Opere latine e italiane dell'abate Giulio Cesare Cordara dei conti di Calamandrana. Tomo 1. 4. De vita et scriptis Julii Caesaris Cordarae e Societate Jesu quamdiu ea stetit commentarius Caroli Odoardi Stuardii Walliae principis expeditio in Scotiam

발행: 1804년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

56tificio aut labore ; neque aliter a quopiam

efferri potuisse crederes, si procul n rithmo& numeris planissime esset locutus. Hujus

modi extant quam plurima quae in Soriano apud Albanos Principes, in Monte Sancto apud Bonacorsios, in Albano apud Perellium Cardinalem, atque alibi , Autumnalibus praesertim seriis, dum apud amicos

diversaretur saepissime recitabat . Horum nos magnum numerum Omittendum putavimus , cum multa sint quae circumstantiis sublatis sensum omnem venustatis amittere ,δc frigida esse debeant & obscura. Illud

vero notatu dignum videtur, quod cum propter tenuitatem materiae haerere non raro Poetae, nec nisi jejuna in medium aD serre soleant, contra ille in levissimis a gumentis tractandis non modo illa se angustia extricaVerit, sed novis ubique viis inventis iter sibi latissime percurrendum patefecerit ; eumque in eos qui aderant jocari aliquando oporteret, suis ille facetiis continuo egerit ut risum quidem eliceret , non iracundiam ; quippe qui noVerat Vir prudentissimus quae sibi essent dicenda pro tempore , aut praetereunda

62쪽

ne injuriam alicui saceret, aut delicatum quorumdam ingenium plus nimio vellicaret , & maxime amicorum . Quaecumque autem ex illo hujus generis excidissent colligebantur ab multis, perque urbem celerrime traducebantur . 41. In Albano cum esset, accidit ut apo- plectico ictu ex improviso obiret asellus quidam, qui in Hieronymiano Μonach rum Collegio plures jam annos degerat , eratque Abbati mirifice carus. Hujus hic mortem cum acerbissime ferret quod nullum illo dociliorem aut valentiorem Cognoverat , queri passim solebat de fato asini, ejusque laudes prolixe enumerabat. Cujus querimoniae fama tam crebris sermonibus, non sine risu evulgata, brevi ad ipsum

Clementem XIII pervenit , qui in Gan-dulphiano non procul ab iis locis vivebat . Hic aliquando cum Perellium Cardinalem vidisset, elusque rei mentio inter loquendum fuisset: Ecquid, inquit , agit

Cordara 3 Cur non hunc casum tam subiis tum, tamque insperatum suis ille versibus cessat illacrymari 3 Hac porro Voce admo: nitus Iulius carmen illico protulit venusti

63쪽

58simum , in quo postquam asini dotes tum corporis tum animi egregias, moeroremque Ahbatis commemorasset, diligenter inquirit. quibns potissimum de causis a poplexi a pri ribus annis rarissima , Dunc vero tam se quens Europam ferme totam insecerit , &quo illa sente gigni, propagarique soleat ex accuratis Medicorum observationibus d cet. Cumque illud animal mansuetum M sobrium iis omnino vitiis caruisse ostende rit, quae hujusce morbi incitamenta habentur, & quasi semina, veneficum quid ex Siphyllide reliquum suspicatur . Quos versus cum Abbas ipse legisset, non se etenuit quin risu saltem probaret, neque umquam potuit quis auctor eorum esset c

gnoscere .

r. Erat Cordaxa Clementi XIII jampri

dem not.s, a quo non pauca benevolentiae ossicia acceperat. Idem, dum ruri e8Set, munuscula ad illum mittebat, & cum in Albano rusticaretur saepe invitabat ad men-Sam , quae aulae Proceribus, familiaribusque Nobilibus lautissime instrnebatur. Utque iule Pontifex paterno animo Societatem Iesu iniversam fovebat, gravissimisque jactat M.

