장음표시 사용
51쪽
hime convolarent qui ex variis provinciis essent ad id munus delecti, Epistolam Iulius scripsit laudationis plenissimam, Cum hujusmodi ossicium ad Societatis historicum pertineret. Ut autem per eos dies eX adventantium numero concursus fiebat non levis, si
tuit sede illa relicta in domum Novitiorum secedere , quae erat in Quirinali posita, quo suis studiis melius prospiceret, ac quieti. Loci hujus amoenitate plurimum delectatus, infaustam Caroli Odoardi Walliae Principis
expeditionem, quam in Britanniam susceperat, libris IV comprehendit. Atque in primo discessum Caroli ex urbe nartat, ejusque in Galliam adventum trajectumque in Scottam, paterni regni recuperandi causa , a quo erat eXpulsus. Res ibi feliciter gestas, partasque initio victorias alter comis memorat. Tertius mutatam belli sortunam usque ad Cullodiensem pugnam complectiatur, quae suis copiis Vel fugatis vel caesis , deletoque exercitu spem illi omnem ademerant Britanniae subigendae. In quarto denique miseram Principis fugam exponit, erroresque longos & varios per Hebridas Insulas in summo vitae discrimine, victusque
52쪽
Α inopia, qua premebatue, cum ab victori bila
passim quaereretur ad necem, priusquam ille ex tot periculis praeter omnem expectationem elapsus clam navim conscenderet ,
atque in Galliam appelleret felici troiere,
atque insperato . 34. Haec quidem Historia, tum magnitudine ac varietate eventuum , lum gratia Principis, cui praeter bonam fortunam nihil virtutis deesse videbatur, aut laudis, tum
etiam propter venustatem sermonis, qua Ca
teris suis scriptis praestabat, uti ipse Auctor sentiebat, plurimam Iulio famam conciliasset, si opus illud tam cultum , tamque elaboratum in publicum aliquando prodi isset. Sed cum metueret ne partium studio Britanniae, aut Galliae Reges potentissimos sibi et Societati faceret inimicos, ultvrutriusve gloriae invidisse diceretur, modeste Semper celavit, pauci que amicis legendum permisit. Μeminerat enim Castruccium Bonamicum ob eam caussam Caroli Emmanuelis Sardiniae Regis iram summopere veritum, quod suis in Commentariis de bello Italico rebus Genuensium, qui eum ad illud bellum scribendum impulerant, verius favisset fortasse, quam Prudentius.
53쪽
83 1. Et quoniam hujusce belli mentionem fecimus quod ab Maria Theresia Austriaca,& Victorio Amaedeo Sardiniae Rege in Italia gerebatur contra Borbonios, non abs re erit casum narrare, qui Cordariorum s miliae accidit permolestus. Erat Iulio Patruus. quem plures annos in urbe suisses diximus. Hic cum sibi iter honoribus ineundis o structum videret, quod quaestio esset Pontificem inter Regemque suum de beneficiis conserendis nondum Soluta, ingravescente aetate Calamaudram secesserat, ibiq o vive bat quietissime. Borbonii tunc belli occasione per Genuensem oram in Montisferrati provinciam secerant irruptionem . Eo cum adventasset Tribunus militum cum parva manu, in ea se arce quam habitabat admitti illico postulavit. Quod ubi impetrasset quid enim Cordarae satius faciendum erat, quam parere, blandisque Verbis intemperan tem hostium arrogantiam delinire 3) enixe contra oravit ut nullam agris, Colonisve inferri injnriam ab suis militibus pateretur ;qui ita sunt continentissime versali, ut nulla suerit de iis querela oborta. Ineluctabili hac receptione, dc quod equum vidissent ex
54쪽
Α9 subalpinis excubiis captum illuc ab Hispanis introductum ad praedam suisse, gravi
.sima in Cordaram accusatio conflari caepit, quasi ille partibus Borboniorum studeret clanculum , opibusque suis hostem juvasset deditione arcis. Quamobrem cum haec fal-8a esse non satis constaret, CC equites immissi suerant, qui illum ad Hastam Pompe-jam deducerent, bc Castelli praesecto committerent custodiendum. 36. Hujuscemodi nuntio per litteras ad Iulium perlato, statim cognovit totis sibi viribus obnitendum, ut injuriosam illam suspicionem deleret si qua Regis animo insedisset , ne causa caderet tam praesenti, in qua non jam de sortianis, sed de ipso capite esset dimicandum; eoque se magis opitulari decebat cum fratrum suorum neminem. prodesse posse intelligeret, quod alter in Sardinia absens, alter in Regio exercitu cum esset severissimis legibus prohibebatur, ne se huic causae immisceret. Itaque
