Vincentii Madii Brixiani et Bartholomaei Lombardi Veronensis In Aristotelis librum de poetica communes explanationes Madii vero in eundem librum propriae annotationes. Eiusdem De ridiculis et In Horatii librum de arte poetica interpretatio. In fronte

발행: 1550년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

dia seclusos fuisse dixit. Verum quod Horatius dixit:

is Ex noto fictum carmen sequar, ita explicari posse crediderim: quod scilicet in reprimendis Satyris, notis quibusdam carmini, bus , aliqua tamen ex parte immutatis, nonnulla scilicet demendo, atque in eorum locum Satyris congruum aliquod reponendo, nos apte uti posse admoneat. quod, quanquam factu facile uideatur,ex. perienti tamen dissicile admodum apparebit. nota enim carmina, parum immutata atque ficta, quantum risus saepe soleant excitare, nullus est qui nesciat. Et quoniam haec pars, quae de carminibus est, ad metricam facultatem spectat , nil mirum sit, si quicquam ei in Aristotele respondens non inueniatur. Blui, deducti caueant me iudice Faunt, it e uelut innati trivise, ac pene strensi , . ut nimium teneris iuuenentur versibus unquam, ut immunda crepent, ignominiosa dicta. Kenduntur enim, quibus est aequus Erpater, Cr res ri ec , siqui ram ciceris probae, Er nucis emptor,

equis accipiunt ammis, donant ue corona.

Monet Horatius, Faunos haud quaquam inducendos eskemina, te nimis loquentes,aut immunda inhonestaque uerba dicentes: quanquam aliquid huiusmodi illis etiam concedi posse non neget. Nullum autem in Aristotele locum huic parti respondentem repe, riri,ex antedictis patere potest. Allata longa breui subiecta, vocatur Iambus,

Des citus unde etiam trimetris accrescere iusiit

Nomen Lambeis, cum senos redderet ictus. u Drimus ad extremum similis sibi: non ita pridem, Tardior ut paulo , grauiors veniret ad aureis , Spondeos Liabiles in iura paterna recepit Commodus, Cr patiens: non ut de e secunda Cederet, aut quarta socialiter. hae in . sicci Nobilibus trimetris apparet rarus, er Enni.

Meminit hic Horatius de pede iambo: quonia Satyri mordebant: pes autem hic maledictis aptus est, ct maxime dramatibus conue/nit: de quo Aristoteles in . xxviii. particula. Uerum quod hic abis Horatio dicitur. XX. particula respondet,cum ait Heroicum umis ro carmen ex ipsa qui)em eXperientia congruum esse apparuit. Etenim

382쪽

DE ARTE POET INTERPRETATIO. ars

Etenim, si quis alio quolibet metri genere , pluribusue inter sera mixtis, enarratium faccre imitationem aggrellas fuerit, praetero ipsum decens factum uideri poterit: quandoquidem numerorum ii omnium stabilissimum . atque turgidi simum heroicum est . Cum igitur heroici metri naturam supradictis uerbis Aristotelis expli, cuisset, Horatius eum imitatus,& ipse carminis alterius natura, iam. bi scilicet,exprimere diligenter uoluit. In scenam missos magno cum pontare versus,

aut operae celeris nimium, Curat carentis, ut ignoratae premit artu crimine tur .

Non quiris videt immodulara poemara Iudex : Et dura Roman s venia est indigna poetis. Iccirco ne vager ,scribami licenter ommism uros peccara putem mea es tutus, Er intra Spem venis cautus, uitaui denique culpam , Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca Nocturna versare manu, versare diurna. At no Diproavi Plautinos numeros, σLaudaueres is: nimium patienter utrinque,

Ne d cum stille misuri: si modo ego in uos Scimus inurbanum lepido Aonere dicto: Legitimumφ senum digitis callemus, Cr alum. Inuehitur Horatius hoc loco contra prauos poetas, qui magnum carminum uolumen in scenam asserunt. sed quoniam uel curae mi. nus , quam par sit, in eis pangendis ponunt, uel quod ab ignoran

tia artis Poeticae, Metricaeve praemantur,grauiter peccantriis quan

quam ob Romanorum inscitiam data sit uenia , non ob id tamen quippiam laude dignum sunt assecuti. quare Pisonibus consulit, ut auctoribus studeant Graecis suos illos maiores sinat sales Plautinos praeter ratione admirari. In Aristotele igitur quicquam, quod huic parti correspondeat, non inuenietur: quoniam digressio est, qua partim reprehendit, partim consulit. Ignotum Tragicae genus inuenisse Camoenae Dicitur, Erplo is vexiste poemata Dessis, Quae canerent, agerenti peruncti faecibus ora.

