장음표시 사용
41쪽
36 ponendas pro certo habebatur. Nihilo ta
men minus Taurinum cum pervenisset, ab sentem reperit secus ac ipse eXpectabat . ,
as . Ut autem Caroli Emmanuelis Sardiniae Regis in conspectum venit quod hujusmodi ossicium decere se omnino arbitra batur tum propter majestatem , tum propter benevolentiam Principis de, sua familia ac societate optime meriti ) cogitare caepit aliquantulum, num de reditu fratris quid quam modeste innueret, cum ab Rege illius mentionem cum laude factam, seque humanissime tractari intelligeret. Mollissima tamen fandi tempora praetermisit, ne ad privatum commodum abuti clementia videtur, deque hoc negotio statuit cum Marchione Ormeensi colloqui libea rius & confidentius. Petitioni annuit tu bentissime , cumque per eos dies trire mes Regiae e portu solverent, atque in Sardiniam navigarent, Calamandranae CO- miti statim praescripsit ut earum redita
ad Patriam properaret. Miratus ille quod
redeundi sibi esset potestas data quam n que petisset, neque unquam cogitasset, ut
Iulium fratrem Taurini adesse cognovit eR
42쪽
litteris, rem illico totam conjecit facillime . Itaque simul Calamandranam profectos , Willelmus frater natu minor provinciam reliquens brevi est subsecutus, ibique se mutuo compleXi , mensem commorati sunt conjunctissime ubi tot annos antea fuerant enutriti il6. Cum vero Iulius Romam redisset, nec quid sibi esset agendum cognosceret, ex improviso ad Societatis Iesu conscribendam historiam deligitur. Erat profecto id
munus arduum atque honorificentissimum , eosque homines requirebat qui singulari ingenio , prudentia, ac fide comparati essent a natara, & ad scribendum exercitatissimi . Τabularium illis quotiescumque Vellent patebat, neque gestarum rerum notitia , aut secreto ullo prohibebantur. Is erat Praepositi Generalis curiae penitiori addictus quocum vivebat; quamquam in iis quae ad imperium, vel administrationem faciebant nihil haberei commune. Et quoniam ad Societatem universam pertinere ex officio videbatur, multumque illi laboris ad rem bene ordinandam exequendamque erat ineundum .
43쪽
33 amanuensis munere langeretur, alier a cubiculo esset, ut curis illis minutis solutus, gravioribus occupationibus quiete posset vacare & commode. Hi omnes publico aerario alebantur.
27. Μultae inerant in hujusmodi historia conscribenda dissicultates non leves. Cum enim plurimae chartae quae ex Provinciis mittebantur hispano essent saepius, aut lusitano Sermone Scriptae, necesse erat earum limguarum peritiam haberet, aut ab aIiis interpretandas cnraret. Codices ipsi non raro Pessime exarati, multisque in locis vitiatiui.legi vix possent. Erat enim sapienter initio constitutum , ut ea solum historiae pars tractaretur, quae Sociorum acta centum abhinc annis narraret, essetque semper saeculi unius spatio quasi lacuna interfecta . Ita fiebat ut veritati securius consuleretur, cum
ii, de quibus loquendum erat, facile interiissent, invidia quae animos Nepotum tange rei sublata prorsus, vel certe imminuta. Enimvero ubicumque esset Societatis Collegium, unus aut alter designabatur, qui res ibi gestas quotannis colligeret summa fide ac diligentia , quarum seriem ad urbem mitte
44쪽
bat, eratque historiae veluti promptuarium amplissimum ; delectum tamen hujusmodi facere opus erat taedii plenum & laboris.