64쪽

59 periculis auctoritate sua ac numine sustentabat , sic Illum Iulius insigni amore ac reverentia prosequebatnr; quaeque is dissicili atque arduo Christianae Rei publicae tempore sortissime constanterque egerat Caroli Regetonici Cardinalis Sanctissimi jussu in commentarium retulit verissima laudatione. Quin & totam RegZonicorum domum de se , Sociisque optime meritam enixe coluit, quod eorum virtutis comminisci, a quibus potissimum beneficia acceperis , bonesti esse animi debitum profiteretur. 43. Atrox per id tempus & vehemens procella ingruerat, quae ab Austro primum exorta protendere se latius propagarique est visa, donec Ventorum vi saeviente ad ceteras quoque plagas delata toti fere coelo incubuit, & Societatis Iesu navim continuis quassatam fluctibus, scopulisque illisam miserrime absumpsit naufragio memorando . Iam Socii e Lusitania latronum ritu exturbati , ejecti, quod Divi Ignatii legum sanctissimarum oblitos ad scelestissima quaeque dic rent procurrisse, cum omni littore prohibere tur, non longe ab Tyberis ostio, contra jus gentium maritimis illis oris expositi, humani-

65쪽

6otate demum Pontificis jam tum ab anno MDCCLX hospitio excepti, Romano in agro consederant freqnentissimi. Biennio postea deleti in Gallia suerant, quod boni quamquam Iesuitae habiti essent, & docti singuli , Ignatiano tamen illo vitae instituto uterentur , quod Regni legibus statutisque,& publicae etiam tranquillitati obnoxium reperiebatur. Et tamen haec ipsa pugnantium opinionum discordia , judiciorumque disparitas cum caecam quamdam invidiam utrisque in locis proderet, nihil hinc meditatum maleficium retardabat, conspirabatque amicissime, nescio quo fato, ad Jesultariam perniciem promovendam. Galliae exemplum Sequuta Hispania , quique ex eadem Borboniorum familia Principes imperium in Italia obtinebant, eos indicta causa, uno die, unaque hora deportari ex ab-τupto susserant in ditionem Pontificis . Quorum ut magnus erat numerus, variis in urbibus Derant disseminati. Haec omnia cum videret Iulius , cui propter Historici munus melius quam ceteris Sociorum erat innocentia perspecta, ita animo caepit concidere dejecto dc tristi , ut corporis etiam

66쪽

, valetudine debilitata deficeret sensim, ac

veluti contabesceret. Eo in statu consue-ium habuit in litteris perfugium singulare. 4. Itaque Collegii Germanici historiam aggressus est scribere quam libris quatuor Comprehendit. In primo, Collegii institutionem a Diuo Ignatio auctore factam & ab Iulio III auctam usque ad Pontificatum deduxit Gregorii XIII, cujus Pontificis pistatem , ac Regiam plane munificentiam perpetuo censu, pecunia, praediisque Collegio amplificando attributis commemorat. In Se cundo Leges item recenset Nobilium adolescentium moribus, studiisque efformandis

apprime utiles , quamque Μichaelis Laur tani, qui primus Collegio regundo praesuit, consilio res floruerint & prudentia . Tertius liber eorum nomina complectitur, qui primi ex hac disciplina prosecti sunt, quaeque.

in Germania, aut in Hungaria strenue Sancteque ad Christianam Religionem vel f ο- vendam, vel dilatandam susceperint celeritate & fructu incredibili. Nec vero ultra Gregorii tempora narationem ille suam exincurrere prudenter judicavit, quod opus esset & rerum multitudine immensum , & de-

67쪽

lectu ipso nimis fortasse periculosum. 1n qn arto denique eX ponit qui status esset, dum haec scribebat, Collegii, quibusque adjumentis uteretur aut legibus. Totum autem opus summa elegantia, pulcherrimaque latinitate absolutum Christophoro Μigatio Archiepiscopo Vindobonensi & Cardinali amplissimo dedicavit, quod ille Romae sui set in eodem Collegio educatus, suaeque Nationis illustrium virorum, qui eX hac item palestra prodiissent, laudes complecte

retur.

s. Sed cum hae diversione nihil ad

valetudinem restaurandam proficeret , in Albanum secessit, ut loci amoenitate atque otio, & moderata equitatione vires augeret suas. Ibi aliquot menses cum habitasset, ac Serbellonii Cardinalis ejus urbis Episcopi consuetudine uteretur, multa

versu, multa etiam Soluta oratione scripsit, quippe qui semper aliquid temporis

ad studia litterarum concederet. In his Francisco Cancellierio lucubrationem misit ex Iohannis Augusti Bentinii opere ex cerptam, in qua leges moresque Romanorum exequitur ex Syntagmate I eineeiano.

