Opere latine e italiane dell'abate Giulio Cesare Cordara dei conti di Calamandrana. Tomo 1. 4. De vita et scriptis Julii Caesaris Cordarae e Societate Jesu quamdiu ea stetit commentarius Caroli Odoardi Stuardii Walliae principis expeditio in Scotiam

발행: 1804년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

datis ubique litteris ; atque harum responsa aliquot ut minus menses inchoatas ab se adnotationes retardaverant. Quod quidem excogitatum nec necessarium nee verecundum , ut primum aliquando prodiit, incredibile dictu est quantum invidiae Societati Universae conflaverit, animosque acuerit adversariorum , eoque magis quod quae fastuose jactabantur infici uri poterant nullo modo, vel imminui. Exiit tamen Menippea quaedam latinis Versibus , quae recantata toties maledicta in Societatis studia, doctrinam, opiniones, facinora, sin minus eleganter , audacissime certe refricabat . Hujus auctorem Timoleonis nomine Iohannem Lamium fuisse serunt mediocris iampe hominem , qui ut moderate de aliorum ingenio , non ita modeste de suo sentiebat. Longas item adnotationes suffecerat, ne in hac quoque parte minor esse videretur, in quibus quantum nitoris & gratiae deerat, procacitate vincebat δέ virulentia. Haec quidem Vmnia legentium animos vix pertent bant, quod hoc in genere nihil esset aut novum aut lapidum, quod risum eliceret vel admirationem.

32쪽

37i6. Illud vero suit exitiale, quod brevi pagina disseminari per vulgus latenter primo, mox baia vis typis ad calcem sermonum excudi coepit confidentissime . Haec seriem complectebatur eorum nominum, de

quibus mentio fiebat in Satyris, respondebantque singulis vera illa nomina e regione posita quae ficiis prioribus adumbra-

, ta esse dicebantur, eratque veluti clavis penitioribus adytis aperiendis commissa . Ibi eorum nomina recitdibantur quotqu0t Florentiae pulcherrimarum artium studiis inclarescebant, ut facto agmine detractoribus succenserent suis, partesque augerent insensas. Inventum hoc artificiose confictum etsi erat omnino favum, atque a Spectata amborum religione, bonestateque a horrens , tamen eo usque increbuerat ut

nemo esset qui dubitare de illo auderet. Hujus rei fama citissime pervulgata ad Clementem XII Pont. Μax. pervenit, qui ut erat e nobilissima Corfiniorum familia, gravissime tulit injuriam tot suis civibus irro Agari, laedique Patriae dignitatem immeritam. Itaque cum Francisco Ret2io Generali Societatis Iesu Praeposito in L. Sectani

33쪽

Satyras invectus est acriter, censuraque dignas judicavit quo motus omnes iude ortos

compesceret.

I . Retetius qui nihil fortasse antea de hoc negotio noverat, ut morem Pontifici gereret, litteras continuo misit quocumque esset Societatis Collegium ne quis soluta oratione aut Versu quidquam scriberet in ejusmodi argumentum; simul ipse caepit inquirere diligenter quisnam auctor Sermonum esset. Quod cum Iulio innotuisset, Provinciae Praepositum monet ne longiorem instituat explorationem: Satyras ab se conscriptas fateri ultro, in quibus nihil esset omnino quod reprehenderet, Societatisque laudi id vertere, non dedecori r nullam esse causam cur illarum puderet, aut pcenam promereretur ; neque Vero daturum si rem aliquando in id discrimen adducere

cogitasset: Paratum se tamen esse non ultra progredi, de Praepositi Generalis imperio quod erat decretum , submisse sancteque

obtemperaturum. Et Sane cum SeXtum sermonem jam absolvisset in Menippeam Timoleonis, religiose occuluit, nec nisi plures post annos Hagae prodiit, cum jam stu-

