Sylloge opuscolorum selectorum ad praxim praecipue medicam spectantium ... civis Valerianus Aloysius Brera ... In Ticinensi Archigymnasio therapiae specialis, & clinices professor ... Vol. 1. 4.. Cum tabula aenea

발행: 1798년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

bus storum Zinci, de sex vel octo sem Inis

lyco podii partibus compositae sorma appli

cari nostia medicina potest iis partibus , ubi excoriatio ab interna, Vel e X terna caussa Orta locum habet, aut ubi per diuturnum cubitum in moibis cuta ea eiusmodi erosio fuit nata , item ubi ob copiosum assiuxum serosit humoris solidae palles laxatae inveniuntur, ulceraque sanationem respuunt ἔ nisi enim in hoc potissimum, cuius mox mentionem inieci. Casa adsit , quod impediat , quo minus exsiccantia pharmaca adhibeantur, summam Sane haec medicina promittit utilitatem. Neque minus ea oculorum quibusdam morbis abigendis accommodata est , qua quippe vel simplici aut ro-Sarum aqua excepta , vel cum Seminum cydo Diorum mucilagine aut alio apto vehiculo commixta , haud raro vulnera Sc ulcuscula utorum atque palpebrarum rite Sanata, Se- rosamque lippitudinem, varias cum acutio ris, tum chronicae Ophthalmiae formas egre

gie sublatas viderint chirurgi. Eiusmodi autem usibus longe utique aptiora illa , quaσlaudavi , aut similia collyria quibus tamen quandoque, si morbi satus id exegerit, ali quid albi vitrioli, vel camphorae, vel alius medicamenti addi potest quam linimenta j quibus Zinci calx pinguedine quadam excepta

Contineatur nataque haec neque adhaerend

102쪽

Oculis, neque absorberi a subtilissimis vasis commode pollunt a Idoneum praeterea etiam et inci calx suppeditat medicamen iis, in quorum cute lichenes e sil irescunt, aut qui inter trigine in quadam parte laborant , aut rhaga dibus in oris labiis, vel in mammarum papil lis vexantur, quibus quippe assectionibus unguentum e X Porci axungiae recentis aut butyti non saliti uncia florum et inci una , alterave drachma compositum saepe mirum in modum profuerit cli . Ceterum his, quos recensui . salutaribus effectibus producendis haud solum purissimas et iaci oxydati formas,

verum etiam minus putas huius metalli Talces, veluti tutiam, nihilum album, ipsumque lapidem calaminarem , aptas atque idoneas, in venerunt chirurgi , quas proinde cum linimentis atque emplathris, tum collyriis, asper

Euns. Aut dem Eetolis hev xnit einigeo Ztis iden uia Anmer ungen . Fit ter Theil. Lejeu 379o pag. 279. b) Praeter eas, de quibus supra retuli , Zinci cal-einati virtutes , eam etiam ipti vim inesse , qua foetorem ulcerum phagedaenicorum dc carcinomaticorum emendare, aliaque gravia harum offcctionum sympto

mata mitigare valeat, I ISTA OMI DUS nuper ex

103쪽

94 BRUNNEM ANNginibus &e. parandis saepe olim . adhibuerint. At enim vero cum, ut antea dictum eis . liis ploductis variae alienae partes in sint quihus specifica eorum virtus aut mutari diverso

modo, aut frangi atque debilitari queat, finibus illis , quibus potiri chirurgus satagit.

Obtinendis minus ea , quam purae calcinatizinci formae, accommodata esse videntur. g. XII. Iam Vero, cum satis, ut opinor, de externo Zinci calcis usu disputatum sit , paucis adhuc illae eius virtutes laudandae sunt . quas , dum in ipsum corpus fuerit introdu- , valeat e Xserere . Ac in eo quidem multi , iique magni nominis medici inter se Con veniunt , . quod specifica quasi huic medicamini vis convulsioniam resolvendarum, dolorumque, qui cum iis coniunm sunt , sopiendorum insit, illudque ea de re inter antisPas--dica pharmaca pertineat. Scilicet posteaquam GAUBIUS, celebris nuper apud Batavos medicinae Sc chemiae doctor, antispasmodici illius pharmaci, quod LUDEΜANUS, empiricus quidam Amite loda mensis, sub Lunae fixatae

nomine vendiderat, naturam detexisset, suique laboris eventum, quo eonvictus fuerat redditus, hoc arcanum nihil nisi sublimatam ginci