ad Pontificem Maximum Benedictum XIV
se contulit, quem ille Anconae , uti supra commemoravimus jamdudum cognoverat , habueratque sui amantissimum . Rem quei
55쪽
admodum acta sit diligenter exponit ora que multis cum lacrymis ne Patruum ille suum opprimi sinat calumniis inimicorum. Nihil ab illo contra fidem, jusquejurandum Commissum: suae esse integritatis ac Religionis ejus viri innocentiam tueri , qui cum in nia mero esset Praelatornm Palatii ad suam quod amodo familiam pertinebat. penti sex , cui haec omnia ex Apostolici Nuntii litteris jampridem erant comperta , humanissime respondit sibi illam rem cordi esse, & siquid benevolentia & gratia apud Regem valebat, minime defuturum. Bono esset animo, ac bene de Patrui vita libertateque speraret. Etsi hac promissione plurimum recreabatur, nihilo tamen minus ad Gor
gagnii Marchionem , qui penitioribus Regis
negotiis summa cum potestate praeerat, epistolam mittit, obtestaturque pro Veteri sua amicitia, ut illam accusationem ex adversariorum invidia, odiisque prosectam Sua auctoritate curet diluendam . Nullum ex sua familia perduellem fuisse qui omnes essent studio erga Regem, fideque commendati simi. Responsum est ab GorZagnio paucis tFraudis calumniam, Cordarae innocentiam
56쪽
detecti me Existimatione incolumi judicium
absolutum. Μagnam hinc voluptatem cum
caepisset Julius, egit Pontifici gratias , cui illum videre saepius erat jucundum, uti humanissime significaverat. 37. Earum rerum Omnium cum certior
factus suisset Patruns, qni quanta ab Iulio acta pro sua saluae incolumitateque essent , nihil ut intentatum relinqueret , ex amicorum narrationibus identidem colligebat , illum etiam , atque etiam flagitabat,
ut ad se veniret quam citissime, men Semque unum & alterum secum traduceret mutua amborum gratulatione. Facultate ab
Aloysio Centurionis Praeposito Generali impetrata, qui Ignatio Vicecomiti , cujus brevissimum fuit imperium, per hos ser-
me dies successerat, dum Calamandranam proficisceretur multa in eo itinere habuit honoris testimonia Zd amicitiae. Nam& Mutinensium ducis uxor Maria Theresia Μassae & Carrariae Princeps duos ibi dies detinuit, neque ut discederet permisit , nisi in reditu, quem Vere ineunte adparavit, longiorem illi moram promitteret. Mediolani cum esset , Odoar-D a
57쪽
dus Vicecomes Braydensis Collegii Rector,
quem postremis Iesu itarum comitiis noverat , Vir summa humanitate, & candidissimis moribus apud Omnes notissimus, nulla extusatione accepta, illum in Paradisianum deduxit, ubi plerique sociorum Convenerant ad animi relaxationem consuetam . Eo in loco cum triduum integrum jucunde esset, familiarissimeque versatus Vercellas contendit ; qua in urbe cum praeter Spem
Willelmum Fratrem, qui Regiis erat copiis illius Stationis praefectus, iuvenisset, ga Visus est maxime, hortatusque ut quam brevissime posset Calamandranam, quo ille si tim petebat, accederet. 3 8. Enimvero huc cum venisset, in Patmiamplexum amantissime ruit non sine magna utriusque laetitia, illumque plus quam ae asserebat sanum reperit & valentem. Ibi cum
suum erga Se studium commendasset, suam ille contra prosessus est singularem , benevolentiam , quo in genere ne minimam quidem partem praetermisit ossiciorum. Sed jam de reditu cogitanti gravissimum illi videbatur suos relinquere, quasi vero impendentes calamitates quodamodo praesentiret. Et
58쪽
53 sane cum per occiduam Ligustici maris oram iter iniisset, Romamque adventasset , villelmum fratrem vita functum plurimis ex litteris intellexit. Haeredem ex testamento Franciscum Fratrem instituerat ea lege ut Iulio HS bis mille & quadringenta quotannis darentur, dum viveret. Qua ille
pecunia monumentum ex marmore Calaman
dranae posuit elegantissima inscriptione '). Commentarium etiam scripsit de illius vita , quo sic moerorem aliqua ex parte immi
nueret , quam eX hac morte caeperat acer D. O. M.