34쪽

dia partium deserbuissent, & nulla esset illius querelae memoria propemodum Te- licta a18. Interea Belgius prudenter satis nihil animadvertendum censuit, ne intempestiva severitate spem omnem praeriperet

utilitatis M laudis, quam ex Cordarie ingenio laboribusque jure sibi poterat pro

mittere . Atque eo potissimum quia litterarium hoc bellum plus quam ciDile, non ex sermonibus Iulii, sed ex Lagomarsinii adnotationibus imprudentissimis comperiebat prosectum , uti observatum erat a quodam gravissimo Societatis Viro , cujus judicium, auctoritatemque plurimi aestimabat. Ceterum s ut domesticos sileam ) Staius Serga dius, uterque Bona inicius, & quotquot latinae linguae veneres eXOsculabantur, ii benturque Scriptores optimi, ita hosce sermones laudibus extulerunt, ut cum Veteribus, iisque probatissimis comparare, nedum anteferre facilitate, elegantia, & robore minime dubitaverint . . Horum ego Veluti historiam fusius enarrandam putavi, Ut irrogatas ab multis calumnias saetotum veritate refutarem.

35쪽

JO19. Sequenti anno autumnalibus seriis novam scribendi materiam attulit Clementina Sobi est i a Jacobi III Magnae Brittanniae Regis Uxor, quae paulo ante magno

urbis moerore luctuque e vivis decesserat. Hujus ille complexus est drammate pasto

rali , quod primum Collegii Romani scenis

ac tam suit nobilissimo apparatu. Illud vero mirabile quod cum Iesu itarum legibus cantum esset, ne adolescentes, qui in eorum disciplina viverent, foeminae alicujus personam exhiberent, quod i si haec imitatio periculi plena, & veritati, & moribus plerumque noceat , argumentum hujusmodi pertractandum susceperit, in quo necesse erat prio ei pem partem ageret Matrona Regia quae laudamentum actioni dabat di titulum . Et tamen cum nusquam Prodiret , adesse continuo videbatur, nihilque erat quod aut illusionem destrueret, aut desectu Praesentiae sensum illum minueret benevolentiae, qui lacrymas eliceret terrore exeitato , vel misericordia. Quamobrem com- muni approbatione plausuq ue exceptum , theatro saepius, multisque in locis dona

tum, Carolus Eugenius Guaschius publici

36쪽

3i juris secit, Genuaeque prodiit luculentissi ina splendidaque editione. Commentarium item de suo adjecit, Fratrique Iulii Willelmo Calamandranae Equiti inscripsit. Ex quo fact0m est ut Cordarae nomen priorubus il sis sermonibus jam colebratum latius percrebresceret in Italia. io. Quo in opere id mihi etiam observandum videtur stylum illi peculiarem fuisse marte suo cusum, neque ut vulgo accidit , ex aliis Scriptoribus, poetis praesertim petitum, quos cursim legerat eruditionis caussa potius, quam ut sibi illos ad

imitandum proponeret ex industria. Et sane cum ex antiqua studiorum institutione . quae tunc vigebat , latinam , graecamque poesim Societatis adolescentes unice colerent , ita iam vix degustarent, ne laenocinio aut facilitate sermonis veteres illos sontes, a quibus caeteri hauserunt, negligerent, Parum prosecto otii supererat iis auctoribus

evolvendis qui italici carminis principes jure optimo habentur. Et quamquam aliquid in suis versibus limatum magis desideres quod ad locutionem spectat, & numeros , nihil tamen illi pedestre fuit aut

37쪽

humile , nihil asperum, nihil implexum

fluere omnia videas perspicue satis & eleganter. Quod quidem purgati est ingenii

de exquisiti , atque a natura ipsa pro se ctum facili de perspicaci, ut in iis elucet potissimum quae ad animi relaxationem amicis identidem recitabat . 11. Sed jam tempus erat, Ut ex PrΟ- vincia in aperta urbis luce collocaretur , in qua duo supra triginta annos Consumsit, ad biennium ferme autea quam Ct mens XIV Societatem n niversam deleret. Ibi eum Philosophiae tradendae destinare tur, statuit ex trita illa Aristotelis norma, quam Maceratae inierat, nonnihil deflectere, Viamque .ingredi receptis hominum opinionibus, atque adeo naturae institutis magis accomodatam de veram . Eo in proposito muliae inerant domesticae dissicultates, a quibus ut se expediret obniti contra de hebat prudentia singulari. Qui enim Collegii Romani studiis praeerant, Veterum doctrinis imbuti vehementer timebant ne si usitatas disciplinas relinqueret Majorum experientia , auct0ritateque ratas, iuvenili quodam ardore in novitatem abriperetur,