Nam cum eadem sere semper recurrant, quod paria ubique essent munia, Z ratio vivendi par, ut varietati fieret satis, multa erant praetereunda, nonnulla etiam quae vix degustare h. Et tamen suam cuique Provinciae laudis partem tribuere aequum Videis batur . Sane conciones habitae ad Populum,
ex quibus aliqui ad meliorem frugem reducti, vitia in urbibus repressa , mysteria frequentqta, paces familiis restitutae, atque .his similia, haec sunt profecto Religiosi virdinis decora minime praetermittenda, haec hella quae ipsum deceant, hi denique sunt triumphi. Praeterea qui pietate , aut aliquo doctrinae genere florentes illustrem Societati gloriam pepererunt, vel beneficiis eo
Iatis amplificarunt , omnino sunt commemorandi , propterea quod horum oblivio vel ignaviae, vel parum grati animi vitium
censeatur. Sed isthaec qualiacumque sint memoriae dignissima sempiternae, locorum ubique sunt & temporum, satietatemque
45쪽
aderat dissicultas ex latina lingua, qua ullo portebat, pelita. Etenim cum nulla esse possint in veterum latinorum scriptis propria nomina quae res christianas designent, nec nova in medium asserri placeat, necesse erat easdem reddi solerti quadam ver borum circuitione quae sensum ipsum referret , ejusque esset linguae indoli & genio accomodata . Quod etsi ab aliis receniatioribus erat jam antea inVentum , tamen
cum eadem perpetuo occurrerent inter scribendum , mutanda erant Faepissime ut varietati prospiceretur. 28. Caeterum Societatis historiam a Nia colao oriandinio inchoatam , Franciscus Sa chinius, Petrus Possimus, Juvenci usque ad annum ΜDCXV perduxerant. Verum Iuvencius patriae levitatis non immemor annalium ordinem cum minus Probasset, res ille gestas a capite ad calcem narrandas continenter susceperat, non jam temporum seriem, sed potius materiam sequutus. Τamen Cordara priorem sibi viam ingrediendam putavit, quaeque ab G uini gi O , cui suo cesserat , collecta erant diligentissime cum evolvisset, ita assiduis laboribus, vigiliis.
46쪽
Atque incubuit, ut primum illud volumen saatis amplum biennio minus absolverit , quam quam domesticae diuturnitate censurae, quae exerceri a multis consueverat ob rei maagnitudinem , octavum post annum prodierit. Alterum suae historiae volumen dece nio vix compilaverat, cum ille chariis legendis ordinandisque plurimum adlabora set. Atque illud prosecto exisset in publi- eum , si miserrima illa temporis conditio& calamitas, quae nusquam nisi ad obitum Societatis resedit, conquiescere aliquantulum potuisset. Itaque hujus unicum exemplar in Tabulario Romano asservatum ad quas denique manus pervenerit penitus ignoratur non sine gravi laudatissimi illius ordinis jactura. 29. Primam historiae partem , quae etiamnum legitur, qua tandem adprobatione exceperint litterati homines, neque ii solum qui rebus Iesu itarum severent, sed illi et-tiam qui animo esseut infenso, Suaeque e lebritati potissimum inviderent difficile est reserre. Iudicia extant multis in locis amplissima ex variis gentibus profecta. Unum hoc satis erit commemotare, quod in Bi-
47쪽
bliotheca Scientiarum atque artium Lugduni Batavorum edita prolatum fuit anno
MDCCLIV, ubi postquam in Iulii Caesaris
Cordarae laudem plurima contulisset, elegantiamque commendasset & stylum Augusti aetate dignum, Italorum Scripturum quotquot sunt facile Principem appellare non dubitaverit, Illud sibi unice improbandum videtur, quod piorum virorum Prodigia quaedam adsciverit, quodque in Religiosis disputati nibus, quas cum A catholicis Iesu itae in iissent aliquando, victoriam semper sociis soleret tribuere. Hujusmodi accusationes Iulius statuit refellendas responsione plena, ac modesta quam postea Franciscus AntoniugZaccaria in appendice ad suam historiam litterariam censuit adjungendam. 3 o. Cum autem tot rebus distineretur gravissimis, mirum certe videri debet quonam modo tempus suppeteret ad alia multa quae aut occasio serret, aut amicorum con silio hortatuque proponebantur Scribenda. Sane cubiculum ille suum , quantum Iesutiae licuit commode satis, nitideque ornaverat,& bibliotheca auxerat exquisita, ut sua ibi studia ad plures horas protrahere sine ulla
