Sylloge opuscolorum selectorum ad praxim praecipue medicam spectantium ... civis Valerianus Aloysius Brera ... In Ticinensi Archigymnasio therapiae specialis, & clinices professor ... Vol. 1. 4.. Cum tabula aenea

발행: 1798년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

a BRUNNEMANNvaporum forma ascendant, atque eatenus hydrargyro , Einco, cet. omnino similes sint . Accedit , quod etiam inter semitaetallica corinpora reperiantur, quae ignis fortissime resistant. neque ulla ratione in Vapores mutari possint. Et hoc quidem de cobaltu potissimum valet , quod tamen , etsi hoc respectu ad fixi ora magis , quam ad volatilia metalla accedat, ab omnibus naturae scrutatoribus inter semimein talia relatum est. Videtur ergo omnis illa , de qua locuti sumus, metallicorum Corporum partitio idoneis, firmisque fundamentis non inniti , adeoque ita non esse comparata, ut retineri in chemicorum Scriptis mereatur. Et profecto, cur Zincum, ut in hoc tantum maneamus , Cupro, plumbo, cet. minus quasi persectum & ad medietatem tantum metallica natura praeόitum putemus , nulla omnino, quae sufficere possit, ratio est, cum praecipuis illis, quibus persecta dicta metalla gauis

dent , proprietatibus conspicuum sit, variisque usibus non minus, atque alia metalla, id aeum deprehendatur .

. IU.

Iam, cum videamur nune nostri metalli iura satis, superque defendisse, ad ea eius producta, quae calcarei aut terret corporis

82쪽

DE PRAECIPUIS ZINCI EALCI Us ETC. snaturam praese ferunt s accedamus , eaque pro

instituti nostri ratione breviter describamus. Quum autem aliae huius metalli calces naturae producta sint , aliae artis auxilio consciantur , iuvabit , opinor, omnem de iis disputationem in duas partes dispescere, in quarum altera de naturalibus, in altera de artificialibus eius indolis productis agatur . Est vero omne Eincum, quod natura nobis largitur , metallico splendore , aliisque proprietatibus, quibus metallorum reguli conspieui sunt , plane destitutum , ita ut non possit nativum , sed potius calcinatum dici. Neque tamen huiusmodi calx semper pura est; insunt potius ipsi quandoque aliae terreae Partes, quandoque sulphurei aut serrei, aliusve prin-eipii aliquid ipsi immixtum deprehenditur,

ex quo fit, ut naturales Elnci calces cum colore, tum duritie, tum aliis qualitatibus valde a se invicem recedant , neque possint omnes iisdem vel technicis, vel medicis usibus inservire . Tres utplurimum naturalis historiae Scriptores recensent eiusmodi minera- Ium species, quarum nomina & praecipuos characteres iuvabit apposuisse. Pseudogalena admodum impura Einci minera est, in qua hoc metallum cum sulphure , serro & vitre . scibili, aut argillacea terra . quandoque etiam cum arsenico, plumbo atque Buorico acido

83쪽

4 BRUNNEM ANNcommixtum inveniatur. Gaudet ea mox savo, mox bruno aut nigro colore , estque semidu

Ta , po aderosa satis & ex laminis splendenti bus sibi invicem impositis conflata . Ceterum Propter alieaas , quas admixtas habet , partes ad eos usus , quibus Zinci calces aptae sunt, adhiberi nequit . calamiuaris lapis , quem etiam Zincum calamma dixerunt , alia metalli

nostri minera est , in qua & maior ic puti se Σinci calx invenitur . Neque tamen iis fiden dum plane est, qui nihil peregrinae materiei

ipsi illesse statuerunt, eamque propterea Zin cum calcisorme . phlogisto simpliciter spoli Lum , putarunt definiendam, quippe BERG-MANI tentaminibus constitit , eam praeter Eincum, etiam aliquid vitrescibilis aut argil-

Iaceae terrae in se continere, nec sere unquam

a mattiali principio esse liberam . Inter characteres , quibus a pseudogalena distinguitur, friabilis eius natura eminet; nam multo facilius, ac illa. in pulverem converti potest; Ceterum splendore plane destituitur calaminaris lapis, magisquo terreis, quam metallorum divitibus fossilibus similis est. Aes cum eo fusum aureum inde assumit colorem, qua de caussa ab iis artificibus, qui aurichalcum .

to uibacum , aliaque composita metalla conficiunt , in usum trahitur. Praeter has Eincimineralisati species , sputosa quaedam in qui

