Sylloge opuscolorum selectorum ad praxim praecipue medicam spectantium ... civis Valerianus Aloysius Brera ... In Ticinensi Archigymnasio therapiae specialis, & clinices professor ... Vol. 1. 4.. Cum tabula aenea

발행: 1798년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ηι BRUMNEM ANN

blimati titulo insgnire reeent oribus pla-euit a . Etenim quantumvis ea , qua his ores praeparantur, methodus ab illius calcis conficiendae satione quodammodo recedat, inter ipsa tamen producta nullum omnino genuinum discrimen esse cum externi eorum characteres, tum chemica, quae cum iis in stitui possunt , experimenta testantur . Sed priusquam accuratius in hanc rem inquiramus, eamque reddamus idoneis argumentis probabilem , lubet huius etiam calcaormis Eincipulveris parandi rationem breviter describere. Ea vero in hoc ab illa, qua supra descripta calx obtinetur , potissimum recedit , ut Zin. cum in peculiari sublimatotio vase ei ignis gradui exponatur, quo non solum fluere, Verum etiam famn iam Concipere, & ardere queat. Metallum ergo . illudque puritate conspicuum imponitur vasi ex argilla cocta consecto, quod figura sua crucibulum quidem reserat, in suuperiori tamen parte angustius sit , quam in media , ut sublimaturae partes locum inve-njat , Cui commode adhaerere possint. Adhiobetur nunc ignis , isque Satis fortis , ut mox sammam concipiat Zincum, & , quam primum

ab Flores etinci prirrum apud Batavos cogniti fuere, R GRUBIU, opi: mam parandi methodum detexit, aupublici iuris iecit Editor

92쪽

ea comparuerit , vasi imponitur operculum aringillaceum , quod in media parte haud nimi

exiguam aperturam habeat , Per quam aer at nos phaericus libere in vas intrare, Zincique

flammae alendae quasi malestem suppeditare possit. Relinquitur hic apparatus per duas , pluresve horas in eo caloris gradu , qui huic operationi convenit qui octingentesimus circiter scalae Fahrenheltianae eth , ardensque metallum interea arg:llaceo it ilo qui per operculi foramen vasi immissus et perpetuo agitatur, ut ne cinis, superficiem metalli obtegens, aeris ivtroitui queat impedimento else. Sic ardebit semper Eincum flamma admodum splendida te viri descente, fumumque aut va porem de se sparget, qui, dum ascendit, superiori sublimatorii vasis parti & interiori

superficiei operculi accrescet, condensabiturque in albissimam Sc quasi lanuginosam materiem , quae Zincum perfecte calcinatum, aut Oxydatum refert, suaque se subtilitate, aliisque proprietatibus commendat . Iam hoc productum , si sussiciens eius portio vasis parietibus 4ecreverit, studiose colligitur ic in vase bene clauso ad eos, ad quos idoneum et , usus as Servatur. Ceterum etsi hac operatione, si rite ea instituatur, magna metalli pars in lanugina Sum hunc pulverem mutari possit, putand Mat. Ten non est, Omne, quod vasi immissu iuF 'a

93쪽

suit . Elncum hanc veluti conversionem pati , quippe aliqua eius portio in calcem illi, cuius parandi rationem antea descripsi , plane similem mutata in vasis fundo cernitur, cui quandoque , potissimum si nimia in copia illud vasi fuerit immissum , g a quaedam regulina im' mixta deprehenduntur. Cavendum proinde eis, si purum illum pulverem habere velis, ne infundo vasis accumulata cal3 cum eo Commi Sceatu F, quae priusquam medicis 6e chirurgicis usibus accommodata sit, G repetita calcinatiosne, deinceps etiam elutriatione indigeat,

. VIII

Haec autem veluti lanuginosa materies, quam etincum ratione in antecedenti paragrapho descripta tractatum largitur, inter cor. pora , quae volatilia a chemicis dicuntur, pro. Prie non pertinet, ut ut sublimatione fuerit producta; namque s dentio igni, eique vehementissimo exponatur, non minus fixa eam natura gaudere, ac illam calcem, de qua supra disputatum est, eventus luculenter demonstra. bit . Neque profecto inde , quod durante Operatione h.iec matertes ascenderit , vasisqueauperiori parti accreverit , argumentum peti potest , quo de volatili eius indole convinca', Mur, etenim . quod fuerit in altum lata, sic

94쪽

BE PRAECIPUIs ZINCI CALCIBUS ETC. 33

que volatilis corporis quasi formam prae se tulerit , non ipsi huic materiei , sed ardentizisco gratum habendum eth, cuius flamma iuvivido motu constituta calci naturi metalli partes secum in sublime evexerit, easque, penitus interea in calcem versas, deinceps in eum lo-oum, quem superior vasis pars ipsi porrigebat.

rursus deposuerit. Quum autem Omne metal

lum flamma secum rapere haud queat , sit inde, ut insignis eius portio sub albi aut grysei pulveris forma in fundo vasis rema deat , qui a vero Zinci cinere non nisi regu- linis quibusdam particulis, quae ipsi adhuci immixtae sint , diversus deprehendatur. Hi naiade patet , hanc , quae eiusmodi , spuria quasi dicenda , sublimatione producta fuerit j

calcem inter, eamque , quae supra descripta methodo obclueatur, nullum geu uinum discrimen intercedere.