68쪽

Quod quidem suam erga cancellierium benevolentiam demonstrat, qui tum Romanae Iurisprudentiae operam per eos dies navabat , Iuliique omnigenam bt facilem erudiationem . Et quoniam hujus viri memoriam fecimus, aequum etiam videtur silentio mianime praeterire, quodcumque nos de Cor-darae vita, dum Romae fuit, narravimus, id totum ex italico illius Commentario a cepisse, quem ad nos transmittendum una cum scriptis ejusdem curavit humanitate summa ad diligentia . Cujus testimonii auiactoritatem plurimi facimus, propterea quod amicissime cum illo, quotidieque versatus, suarum rerum historiam ab Iulio ipso me

minerit communicatam .

s. Hic illi auctor aliquando fuit, utenm gravioribus disciplinis animum advertere ex Μedicorum praeceptis prohibere tur, vitam ille suam conscriberet, Antonii Graiiani exemplo , quod opus erat a La-gomarsinio editum, & litteratis viris acciderat jucundissimum. Placuit Cordarae consilium , manumque illico admovit libentius, tum quod earum rerum memoriam reteX re, quae sibi accidissent, magnam plerumque

69쪽

6 adserat voluptatem scribenti, tum quod ejusmodi occasione capta multorum etiam eventuum meminisse oportebat , qui non privatam solum, sed publicam Europae historiam complectebantur. Quin & occultae factorum origines, paucisque cognitae, &genuinae quorumdam virorum imagines, de mores, & studia, & amicorum dotes aut

vitia occurrebant commemoranda, varietatemque habebat descriptionum latissimam . Hoc quidem opus in Albanensi illo otio inchoatum, in patria denique absolvit postea , narratione usque ad occasum Societatis perducta, & ad Franciscum Fratrem Calamandranae Comitem misit, conditione pacta ne ex domesticis penetralibus nisi multos post annos exiret, ne quaedam se lasse proderet, quae damnum alicui inses rent, aut ignominiam Conciliarent. 7. Interea Romam reverSus cum ParVa esset valetudinis instaurandae spes sibi relicta, statuit Alexandriam Statielliorum concedere, quod nativo illo Caelo lacilius convalescere ex Μedicorum consilio, & prasteritis etiam experimentis arbitrabatur. Igi

tur pridie Kal. Iunias, anni MDCCLXXII

70쪽

6giter illuc instituit, heu nescius quod illam urbem quam relinquebat, & quam

tantopere amabat, nusquam sibi revisere fato concedereturi Nam XVII Kal. Septembres anni ΜDCCLXXIV. Clemenς XIVBorboniorum rogatu , nullo habito prius judicio, Societatem Iesu quae jam CC &lius annos firmissime steterat, fatali edicto abolendam decrevit. Eisi hunc denique finem Iesultarum res habituras Iulius mulisto ante providerat, nihilo tamen secius gravissime perculsus hoc casu fuit, moero

remque supra quam dici potest habuit

vehementem. Extat italicum epigramma, . quo vestem ille suam alloquitur, quam deponere omnino e0gebatur e lege, teneria adeo sensibus resertum, ut statim legenti appareat quantum Societatem ama verit aerumnae quamvis plenissimam ac laboris . 48. Hinc sectum est ut, cum apud domesticos quiete posset versari & commode , in Alexandrino Collegio maluerit habitare, quod unicum erat Sociis, qui simuIvivere Optarent, ex Regis clementia perfugium constitutum. Ut primum potuit ex

SEARCH

MENU NAVIGATION