84쪽

busdam locis occurrit tinci minera , in qua metallum auidi aerei auxilio mineralisatum, fleeum perexigua ferri & vitrescibilis terrae portione mixtum est . BERGMANUS hoc etiam fossile corpus chemico examini subiecit, fuit que iis , quas fecit , observationibus edoctus, principiis, quae nominavi, illud quidem constare , serri tamen atque vitrescibilis terrae tam parum ipsi inesse , ut utrumque hoc principium simul sumtum vix centesidiam partem totius minerae constituat. Fellu eiditate di regulari forma, qua hoc spatum sere semper cOuspicuum est, nec non splendore aliquo, qui ad illum accedit , quo vitrum saudet, a calaminari lapide potissimum distinguitur. In usus vel technicos , vel medicos illud cedere non potuit , cum illis , quas supra recensui , mineris rarius in telluris gremio occurrat Se vix unquam in magnis massis inveniatur .

. V. Et haec quidem fossilia corpora, quarum prolixiores descriptiones varii nuper , qui de oryctognosia egerunt, auctores consignarunt a .

85쪽

s BRUNNEMANNproprie inter Zinci mineras reseruntur, eum hoc metallo admodum abundent, possintque eo excoquendo commode impendi. Neque tamen putandum est , ea sola mineralis regni producta esse, in quibus et incum insit. Offenditur quippe aliqua eius portio in plui ibus aliis fossilibus, g. in nativo vitriolo, in argenti, cupri cet. nonnullis mineris , ex quibus chemica illud arte facile educi potest . At enim, vero, cum non ita nostrum metallum in hisco corporibus praedominetur , ut praecipuam eorum partem constituat, non possunt ea a Einco denominari , nec cum illis, de quibus supra exposuimus, ad eandem classem referri. Qua de re ea silentio plane hic putamus, praetereunda , quae inter ea; calces, de quibus nobis agendum est , Omnino non pertineant ω

Accedimus nunc. ad artificiales metat Ii nostri calces, quarum itidem plures, eaeque

mina ehemica variarum etinci minerarum habentur de

seripta in BERGΜANI disputatione de mineris etinet , quae secundo eius opuseulorum physicorum & ehemie eum volumini Upsalae a78o pag. 3o9 seqq. inserta est.

86쪽

Batura sua a se invicem plus, minusve recedentes sunt . Variis namque artificiis id conis sequi potest, ut hoc metallum splendorem suum, aliasque , quae t Psi . quatenus reguli ψBum ei , conveniunt proprietates deponat, Sesmul. quae Stahlianorum fuit Sententia, aut ab inflammabili materie liberetur , aut , quae immortali LAUOISIER nuper arrisit opinio , aciditaris prinei pium ex atmOSphaerico aere vel ex menstruis in Se recipiat , eiusque ope interreum quasi pulverem mutetur , quem alii

cendum putarunt . Quum autem omnes, quae produci sic ex et luco Variorum menstruorum ope possunt, calces neque satis notae sint, neque a salutaris artis magiitiis in usum ad huc tradiae . selectum inter eas faciendum , earumque taurum men ionem iniiciendam cen-vemus , quae medicorum , & chirurgorum at tentione potissimum dignae nobis visae sunt.

Et inter illa quidem inenstrua , quae gincum in calciformem substantiam mutandi virtute pollent , atmosphaericus aer pertinet ,

87쪽

qui, si per satis longum tempus metalli huius portio ipsi. fuerit exposita, ita in eam agit,

ut , saltem in superficie , reguliuam naturam perdat de in album subtilemque pulverem Convertatur. Est vero aeris huiust in Zincum vis admodum arctis limitibus circumscripta, nili ignis ea auxilio adiuvetur & veluti efficacior reddatur. Quare utriusque huius elementi actioni simul exponamus Zimum uecesse est, si mox reguli nam ipsi demere naturam , Calcemque ex eo producere Veliaeus; nam aciditatis principium , quod praecipuam Calcinationis metallorum CaviIam esse recentiores docuerunt ca , maiori gaudet erga calefactum Zincum affini- ate , quam erga caloris materiem , cum qua antea coniunctum erat. Proinde , ut rite hoe calcinationis opus progredi possit , zinci regulini, illiusque puriisimi portio crucibulo, aut, quae praestat, patinae ustulatoriae immittitur , ignisque eo exponitur gradui , ut non solum suat, verum etiam candere incipiat metallum. Sic mox in superficie metallicum splendorem perdet Tincum , comparebitque terrea quasi pellicula, quae sentim ita augebitur, ut se si Vid. Trah/ Agmenta re de Ch mie, prAenig

demes, par M. L GISIER. Tome L a Paris i ρῖpist. 8a - DANDOLO Fondamenti ec. p. 341.

