cordara dei conti di Calamandrana. Tomo 1. 4. De vita et scriptis Julii Caesaris Cordarae e Societate Jesu quamdiu ea stetit commentarius Caroli Odoardi Stuardii Walliae principis expeditio in Scotiam

발행: 1804년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

α 66 LIBER IV.

gebant. Per die in , ne paterent hostium iusi, diis, in penitiorem Insulam secedebant, inter

carecta se , abdebant , ubi densior promineret virgultorum seges, in nudo atque uliginoso solo somnum carpebant. Hanc praeterea sibi praescripserant dormiendi legem, ut cubantibus caeteris , semper Vigilaret unus , atque excubias ageret , qui labor singulis per suas vicestin orbem redibat . IIujus molestiam vi. tae supra modum exaggerabat nautarum improbitas , qui cum essent ob pibi parsimo. niam de dii viribus, ac dira macie consum pti , Vectores suos per momenta singula contumeliosis, & obscaenis vocibuq impetebant, exprobrantes iis quod same perire cogerentur, neque cessabant jactare impia contra Superos verba . Absumpta demum usque ad A premas reliquias annona , de qua dicebam , fuit necessario ex ea Insula δemigrandum ιEt sorte fortuna , quantum longe lateque prinspectus patebat, nihil usquam cernebatur D .vium Anglicarum. Captato igitur tempore, naviculam suam repetunt , languentibusque remis- lentius procedentes, iterum in Bernbbeulam deseruntur. Insulam occiduo sole tenuerunt, Se in desertum ejus angulum eaescenderunt . Apri Ilium ibi occurrebat nemo, praeter piscatorem unum, pro foribns tugurii sui inambulantem in littore. Is advenas attente contuitus , quam quaem erant omnes iaeda oris macie, vestiumque illuvie ac squallore miserandum in mo-

272쪽

LIBER IV. 26

dum deformaeti, agnovit Principem. Nam mittitem nuper egerat in ejus exercitu, atque buc post praelium Collodenianum secesserat piscatorem agena, tutandae vitae causa. Nulla mora est . Accurrit , accidensque ad ejus pedes , suo illum compellat nomine , paratum se ad omne, obsequium offert. Nautae, hoc

primum indicio edocti qualem hactenus apud se Vectorem habuissent, simul confusi ac pudore oppleti , quod Principem aerumnosum

tanta non modo procacitate Verborum, verum etiam factoruni inclementia violassent . abjiciunt se pariter ad ipsius pedes , Veniam iiij uriarum de genu rogantes. Subrisit a d ea Princeps ore placido; ac nautas quidem amicissime, . intersatus, plura loqui vetans, susegere , ac bono esse animo jussit. Tum comverso ad benevolum piscatorem Sermone ,

agnoscit , affatusque hominem humanissime , neque vero respui a se posse dicit tali suo tempore obsequium ejus . Velle immo se ea nocte in straminea ipsius casa sumere hospitium L Erat hospitium neque commodum Satis, neque tutum. Ibi si pernoctaret , praeterquamquod habitaret angustissime , opprimi haud dissicultet poterat subito hostium incursu, quorum innumerae circuire naves dicebantur . Quocirca multo videbatur consultius subire in interiora Insulae, ubi minus pericu li, Sc copia utilium major esset . Atque ita quidem cuncti censebant. Sed ne abirent longius , obstabat valetudo Sullivani , qui cum

273쪽

pridie tentari morbo caepisset, nune graviter aegrotabat, atque aegre pedibus insistebat, nedum peragere viam longam ac salebrosam pO get. Ad hanc praecidendam dissicultatem, a ctor erat Odoardus, ut aeger ulniq hominum

deportaretur, neque recusabat subire ipse oneri, & partem necessarii laboris capere. Tamia caritas fidi sodalis, ea benignitas Principi gl Sed neque id dissicultate vae4bat. Post multa ultro citroque jactata , demum, ut faciliora prhvalere solent in rebus dubiis consilia , de communi sententia constituitur, eo ut in tugurio consistatur nocte una, reparentur cibo somnoque vires , caeterx providentiae superum permittantur .