Po ἰ hunc perfnae, pallael repertor honesta Aeschius, er modicis in Dauit pulpita tignis: Et docuit

383쪽

Et docuit magnum , loqui,mtib cothurno.

Successit vetus his Gomoedia,non sine multa GL de sed in vitium libertas excidit, vim DPam lege regi kx eri accepta choruspTurpiter obticus, sublato iure nocendi.

originem Tragoediae, ueterisque Comoediae, quomodo iue cre/uerit Tragoedia ponit Horatius : ct legem illam extollit, qua pra cipitur, ne quis in Comoediae choris maledictis aliquem lacessere studeat; damnat uero choros a Comoediis nouis esse sublatos. Re spondere autem uidetur haec pars . xvii. Poetices Aristotelis parti,culae, in qua sic scriptum legitur. Quamobrem Tragoediam, anque Comoediam Dorienses sibi uendicant, Comoediam quide M farenses, tam hi, qui hic sunt, ut eo tempore inuentam, quo popu/ari administratione eorum respublica regebatur, quam qui ex Si . cilia : siquidem ab iis Poeta Epicharmus prodiit, multo sane prior Chonnida,atque Magnete. Tragoediam uero quidam in Peloponλ. neso. Cum igitur Horatius animaduertisset, Aristotelem de ori, gine Tragoediae loquentem sundamenta recensuisse, quibus Dorienses dramatum inuentioneni sibi uendicabant, minime uero illorum Athenienses inuentores fuisse, Horatius Atheniens bus lavet. nam Thespis ex Icara ciuitate Attica, teste Suida, suit primus poeta tragicus, ut fama est : qui ctiam personas inuenit. Ea uero pars, in qua de augmento agit ovi. in Aristotele particulae proportione, rei pondet: siquidem ibi ait: Sicque Tragoedia diuersis mutationiγ, bus uariata , quoad proprios numeros impleret, tandem quieuit., Tunc enim histrionum numerum ex uno uidelicet in duos, Aeschy, ius primus auxit, ct ea , quae circa chorum sunt, imminuit, sermo, , nemque primarum partium instituit: quos Sophocles ipse cum sce,

, nae ornatu ad tertias usque produxit. bl intentatum n Ira liquere poetae, Iec minimum ni rucare decus in tigia Graeca

usi deserere, cir celebrare domeriti fugiae Vel qui metextas,ueIqui docuere togatas.

lec virtute Joret,claras uestotcntius armis,

Quam lingua Larium si non olfenderet unum/Quenique poetarum limae labor, cir mora vos δPompilius sanguis carmen reprehendite, quod novMulta dies, multa litura coercuit,atque Perfectum decies non carit in ad unum.

384쪽

Ne suos Horatius penitus spreuisse uideretur, non parum in quit laudis Romanos meruisse : qui fabulas tam latinas, ac prooprias , quam a Graecis acceptas fecerunt. quod si taedium in ea. stigandis poematibus latinis eos non offenderet, non minus in pangendis poematibus, quam in armis eos claros euasuros fuisse assirmat. Conuertit deinde ad Pilones sermonem, eos admonens,

ut exacte, persecteque sua poemata castigent. Huic parti nihil,quod in Aristotele respondeat,inuenietur: quoniam de poetis solum Romanis loquitur Horatius, ct Pisonibus, si boni esse uelint poetae, quid eis sit agendum consulit. I genram infera quia fortunarius arte. Credit: er excludit senos Helicone poetas

Democritus: bona pars non ungueis ponere curat, Non barbam: secreta petrat loca, balnea vitat. Nunc cetur enim pretium, nomens poetin, Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam Gyori Dcino commiserit. O ego laevm, 2 .Quipurgor bilem sub verni temporis horam, Non alius diceret meliora poemata. ueram tanti e l. ego fingar vice cotis, acutum