38쪽

cui neque modum imponere, neque vero

quo tenderet dignosci facile poterat. Id ut caute praestaret, tantum laboris vigiliaeque adhibuit, ut fractae jam valetudini cum aestivi illi calores accederent qui in urbe maximi esse solent, parum ab suerit quin defecerit. Igitur Iacobus Cataceiolus Μarinae dux qui eum sibi Praesectum in Seminario Romano habuerat, Nocerianum illi iter proposuit, quod convalescere theris malibus illis aquis speraret. Quo cum secum Venisset. & Borghesiorum Principum consuetudine, quibuseum amicitias fecerar, familiarissime uteretur, non mediocrem ex illa tranquillitate atque otio utilitatem caeperat experiri. Utque erat sestivissimo ingenio, lepidum carmen in Nocerianas aquas conseriptum ad AEgidium Iulium virum doctissimum , suique amicissimum miserat.

Sed cum illud solum horribili terrae motu quateretur , illico discessum paravit , MTybure consedit, qui locus erat ad vitandam caniculam propter Digiditatem aeri

maxime opportunus.

aa. Ex illa sede in qua se recreari plurimum sensit , halicum carmen alterum j

39쪽

3 eose eidem Iulio inscripsit, caussasque ex posuit satis graves cur sibi omnino ab Philosophia , cui primum nupserat, recedendum putaret, iisdem paene argumentis, quibus divortia in Νuptiis peti, judiciaque instrutui in foro adsolent. Hoc cum Praeposito Provinciali perlatum esset, facile intellexit Cordaram a Peripateticis quaestionibus abhorrentem averti oportere, studiisque amo nioribus addicendum, cum delicata praese tim valetudine conflictaretur, quam ut in terea emendaret, essiceretque robustiorem,

illum Canonicis institutionibus explicandis praefecit, quod munus erat Sc materia ipsa jam planum, & temporis spatio, quo per

currebatur , non ita diuturnum .

23. Anno Μ DCCXL acerbissimum s nus Europae toti accidit Caroli VI Caesaris. Franciscus Relgius Societatis Iesu Praepositus Generalis, qui Pragae orium iaejusdem familiae imperio habuerat, & multa acceperat in Societatem universam beneficia , illius memoriae proprio & sociorum nomine parentundum statuit solemni pompa . Itaque Cordaram delegit ut illum apposita oratione laudaret. Quae quidem et

40쪽

honoris causa convenerant, & caeteris auditoribus qui frequentissimi aderant, tum

Copia sententiarum, tum elegantia sermonis fuit probatissima , auctoremque suum litte ratis hominibus, quorum magna est Sem per in urbe copia, summopere commendavit.

a . Iisdem ferme diebus Christiani orbis

calamitatem domesticus luctus excepit. Nuntiatum est enim Iulio parentem suum , quem

ille plurimum filiali caritate M amore prosequebatur , subito a poplexiae morbo correptum Genuae elatum fuisse, quo paullo an te accesserat, ut caelo mitiore frueretur, cum iis in locis hyemes propter vicinitatem maris clementiores esse mediterraneis regionibus soleant. Ad animi aegritudinem minuendam, quam eX hoc casu tam repe tino hauserat, suasum est ab amicis ut Vitalianum Borromaeum, qui postea Cardin iis fuit, e Seminario Romano Mediolanum proficiscentem deduceret, utque inde in Patria Franciscum fratrem , quem multos jam annos non viderat, e Sardinia reducem complecteretur , quod illum ibi adfuturum post obitum Patris ad res domesticas com- C a

SEARCH

MENU NAVIGATION