Commodum erat in promptu vis piscium non pigenda . Namque is , quem ex milite transformatum in piscatorem diximus , huic

se ministerio totum addixerat, retibusque aecymbula tolerabat vitam. Instruitur ergo con-ViVium , pro loco lautum, pro fame lautissimum, largo piscatu . Ignem administrant Nautae , Onelius torrendis elixandisque piscibus naviter allaborat, At Odoardus, de Sullivano unice sollicitus , ex aggestis nautarum S

gulis lectulum quam potest commodissimum Sternit, eoque decumbere Sullivanum jubet; cui deinde assidens in nuda humo, languentem verbis amicissimis solabatur , ac tempus trahebat. Sullivanus , partim quod somno gravabatur , partim quod Principis amantissimi incommodis tangebatur magis quam

274쪽

suis , rogat obsecratque eum ut Secedat pau-' lulum , paratoque reparet cibo satiscentem naturam; quod factumsest, accumbentibus eidem mensae nautis mire samelicis. Somno post bare indulgetur. Humi cubant omnes, Vigilias agit piscator. Die sequenti multo erat melius Sullivano. Ipse se persa natum assi mabat. Odoardus, ut ea re mirifice delectaretur , angebatur tamen , nihil suppetere ex

quisitioris cibi , quo indigere arbitrabatur hominem a morbo recentem, nec dum confirma

tum satis, & longo praeterea debilitatum jejunio. Viderat sorte in crepidine vicinae rupis considentem avem grandiorem, a nati quam si millimam . Succedit propius, eductaque una ex binis quas semper gestabat, fistulis e ferro brevioribus , plumbeam adegit glandem

tam certo ictu, ut avem decusserit. Laetus optima praeda, recurrit ad tugurium, se venti aqua macerari avem jubet. Manum ipse admovet operi, mira , uon dicam alacritate , sed, quod magis mireris, peritia. Detractum deinde jus pingue Sullivano sorbendum praebet. Hoc aeger poculo, S. parte salubris ferculi, quod in communi divisum

est, adeo recepit vires, ut non impar carpendo itineri videretur . Disceditur itaque alittore , M in partem Insulae mediterraneam itur . Praeibat, quem saepe, dixi, piscator , & viarum compendia commostrabat. Nautae, non uti prius asperi, atque insociabi

les , sed placidi pudibundique sequebantur,

275쪽

a o LIBER I v.

serentes onera , & Sullivanum alternis susten

At postea quam multum processerant, cum cer tydoco quiescendi causa consedissent, dum

sermones varios cum indigenis serunt, a

diunt eodem prorsus die expectari intra In isulam Cambellium Tribunum erat is Odoar. di. acerrimns indagator ) cum magna militum manu: i Venire autem ut insidiaretur Stuar dio Principi , quem fama percrebuisset per

haec loca circumagi cum paucis comitibus. Πnne nn perrime fuisse conspectum.in aperta navi eula prope Scalpam. Eo Duncio Odoar dus , , Onelias, Sullivanusque , velut assiati fulmine,' respectare se mutuis defixi aspecti hus. Paulum secedentes, quid praesens tempus, quid rerum conditio postulet, inter se quaerunt. Videbant periculosum fore consis ore intra Bembiculae fines quo tempore adve nissent hostes, multo tamen periculosius ex-eedere hinc , cum maxime advenirent; neque enim perinde liciturum effugere eorum oculos in aperto mari, atque in Insula recessuum stae latebrarum plena. Inde conficiebant, rejiciendam in diem erastinum fugam, noctem proximam tuto in latibulo exigendam. Monyerat in proximo editus, ac densa obsitus silva. In latere montis retruso speluncae hiabat, haud magni illa quidem oris, sed inins ampla atque profunda. Circum Uepres dumique aditum sepiebant. Huc Princeps, ac duo fidi sodales se includunt. Piscator, pollicitus