Reddere quae ferrum ualet, exors ipsa secundi. Munus,er oficium, tu IIcribens ine, docebo: Vnde paremur opes :pud alat domos poetam: Quid deceat, quQ non: quo intus . quo ferat error. Digressio est , qua in malos poetas inuehitur Horatius, qui

ineptiis quibusdam ea, quae ad uitae cultum spectant, spernendo, boni poetae nomen se consequi posse credebant. Hos ergo ludens Horatius inquit: Laeuus ego atque insanus, qui haec non facio, uidebor: cum uerno tempore atram bilem,qua usplurimum sapi, entes abundant, purgem . At sorte dicet aliquis posse me melio, ra poemata efiicere . esto: cin quid nil est tanti, quo me ipsum negligere uelim . ego saltem iungar uice cotis : quae nihil habens acuti in te, ferrum tamen acutum reddit . quasi dicat: ego si mi, nus poeta bonus fuero, in hoc tamen iuvabo, quod materiam Poeseos , unde sumi debeat, docebo : & quom ogo alendus, sor/mandusque poeta sit: quorum primum ex morali Philosophia simitur, quae in rebus agendis uersatur. Qiud autem intelligat, cum inquit: quid alataormetque poetam: In L. I inlid

385쪽

uid deceat quid non: qub virtus, qud serat error. ex sequentibus Uparebi t. Scribendi rear, supere est Cr principium, er fons. Rem tibi Si, uti poterunt ostendere chartae: Iri up proili fani rem non inuita sequentur. Qui didicit , pastis quid debeat, Er quid amicis: Quo sit amore parens, quo rater amandus, bosses di Quod lit confripti, quod iudicis oficium : quae Partes in bellum missi ducis: ille pro ecla Reddere perse scit conuenientia cuique. Quoniam dixerat Horatius docere se saltem posse.unde parem tur a poetis scribendi opes: item quid aleret, formaretq; poetam: Quid deceat, quid nom quo uirtus, quo serat error. nunc ut ea, qua pollicitus est, praestet, docet prinid recte scribendi sontem esse sape, re:hoc est Philosophiam moralem recte tenere: qu,m ex Platonis lectione facile alliqui poterimus . nam per Socraticas chartas Plato nis dialogos,in quibus Plato Socratem de morali Philosophia dis, serentem inducit, intelligit. Ut autem Ostenderet,nes ex cognitione moralis Philosophiae parari, subiunxit: Uerbaque prouisam rem non inuita sequentur. quasi obiectioni tacitae respondens, cur dixerit: Rem tibi Socratica poterunt ostendere chartae: i. si quoniam nihil de uerbis dixit, ideo subiunxis: i. Uerbaque prouisam rem non inuita sequentur. , Declarat pollea, unde parentur opes, cum ait: Qui didicit' atriae,quid debeat,& quid amicis: ct quae sequutur: quibus innuit ea, quae ad Philosophiam moralem spectant.. ocirca, si quis in ea recte exercitatus fuerit, cuique personae sciet reddere, quod par est: ct cum aliquam personam essngere uolue rIt, recte eam imitabitur.

Respicere exemplar vitae, morum iubebo Doctum imitatorem , uerus bis ducere uoces.

Interdum speciosa iocis: morial recte, Fabula nullius I sineris, sine pondere, er arte, I Udius oblectat populum, mehusp moratur, um uersus inopes rerum iugin canoror. Haec pars respondere uidetur illi parti, qua dicebatur: . quid alat, sermetque poetam:

z Tuti atraim quoniam

386쪽

DE ARTE POET INTERPRETATIO. νs s

quoniam poeta alitur. 2 formatur imitatione exemplaris humanae uitae, hoc est, sum naum,ct persectissimum , quod in re illa est, attingendo. nam si dux aliquis exprimatur a poeta, non ut ab historico, qualisnam fuerit, sed qualis elis potuisset, exprimetur .ct hoc est

exprimere exemplar. quando enim omnia, quae bonum ducem decent , exprimimus , dicimus ideam, aut exemplar uitae ducis expressisse. Verum mirabitur fortasse aliquis, quod doctum imita, torem hic appellet Horatius, cum in primo Epistolarum de imitatoribus scripserit: G imitatores seruum pecus, ct quae sequuntur. quamam igitur est ratio , ut imitatorem ibi uocet seruum pecus, quem hic doctum nominat Z coniungi enim haec simul nequeunt. Dici sortasse posset, Horatium eos imitatores seruum pecus appel/lare, qui nihil nisi imitando scribunt, id est,siae magistro nequeunt, nesciuntque communia proprie dicere . Verum et si responsio lia cuera est, proposito tamen conuenire non uidetur. Quare,ut locus