Neqne tamen hac fixa tantum natura νculus memini, hae calces intes se conveniunt j communes ipsis sunt plures aliae proprietates , quas dum praebent conspiciendas, cum vel libero aeri expouuntur , Vel cum menstruiu quibusdam commiscentur. Utraque quippe ma Sua gaudet erga aereum acidum assiuitate, il-

95쪽

ludque ex atmosphaerico aere , si illi ad eum

aditus fuerit concessus, ea copia attrahit, ut inde, sortiorum acidorum , vitrio lici v. g. auxilio cum magno strepitu aut effervescentia evolvi rursus possit. Praeterea sublimatione productus et inci pulvis cum mineralibus, tum ex organi satis

naturae regnis petitis acidis aeque facile, quam is, qui calcinatione in patina fuit paratus, dissolvitur , cum iisque metallica salia constituit . quae ab iis, quae altera calx cum iisdem menstruis largitur , plane non recedunt . AC- cedit de hoc , quod uterque noster calcisor niis pulvis per se igni expositus savo colo re tingitur, qui deinceps, dum calor agere

desierit , rursus evanescit , in eumque rursus abit , quo antea conspicuus ille Cernebat ut .

Quae cum ita sint, Videtur sane nostrum, quod de convenientia utriusque huius calcis tulimus, iudicium argumentis pluribus, iisque ad persuadendum idoneis inniti, neque autem contraria ipsi sententia , quam nonnulli defenderunt veritati esse consentanea . Et profecto si qua est inter utrataque calcem diversias, ea in sola tenuitate aut subtiliori natura posita esse videtur , qua quippe illa , quae sublimatione fuit producta , magis, quam altera ,

96쪽

Praeter has artificiales , de quibuq dispulavi , calcinati Zinci formas aliae quaedam

eiusdem metalli calces s tutiam puta, alaxau Dinam cognominatam , id nihilum album , in ter ea oti in corpora relata sunt, quibus tanquam instrumentis medici Sc chirurgi utetentur, quare eae itidem brevi Consideratione. dignae sunt. Ambae autem hae calces non solent

de initi tuto parari, sed casu quasi obtinentur, cum Zinci minerae , vel alia fossilia, quae Ziaco plus , minusve abundant , igni forti eo coasilio eκ ponuntur, ut vel minus fixae partes a fixioribus, quibuscum Commixtae sunt sveluti a magis nobilibust metallis, separentur. Vel gincum ipsum, quod illis inest, reducatur , simulque Cum alio metallo, Cupro potitsimum . quod cum eiusmodi minera igni expositum fuit , coniungatur atque commisceatur . Etenim dum hoc , illove fine potiri satagunt metallurgiae studiosi, vix possunt impedire , quo minus aliqua ginci portio flammam coiicipiat & sub pulveris forma avolet, qui deinceps aut superioribus furni, in quo operatio fuit initituta, parietibus, aut pecu liaribus corporibus, quae quandoque artifices hunc ipsum in finem imponere furno solent,

97쪽

accrescat , illaque , quae nominavi, sublImata formae. Scilicet , quae superiori surni parti adhaerent condensati Einci fumi particulae,

eae albo colore conspicuae deprehenduntur , illamque constituunt subitantiam , quae nihi- :lum vocatur, quae Vero paulo inserius appo Duntur , eae gryseae Sunt , 8c cum solidam inaturam assumserint, turiam formant . Quanquam autem utrumque hoc productum Zinco ,

quod illis mineris inerat, potissimum originem debere suam fatendum es , nequit tamen in- ificiari , alias saepenumero earum partes ad nihilum non minus, quam ad tutiam es r- mandam aliquid conferre; namque cym ad eos, quorum memini, labores vehementissimus iguis requiratur, secus evenire vix potest . quin simul cum ginco aliae plus, minusve ' Volatiles partes, quibus eiusmodi fossilia abundant , sub vaporum forma in altum evehan. itur & , cum Zinci partibus mixtae, materiem formandis illis sublimatis praebeant. Hinc inter puras Einci calces ea referri omnino non possunt, quae utplurimum praeter regulinum Σincum, etiam quasdam Cupreas, aliasque Par tes contineant , indeque proprietates nanciscantur , quibus medicis Se chirurgicis usibus minui aptae fiant atque accommodatae.