276쪽

nautica , perque eadem quibus Veuerat umptigia ad suum se tugurium recipit , . ,Non dicam quam inquies ea nox, quam longa fuerit i Principi. Mane primo aderat ex condicto piscator, nunciabatque, aut nondum advenisse Cambellium, Taut ex opposito latere insulae exscendisse . . Nebit certe esse turbatum

ex parte Septentrioni objecta, nihil appardi

se navium, & quantum porrigeretur a Spem clas . Vacuum videri navibus mare u Iubetur abire denuo , obvios quosque interrogare , conscendere Summa juga , regionem , mar etiam atque etiam, explorare . It , redit . Tranquilla omnia reserebat. Cum persevera oret eadem attestari usque ad Vesperam progressi e spelunca viatores phaselum repetunt,

deliberatum habentes contendere in Meda . ilium , quae regio Videbatur minus periculi habitum, quippe posita tu continenti Loquabriae . Discessum non est nis I prima luce sequentis, diei; atque in ipso discessu miraritieuit in infimae sortis homine fidem oppido

raram, Re communi majorem. Cunctis in phaselum transgressis, piscator , de quo hactenus dictam, summis instare precibus coepit, ut pariter reciperetur, atque una in Medartium aveheretur. Velle nimirum se suum as, sectari carissimum. Prinei pem, ex ejusque participare sortuna. Velle subservire ei quamdiu viveret , ac demum cum ipso , aut pro ipso

moti . Quid enim misero sibi jucundam, .quid

277쪽

immo non acerbissimum suturum post hae stati sublato Principe , tam bono suavΙque yQuae cum diceret , in lacrymas solumbatur , ae lamentabili comploratione littus complebat Commotus fletu odoardus, hominem ita de se meritum, ac forte magno deinceps usui su turum , invitissimus repellebat; tamen , ut morem gereret Sullivano, qui nec uno capite

augendum censebat, numerum sociorum, eum

blande consolatus, impelli remos jussit . Phaselo sensim recedente, piscator dolore perditus , projecit se an genua , sublatisque ita . coelum manibus atque oculis, vota facere in stituit pro sui incolumitate Principis , Supe- Tos omnes comprecans, vellent juborent ei omnia feliciter eveni se . Perstitit autem orantis habitu quamdiu in conspectu abeuntium fuit; quae species Odoardo multum lacryma

rum excussit - , i

Directum erat, uti dictum est, iter in Medartium ; Sed sive adversarentur venti, sive obstaret hostium occursus, quae demum alia fuerit causa, delati sunt in Vis tum Austra. lem, quam patrio vocabulo Suduistum Angli vocant. Insula ea est brevi freto dirempta a latere Meridionali Bembiculae , appellaturque Australis, ut dignoscatur ab Insula cognomine, quae item est Bembiculae proxima , Sed adjacet ei ex parte Boreali . In Sudvisio , nacti circa Curradam oppidum quosdam InSulanorum benevolos , a superiore metu respirare, ac rebus omnibus abundare coepexunt .

278쪽

Itaque Odoardus , qui non putaret brevi hinc

fore abeundum , miseratus nautarum' Vicem,

rui tanto abessent tempore a suis familiis, conatos libris Anglicis centum, quale nRulum neque viderant, neque speraverant unquam, dimisit. At post dies admodum tres quieti datos, nova subito trepidatio, pericula graviora, Ferox Cambellius . tota in cassum lustrata Ricina, cum esset in. Bembiculam migraturus, mutato repente consilio, veniebat in Sud vis tum, ac Curradam recta petere serebatur, prorsus ut videretur de itinere hospitioque Odoardi certo cognovisse. Cum haec non rumore vulgarentur incerto, sed a fidis speculatoribus traderentur, conVasandum celeriter, atque alia quaerenda sedes