104쪽

ealcem esse, cum eruditis communicasset, non

nulli medici , e. g. BELLIUS, GDODSIR .FOUCQUETUS, aliique a repetitis expe

timentis empirici illius observationes confirmnare di virtutes me diras huius calcis . accum ratius definire annisi sunt . Et sane spei , quam conceperant , haud raro respo id i exitus , quippe varios , eosque admodum perti naces di inveteratos convulsi vos motus , ali os que nervorum morbos , veluti choream Sancti Viti, catalepsin, epile pilam , convulsi ἰam in- tantum tuisim , hystericos Sc hypochondriacos assectus &c. ea medicina, sub pulveris forma ad nonnulla grana, immo ad scrupulum per diem usurpata , egregie pio fligatos , secun da inque valetudinem aegrotis redditam viderunt , quare efficacioribus sane pharmacis ea λdnuae eranda est b . Et 'quantumvis haud a Relationes de his experimentis D UNCANI Commentariis Edinburgensibus, BACHERI Diario meis

dico, Ephemeridibus item medicis, alvisque periodicisDperibus insertae sunt: cons. etiam SammtuM auserie tener Abhandiungen etum Gebrauche praktischer Aerete,

Odnvulsi vis e spasmo exortis, quam maxime commendant

recentioreς. Ipsos in tussi convulsi a THO DENIUS, in althemate convulsυo WITHERUS, in singultu LRELLIUS & Iοι ph FRANK optimos tradunt. Num

105쪽

tioni ea satisfecerit, de qua re CARMINA

su ut , videtur tamen iis , quae ab his factae Sunt , Observationibus illa, quam BELLI I , GOOD SI RII &c. experimenta probabilem reddiderunt, sententia ita haud infringi atque debilitari , ut nullam plane ipsi fidem habendam esse putemus; eiusmodi enim mala quandoque admodum pertinacia eiIe, eaque , ut cum OVIDIO loquamur , interdum , immorersaepe, Plus, docta manu, Valere, quisque elinica experientia edoctus nobiscum fatebitur.

quinquies & octies uno minuto ludente affligebatur. Multa incassum admini lirabantur, moscho, opto, acidis non exceptis. Vomitus insurgebat vehemens, tantaque debilitate eonquerebatur aeger, ut pristinas adipisci vires desesperaret . Grana duo florum etinet eum sae chari eris nariensis scrupulo dimidio omni biliorio sumenda praeseripsi; atque sub huius remedii usu singultus & vomitus siluere. Elapso mense denuo singultus apparuit, quem iterum floribus etinet absque nullo incommodo

ia) Hypiene, Therapeutice & Materia medica. Papiae i79 a Vol. II. P. I. pag. 234 - opuscula The

106쪽

Ceterum, ut hoc addamus, interno usui purissima tantum Zinci calx accommodata est , min*s purae eius calcis formae , veluti tutiale nihilum Sc lapis calaminaris non item. Neque tamen necesse est , ut sic dictus 2incistos in hunc usum adhibeatur, quippe ille calciformis huius metalli pulvis, qui in patina 'supra descripta methodo rite paratus fuit , iisdem salutaribus effectibus. qui illum saepe secuti sunt , producendis par esse videtur .

. XIII.

Atque hae, de quibus locutus sum, Virtutes praecipue sunt , quibus se haec Einci medicina salutaris artis magistris commenda Vit, quare eas breviter, strictimque commemorandas putavi . Nou ignoro quidem , esse inter medicos, qui etiam de absorbente, dia-phoretica , aliisque huius calcinati metalli viribus loquantur ; at enim vero quum nondum plane evictum sit, an vere sudorem pellere . primarumque viarum acidum ea ratione, qua magnesia aut alia similis terra, absorbere possit, & an non hi effectus, si fuerint internum eius usum secuti, vel ab eius in nervos agendi Daultate sint repetendi, vel ab alio pharmaco, quod simul cum Zinci flore datum fuit, derivandi, ea certe fiducia , qua illae , quas Sylloge Opusc. Sel. Vol. II. G

107쪽

gltum crasso. Nec minus ad latus dextrum sub dura matre inveniebatur extravasatum sanguinem sed tenuius, posteriorem tantum lobum haemisphaeriae dextrae Obducens. Caute detractis hisce thrombis apparebant ad latus sinistrum s le ad latus dextrum a mani festae

rupturae venarum prae caeteris turgidarum lead summum distentarum . Pectore aperto pulmmones apparebant discolores, fusci, ad pleuram undique accreti. In extremitate superiore peri- cardii eminentia erat ad tactum dura, & aperto pericardio inveniebatur tumor scirrhosus medio in arcu arteriae aOrtae sedem suam figens,lla tela cellulosa arctissime cum hac ipsa con pexus, duorum pollicum longitudinis, unius

latitudinis N dimidii crassitiei , substantiae stea

tomatosae. Secto tandem abdomine hepar discolor , pallidum , duriusculum , naturalis cae xerum magnitudinis . Inferiori autem eius superficiei arcte adhaerescebat tumor quidam durus, superficie inaequali Fibbera antrorsum di sursum usque ad cardiam , intus vero de deorsum ad spinam dorsi usque protensus .