iste melius intelligatur, sciendum est, imitatorem pluribus modis posse con syderari. uel enim sic imitatorem intelligimus, quemad/modum Virgilium in multis Homerum inutatum fuisse dicimus,&posteriores Virgilium . ct de hac imitatione in Epistolis Horatius

est locutus: cum tamen praue ea utuntur poetae . uel quemadmo/dum appellare solemus poetas imitatores; quoniam actiones, mo/res, ac animi perturbationes imitantur: cuius imitationis expers

nullus esse potest poeta, si uere, ac proprie poetae nomen sibi tribui uelit. de quo postremo imitationis genere hic Horatium intellexis, se censeo. i igitur hoc postremo modo imitatores dicuntur, pos sunt etiam esse primi auctores : ut Homerus,ct alii, qui a nullo sumentes, ipsas hominum actiones sunt imitati. ct hoc quantum ad hanc dubitationem dicta sussiciant. Illud uero: ν, Interdum speciosa iocis. ni orataq; recte, ct quae sequuntur: mihi respondere uidetur illi carmini superius posito, quod ita se haλ33 Quid deceat quid non : quo uirtus , qub ferat error. bet: Sensus autem est,decere fa Dulam esse iocis speciosam, ct recte moγυ ratam. minime autem decere, ut uersus inopes rerum sint, nugaeque a canorae. Illud uero: quo uirtus, quo serat error:

sic posse explicari putarem , quod uirtus fabulae rectE confectae

spectatores retinet ad finem usque: error uero facit, ut ante exitum explodantur. In hanc expositionem inclinavimus, ne cogere. mur dicere totum illud carmen, . . t a

id deceat, quid non: quo uirtus,quo serat error.

387쪽

cum carmine proxi me antecedenti idem penitus significare. is Cum uero ait: Qui didicit patriae quid debeat, ct quae sequutur,

mihi uidetur Horatius intelligere, poetam oportere recte actiones exprimere personis congruas. quae pars desumpta esse uidetur ex. II. VIII. et . IX. particulis: in quibus dicitur Poesim necessario imitari. Illud aute: Respicere exemplar uitae, ex. LXXX. particula Aritto telisis sumptum uidetur: siquidem ibi ait: Cum uero Tragoedia praesta δε tiorum imitatio sit, par fuerit quoq; nos ab excellentium pictorum is more no discedere: qui du proprias, ueris smillimas imagines re/is ferre student pulchriores sane depingunt. ita etiam poeta, iracudosis uidelicet, des desq; dum imitatur huiusmodiq; alia circa mores ha- bentes, probitatis quide,atque iracundiae sibi exemplum proponereri debet, uelut forte 4 chillem: ut ipse Homerus. Pars uero illa:

Interdum speciosa iocis: morataque recte , ubi Horatius uerba cum rebus conseri, docetque multo maiore in rebus ipsi s, quam in uerbis curam esse adhibendam particulae Poe. tices A ristotelis. . proportione respondere uidetur. fabula enim eo loco cu moribus, dictionibus, et sentetiis colarens .principatu ac praecipula locu in Poes obtinere docuit . ita Horatius illum imita, tus, res uerbis comparans, ipsas primas sibi uendicare asserit. Verba is autem Aristotelis sunt haec. Si quis praeterea ordine moratos ser/is mones,dictiones, sententiasque bene formatas asserat,non quidem

M penitus negocium , quod est ipsius Tragoediae proprium, asseque is tur. id quod illa Tragoedia multo melius praestiterit, quae talibus

is utetur, perinde ac secundo loco necessariis: cum iam fabulam ro,i rumque contextum habuerit. Graus ingenium, Graiis dedit ore rotundo Mus loqui, praeter laudem nullius auaris. Romani pueri longis rationibus asseruDi sunt in parteis centum diducere. dicat

Filius G Ami si de quincunce remota erimncia, quid fiperis poteras dixisse triens. heu Rem poteris fruare tuum. redit uncia,quid fus

Semis. ad haec animos aerugo, cura peculi,

Cum emes imbuerit, spreumus carmina flagi Posse linenda cedro, Cr leui Arvanda cupre ses

uoniam superius Horatius multa ad praecepta spectantia inculcauerat, iccirco ad relaxandos animos digreditur, Graecos laudans,qubd excellerent in dicendo: Romanos uero, qui auaritiae operam

, nauabant,

388쪽

DERARTE POET. INTERPRETATI .

nauabant, carpens. Nil uero simile, quoniam ad propositam rem nopertinet,apua Aristotelem inuenies.. M prodes uolunt, aut delectare potiueri aut simuler iucunda, er idonea dicere vitae. Quicqvidpraecipies, erio brevis r ut cito icta Percipiunt animi dociles, teneantis Adeles. Omne superuacuum pleno de pectore manat. Ficta uoluptatιs causa ,sint proxima veris:

Nec quodcunque uolet, postas*t uti credi.