Iohanni Guillelmo Cordarae Ex Comitibus Calamandranae Equitum Legionis Sabaudicae Instructori Virtute ae scientia militari Conspicuo Candore animi morum integritate summis infimisque Probatissimo
qui Vixit Annos XLVIII Equo meruit XXX Uereellis in Stativis obiit XV Kal. Maias A. D. MDCCLXVIIulius Cordara Soc. Iesu Fratri amantissimo ac Bene merenti Marmoreum titulum Ab Urbe transmissum
59쪽
lanus accessit, quem veluti Parentem alterum constanter coluit. Gemino hoc luctu perculsus Iulius aegritudinem quamdam contraxit , quae valetudinem debilitabat, cum ita esset praesertim a Natura eomparatuR, ut sensum haberet in prosperis aeque scin adversis maxime exquisitum. Inde s bat , ut quantum illi erat laboris, tum ex historici munere, tum ex frequentibus ami- eorum , quibus se facilem praebebat, instantiis obeundum, proficeret potius, quam n ceret , quod diversione inducta cnras faces
39. Quodcumque igitur in Urbe accidi
set quod soluta esset oratione aut Versa concelebrandum, gratulationes, conciones, naeniae, id paene totum Cordarae committebatur. Iacobi III Magnae Britanniae Regis funus solemni pompa magnificentissime in Vaticano extructum Octavii Busalinii rogatu descripsit, laudationemque adjunxit ornati simam . Alexit oriouic, qui Catherinae II.
Rusvirum Imperatricis navalibus copiis summa cum potestate praeerat, mirandum facinus, elaboratis ad cantum versibus, Fran-
60쪽
eisei Cancellierii sui Amicissimi hortatu extulit. Is enim AEgeo in mari Ottomanorum classem, quae Chismeensi in portu anch iram jecerat, illisque se propugnaculis tumbatur, incendio a umpserat, audacia Paene incredibili. Cothurno saepius, & Socco digna conscripsit, quae a Nobilibus Seminarii Romani adolescentibus domestico in
theatro fuere acta frequentissimo concursu& plavsu . In Rogerii Boschomichii fictam caesariem, qua usus Londini saerat quod apud illas gentes Catholicorum Sacerdotum,& maxime Iesu itarum speciem culiu corporis referre, ex quo ab Romanae Ecclesiae
ritibus defecerant, capitali lege prohibebatur ) lepidissime jocatus est etruscis vers, eulis, quos tribus omnino Hegiis latinos socii Rai mundus Cunichius, Vir ex eadem
Societate celebratissimus. o. Equidem invenio Cordaram postremo hoc genere versuum venam nactum suissedc facilem & jucundam , quin ea quae sibi ad dicendum proponeret novis plerumque inventis scaterent, iisque essent verbis prolata , ut sponte omnia nil eque fluerent erure. ipsa deprompta amoenissime sine ullo M-.D Α.