88쪽

parati commode ab ipso metallo queat. Ariae haec terrea materies . quae pelliculam illam cum ituit , vera zinci calx est , quae tame a pondum plane aciditatis principio saturata, aut, et Stahliani credunt, a phlogilio non satis limberata ella videtur, quare in patina ea relinqueada & igni adhuc exponenda est. Ille autem caloris gradus, cuius auxilio haec calcis portio fuit producta , maiori ginci portionitesciuandae sufficit , id modo studiose procumretur, ut libero aeri ad fusum, candensque metallum aditus pateat. Hinc , simulac huius pulveris aliqua copia nata est , porcellanea ut argillaCea eam spatula a superficie tollereti ad patinae parietes movere COAVenit, quo iacto novus comparebit pulvis, qui rursus emovendus , Omnisque hic labor tam diarepetendus est . donec vel omne etiacum, vel Raxima saltem eius portio terream quasi 8e pulverulentam eiusmodi naturam assumserit .

Iavi omnis hic pulvis, quem cinerem riaci ponnulli dicunt, studi e colligendus 8c in ilia patina denuo igni, eique vehementiori

per unam, alteramque horam exponendus est,

ut, si quid ipsi minus calcinati aut Oxydati Metalli adhuc insit , id metallicam naturam

teponere re in veram, perfectamque calcem bire queat. Atqui hanc mutationem nova lac operatione Vere experiri hunc pulverem ,

89쪽

dummodo per longum satis tempus sussicienti caloris gradui expositus saepeque in patina ope spatulae argillac eae agitatus fuerit, &color , quem inde adipiscitur , & aliae , quibus nunc conspicuus eth, proprietates demon-srant . Etenim cinereus Color , quo antea gaudebat, in album conversus cernitur , Pulvisque ipse ad maiorem quasi subtilitatis gradum evectus est, evasitque specifice levior , ac antea fuit , etsi absolutum eius pondus , si cum regulino Zinco comparetur , auctum deprehendatur ca . Atque sic tandem absolutum erit omne Ealcinationis opus, quo, si recte illud fuerit

institutum, Zincum eam induerit naturam, ut vere calcinarum , he neque aciditatis plincipio saturatum dici. queat . Iam autem , cum CFenire quandoque soleat, ut non omnis, Σincicinis ,

a Hoe ponderis augmentum ab aciditatis principio, quod eum metallo coniunctionem inii erit, repetendum esse, variis nuper tentaminibus, neque infelicis uecessu, cel. LAUOISIER l. e. ) evincere conatus

est i alii autem naturae scrutatores illius eventus causiss m in pialogii ii negativo, quod vocant, pondere qua rendam exilii marunt, quorum tamen argumenta, quibus sententiam corroborare suam studuerunt , ad persuadendum non valde idonea sunt. Cons. C. F. HIN-DENBURG de calore & phlogisto, materiis non absolute levibus. Lipsiae II9O.

90쪽

eInis, vel quod nimis magna eius portio insuetit patinae , vel quod ignis non ad eum .

qui requirebatur. gradu In fuerit auctus, eam, quam desideramus, subeat mutuionem, sed potius quaedam eius particulae minus per sectae calcis formam praese ferant , eamque cum colore ad gryseu in accedente, tum duritie , quam digitorum apicibus factae comin monstrant, praebeant conspiciendum , Operae Sane pretium est , mechanico quodam artificio subtiliores calcis partes a minus subtilibus separare, hasque denuo igni in patina expo sere , & ad eum, quo nondum gaudebant , perfectionis gradum evehere . Ceterum haec mechanica , cuius memini , separatio vel cri-hro fericeo, ve, elutriatione peragi potest; videtur tamen posterior methodus priori pre stantior esse, quare eam iis , qui rite fine illo potiri velint, potissimum commendandam

esse censeo o

s . VII.

Ab hoe, de quo hactenus loeutus sum , zinci producto , modo rite confectum ilhil suerit, plane, natura certe sua , non differt calciformis ille pulvis , qui sub forum rinci aut lunae philosophicae nomine in pharma Leuticis officinis prostat, quemque Oxydi eiure

SEARCH

MENU NAVIGATION