fuit . Ergo in interiorem Insulae plagam proripiunt se, horrentibusque rupium cavernis,

quae viderentur penitus inaccessae, Vitam committunt. Nullibi hactenus vixerant incommodius. Odoardus intra angustam depressamque scopuli hiantis rimam cubabat, instar lacertae . Separatis cubilibus Sullivanus, Oneliu que se tenebaut . Domiciliis congruebat victus, quem vulsae herbarum radices subministra. bant . Potum supplebat nonnulla vini stillatitii mensura , quam quisque veluti demensum suum habebat forte apud se. Namque erat regio tota sterilis, ac siticulosa; si quid autem inveniebatur aquae, id amara salsugineiosectum erat. Praeter haee Odoardus, tot peragratis locis, mutatisque tam saepe latebris, TO M. I. S

279쪽

seu gravitate Coeli, seu vitio alimenti, seabiem purulentam contraxerat, malum in iis Insulis frequens, cujus crudescente mali vi, molestam impetiginem ferre vix poterat. Tribus evolutis in hunc modum diebus , prodiit parumper e suo cavo Onelius, pxOcessitque maligna luce exploraturus late regionem, atque oram praesertim maris. Sors tulit ut incurreret sorte in unum ex naUtis, quos paulo ante dimissos demonstravimus . Nempe ii, dum Ariga Dium repetunt , cqnspicati ex adverso multas Anglorum ΠaVeS , Ne in suspicionem venirent servati Principis, eamque ob rem ad quaestionem admoverentur, maluerant regredi in Sudvistum, ac t eis remotioribus se continebant. Eum Onelius adducit ad Odoardum. Nauta jussus dicere quid de statu rerum quaerendo coguovi S Set, formidolosa omnia, ac plena periculi nunciabat. Mare Anglorum navibus majoribusque circumseptum esse. Littoralem Scotiae oram, praesertim ex parte proximiore, ab infestis militibus obsideri. Regios satellites grassari per circumpositas Insulas , ubique vestigia profugi Principis, instar canum Venaticorum,. olfacere. Cambelliam hinc, inde Scottum , mortalium nequissimos vaserrimosque , militum sagaci ratem acuere, gressus dirigere, serociam exstimulare. Narratio, ut molestissima accidit Odoardo, ita pristinum ejus consilium refricuit de adeundo Medartio. Videbat quippe, nunquam sibi melius fore quam

280쪽

diu in his versaretur Insulis, quae nec aditi possent, nec deseri sine ope multorum, quod que deterius , nunquam satis occulte. Iisdem proinde nautis alias spondebat libras Anglicas centum, si se Medartium detulissent. Quod illi, tametsi negarent fieri posse sine manifesta pernicie, tamen illecti magnitudine pretii conaturos dixerunt , Delibetata igitur profectione, Odoardus ite. rum pliaselo excipitur, quem octonis instructum remis dicebamus. Haerent de more lateari Onelius, ac Sullivanus; prora in meridiem dirigitur. Procedebant taciti suspiciosique , obtutu in omnem partem intento , CUm Subito objecta navium Anglicarum coguntur Ve la flectere , atque in Lochbusdaliam egredi . Regio ea est Suduisti incultissima, tota siti arida , scopulosa , M abruptis montibus horia uda . Nullae serme arbores, nullae domus , ne pastorum quidem mapalia. Rerum quae

ad tuendam vitam sunt necessariae, prorsus nihil. Octo continenter dies ac noctes in Lochbusdalia constiterunt, non alio tecto, quam quod cavata casu saxa , aut caeca serarum antra praebebant. In his latebant in te diu, ne conspici a quoquam possent. Silentio noctis prodibant parumper , regionemque tacite explorabant. Victus ex Κilbridio oppido, misso illuc per intervalla temporum ps selo, petebatur; sed is erat plerumque Victus , qui nauseam moveret magis, quam samem depelleret. Nam panem iis in locis, nocis a

SEARCH

MENU NAVIGATION