48쪽
molestia posset. Animadverterat enim saepi si me quantum ipse corporis status jucundus & placens ad mentis quamdam amaenitatem conduceret. Et quoniam in iis quae ad historiam pertinebant plurimum facilitatis assidua exercitatione hauserat, stylumque secerat diversis narrationi hns accomodatum , perspicuum illum quidem, & maxime ordinatum , ita ad aliquorum res gestas scribendas animum appulit appetentem laboris. AZ
vedii vita primum prodiit Iohanni V Lusitaniae Regi dicata, qui ad Brasiliensem mi
sionem cum navigaret, & in Haereticum Piratam incidisset, patenti mari fuerat una cum XIII Sociis crudelissime enecatus, duae
aliae praeterea historiae. consecutae Sunt, quarum altera deati Barbarici acta complectitur, curante Iacomellio, qui tum erat Pontifici Maximo ab latinis epistolis, alteram Beatae Eust chii Patavinae, quae ea in urbe in Benedictino Virginum Collegio vixerat, suadente Fantinio illius concivi, domestico ejusdem Pontificis Praelato . Quartam denique vitam absolvit Simonis Roxasii e Trinitariorum familia . Hic cum nuper esset in Beat Tum numerum solemni ritu adscitus, Antonius
49쪽
4 Morenius Generalis ejusdem ordinis Procu utor, qui eam causam apud Pontificem Maximum postulaverat, enixe egerat cum Iulio quo illius fastos exequeretur, qui Societati olim fuerat addictissimus. Atque haec postrema ratio illum prae ceteris impulit ad Ecribendum.. 3I. Νec sua Solum curabat, sed aliorum etiam studia , Sociorum praesertim favebat, cum enim Guido Ferrarius e Mediolanensi Societatis Provincia commentarium
fecisset de bello Pannonico, qui Eugenii Principis a Sabaudia res gestas continebat, illumque ad Cordaram misisset, quem summo ingenio praeditum , elegantiaque latini sermonis celebrari audierat in Insubria, ut suis posset consiliis juvari, non modo opus probavit Caesariano plane stylo consectum , sed illi Auctor maxime fuit, ut inchoatam Μagni illius viri historiam ad exitum usque dedu. Ceret. Praefationem etiam de suo addidit,
quam Alexandro Albanio Cardinali amplis simo dicavit, Romaeque edidit ex ossicina
Mai nardiorum. ε32. De Italici nominis gloria cum esset sollicitus, vehementissime angebatur quod Italam Iuventutem videbat exterarum insti
50쪽
Stutionum pedissequam, eorum hominum eo suetudines avidissime consectari queis potius decebat imperitare, victusque normam lavestium ab iis petere qui barbari aliqua do fuissent ab suis. Μajoribus habiti . mo, resque sumerent impudenter, patria digni late posthabita, leves mehercule, & ridic los . Quae omnia decem omnino dialogis comis. Plexus est, in quibus multa de veteri disciplina, de genuina urhanitate atque elegantia, deque transalpinis peregrinationibus acute , & luculenter disseruit. Eodem animo epistolam Aurelio Ianuario doctissimo jurispe. xito dederat, ubi postquam illi gratiam ha
buisset, quod duos ad sese libros dono mittendos curaverit, alterum qui Feriae Autumn les inscribitur, alterum de Republica Iuri
consultorum, mutatam temporum conditionem
dolet, eos, qui de legibus agunt inculte pro Eus scribere ac barbare, cum sermulae ipsae& voces queis uti convenit, ex purissimis sontibus derivari facile possint. 33. Interea anno MDCCLI Franciscus Retatus Praepositus Generalis moritur. Quod cnm Societati universae nunciandum esset, ut pd successorem eligendum illi ad Urbem coler-