Examinato accuratius tumore , inveniebatur , duas tertias partes pancreatis induratas in tantam molem increvisse, qua eodem prorsus Ino do, quo in aegra primae observationis arteria forta comprimebatur , quae ipsa etiam mani

se itam impressionem sulci tormem in superficie pollica tumoris iecerat.

108쪽

Observario r. Vir 42 annorum a decem Iam hebdomadibus vehementibus doloribus abdominis vexabatur, qui primum circa epigastrium sedem suam habebant, demum usque ad umbilicnm& dorsum extendebantur . Sub quibus torminibus appetitus deiiciebatur, cum alvo Obstructa, de inde magis manifesta corporis ema. ciatione Medicaster quidam malo opponebat fortiora drastica emetocata retica, quae quidem hiliosae materiae magnam copiam expellebant ἔat infausto cum successu , exasperabantur enim dolores ita, ut auxilium in xenodochio publico quaerere coactus fuerit aeger. In quod recepto praescribebantur leniora digestiva cum antispasmodicis iuncta , linitaenia anodyna ab. domini illinienda, clysmata emollientia. Vires vero indies magis deficiebant , pulsu celeri languidor clysmata alvum apertam servabant. si vero omittebatur eorum applicatio, alvus obstrueha manebat , doloribus per abdomen

Continuo saevientibus , una cum inflatione vehemente ah dominis. Praescripta medicina ex Cremore tartari id rhabarbaro parata alvum movebat, scybala consuetae consistentiae multa

educebat, inflationem bdominis tollebat de dolores leniebat. Redibant tamen neque aP

109쪽

tultus, Illi suaserat usum thermarum Baden insum , quibus per quinque hebdomadas utebatur , qua nescente sub hoc balneorum usu sensim sensimque molesta porrigine; cuius vero loco apparebat pedum oedema insigne, cum quo praecordiorum oppressio & ruictus frequentes redibant . Adhibita medicamenta , nescio quae , largam urinae copiam evacuabant,

sub qua incommoda illa multum imminui videbantur .

Die vero 4 Septembris subito corripiebatur vehementi vomitu , quo omnia assumta vel cibi vel medicamenti Arma statim reiicie bantur ; adhibitis idoneis medicamentis interinnis Se clysmatibus cessavit quidem vomitus νat per breve tantum temporis intervallum . Ab hoc ipso enim die vomitus frequentes re dibant . Etsi per unum diem cessabat vomitus , non solum hoc ipso dolores praecor diorum vehemetitiores erant , sed sequente die, vomitus copiosior tum crudorum ingestorum tum tenuis pituitae revertebatur. Quae pituita subinde tetrum Odorem spirabat. ΑΙ-vus vix quovis triduo reddebatur , sicca , durissima , 1triis sanguineis tincta , appetitu interim perdurante satis bono, immo vorace interdum ; sed avide comesta vel statim evomebantur vel ventriculo retenta praecoIdiorum pondus Se anxietates molestissime augebant .

110쪽

Αbdomen tangendo hinc inde apparebant emi

nentiae duriusculae , non constantes tamen defixae, mox enim augebantur, mox minuem

hantur a modo hoc modo illo abdominis Ioco apparebant manifesto indicio origi ais ex flatibus intestinis interceptis; abdominis contactum Deile ferebat aegra, si tu tamen in latus

dextrum commodiore . Noctes semper erant

inquietae & vigiliae molestae . Sub his, coroporis habitus manifestius tabescebat, & vigente licet animi consueta hilaritate, vires indies magis magisque consumebantur , urinis modo rubellis pellucidis, modo turbidis, Iingua tenaci muco obducta. Visceris abdominalis cuiusdam circa pylorum positi ni ipsius pylori suspicionem omnia movebant sym- atomata , de in lenioribus aperientibus visceralibus , iunctis anodynis, extracto nimirum graminis in liquore terrae foliatae tartari so- Iuto & cum extracto hyosciami nuptO. medicina quidem indicatiosibus quam maxime

conveniente, nisi auxilium levamen tamen spem rabat eonsultus Optimus Pater, quorum usum

usque ad diem is Septembris continuabat, a quo ipso die oppressiones circa praecordia , anxietates recrudeseebant cum continuis vigiliis leiactatione, doloribus dorsi adeo infestantibus, ut quo situ lecto sese poneret nesciret aegra.

SEARCH

MENU NAVIGATION