98쪽

ή. XI. Atqui hae artificiales Elnci calces , de

quarum tum natura, tum characteribus atque

conficiendi methodis exposui , digna potissimum medendi artis magistris visa sunt, quibus secundam valetudinem, a quibusdam caussis labefacta tam , hominibus reddere studerent a . Nec profecto potest negari , earundem usum saepenumero salutares secutos e sse effectus , Pluresque , easque admodum grave Siis aegritudines fuisIe sublatas , quare inter a Non ignoro quidem, praeter eas, de quibus

mihi sermo fuit , etinci calces alia etiam calciformia huius metalli producta, v. e. pulverem ex albo vitriolo einerum clavellatorum ope deiectum cons. Sammiungati serieseneν Abhandiungen Rum Gebrauche pra tiseher-νxte. Lei z. II 89 IIter Band , pag. 374.' item Basis

sani CARMINATI Hurene , Therapeutice oe Maritaria medica. Papiae i791 Vol. II. P. I. pag. 233 3,

porro I incum detonatione eum nitro depurato in calcem versum Vid. A. BAUME' eruulerte Experimentanchemie, aus d. Frane. liberset et Mn D. I. C. GEHLER. Ietpala I 73, 2 Th. p. 4o8 cet. a quibusdam inter pharmaca relata & morbis sanandis quando que adhibita esse ; at enim vero eum parum de medicis eorum vir tutibus constet, raroque cum iis elinica experimenta instituta sint, inter praecipuas ealcinati hinci formas, de quibus mihi sumseram disputandum, ea omnino non pertinent, atque adeo non digna sunt, de quibus a curatius ad nostros lectores referatur.

99쪽

D MUNNEMis NM efficaces medicinas eae utique locum merentur.

Iam autem, qui sint illi effectus, quos vel extus corpori applicata, vel interne assumta haec medicamenta producere valeant , breviter, strictimque exponendum est, quo, quibus titulis ea debeant insigniri , quibusque

pharmacorum classibus inseri, pateat. Ac primum quidem de iis, quatenus inter externa medicamenta pertineΠt , referamus . Solent autem ut plurimum ad ea, quae exsiccant, remedia hae calces numerari, &summo prosecto iure eiusmodi ipsis assignandus est locus , cum repetita Oaepe experientia constiterit , eas humiditatem in hac , illa vel parte confluentem veluti ass gere dc sic locum, cui applicatae fuerint, sicciorem , ac antea suit , reddere. Neque tamen semper haec Pharmaca omnem Suam Vim atque virtutem sola exsiccatione absolvere videntur , quandoque potius adit ringentis etiam medicinae vices gerunt, partesque , quibus fuerant admota. non sicciores solum , verum etiam firmiores faciunt , eamque, quam Contraxerant , debilitatem ipsis egregie demunt . Eius enim indolis hae calces sunt , ut affinitate 'quadam erga nonnullas eiusmodi actuentis laticis partes utantur , quibuscum proinde mixtionem ineant, satinumque cum iis productum constituant ,

quod ii iptica , quae dicitur , virtute cimspi

100쪽

clium sit, eosque , quorum memini, effectus producere valeat. Tantum quippe abest, ud huiusmodi humores communi aquae penitus similes sint , ut plus, minusve acribus ic salinis partibus abundent , quibus calces illas , aut quandam saltem earum portionem dilsolvendi & sic salinum corpus, quod illa virtute gaudeat, constituendi facultas contigerit. Hinc in eo casu, ubi exsiccare convenit , non minus, quam in eo, ubi leniter adltringendi, partiumque tonum restituendi animus est , harum calcium usum laudandum et se atque commendandum patet. Et sane utroque

hoc nomine famam sibi persaepe apud chirurgiae magistros haec producta confecerunt . quae mon sub pulveris sorma applicata, mox cum pinguibus aut aliis liquoribus commixta& laesis humani corporis partibus admota horum nimio affluxui obicem posuerint , dolores ab acri latice ortos sedarint, cicatricis

generationem promoverint , Om uinoque Par tium morbose assectarum integritatem restituerint . Suut autem earum assechionum , qui

bus accommodata eiusmodi ginci medicina est, quam plurimae, sic ut earum nomina singulatim recenseri hoc loco non possint , quare

quaedam tantum earum exempla commem

randa censeo. Ac primum quidem sub pulveris simplicis, aut asperginis e. g. ex dua

SEARCH

MENU NAVIGATION