Neu prans Lamiae vivum puerum eraria et aluo. Centuriae oram agitant expertia frugis : si praetereunt ausPera poemata Rhamnes. Omne tulit punctum, qui uit utile dulci, Lectorem delectando, pariter monendo.

Hic mrret aera liber Sosiis, hic er mare tranfit, Et longum noto friptorinorogat aruum. Oniam Poetae ex tribus unum persequuntur: aut enim proodesse, aut delectare, aut simul utrunque praestare contendunt: Horatius primum dat praeceptum, quod eum seruare oporteat, qui prodeue uelit,& inquiti uicquid praecipies, esto breuis: hoc est sententias,quibus bonos mores inducere tentas, breuibus uerbis complecti oportet: ut: ne quid nimis: omnia mediocriter: a id genus alia. Ratio, nem autem assert, cur sententiae breues esse debeant, ut citius per. cipiantur, fideliusdue retineatur. nam quicquid superuacuum est, retineri nequit. Polt praeceptum, quod spectat ad utilitatem, hoc est ad bonos mores inducendos, transit ad uoluptatem; docetque quid seruandum sit, Him poeta studet delectare:& inquit ea debere esse proxima ueris, hoc est, uerisimilia . Ea igitur, quae in sabu, la inducentur ad iocum, risumque captandum,nuiusmodi esse debbent, ut uerisimilia sint . quae uero ridicula non conueniunt, exemplo declarat. si quis enim poeta, ut risum moueat, captam estingat

Lamiam, ex cuius utero puer uiuus extrahatur, non recte faciet:

quod id esse uerisimile non uidetur. Animaduertendum est, Ho/ratium hoc loco de fabula non agere; sed de iocis, qui fabulae in. seruntur: quod tum ex uerborum serie, tum ob exemplum adductum facit E conspici potest. Et Him Horatius dixerit,quid in sen. tentiis docendis, item quid in ioco, risuq; excitando seruari opor. H li teat,

389쪽

reat, poema illud esse praestantis inaum dicit, quod utrunque hoc

est utile & iucundum complexum fuerit. nam cum uideret Hora, tius uarios,ac dissimiles esse, qui Poesi delectarentur , nec omnes eadem pariter dclectare : statuit esse necessarium ut poema, quod ab omnibus deberet commendari. moueret simul, ct delectaret. Inoerficienda Poesi, Aristotelem uelle tum uitae rectae regendaestitutionem, tum uoluptatem, ac delectationem spectari, ex multis

eiusdem Poeticae locis colligi potest. nam in . XXX l III. particu la ait Tragoedia est imitatio actionis illustris, absolutae, magnis tudinem habentis , sermone suaui , separatim singulis generibus

in partibus agentibu S, non per enarrationem per misericordiam uero atque terrorem perturbationes huiusmodi purgans . quibus ouidem uerbis clim Tragoediam definiat, ct uoluptatem includit, ct utilitatem. De utilitate uero seorsum etiam particula. LXVII. cum ait Parilue ratione ab aduersa sortuna ad secundam prouectos orauos effingere: hoc enim Omnium a Tragoedia maxime alienum, ut Quod rerum , quae requiruntur, expers omninb sit, humanitatis dico & in . LXXi i ii . de uoluptate, ubi inquit: Quoniam autem a timore. misericordia' ue talem delectationem per imitatione po

i ta parare debet, satis quidem apparet in ipss rebus id esse inserem, dum . Circa uero partem illam: Quicquid praecipies esto breuis: stiendum est, Ari totelem in secundo de Rhetorica libro de semtentiist quoniam ita locus postulabat disseruisse : de quibus in Po tica nihil dixit. nam quamuis in Poetica de sententia quoque me,

minerit, eamque quid sit, particula. XLIIII. declaret: in eo tamen sensu non uidetur ibi lententiam acopere,in quo eam hic accipit Horatius, pro oratione uidelicet, qua quid sit, aut quid esse oporteat in uita breuiter ostenditur. Sunt delim tamen, quibus ignovisse uelimus: Num neque chorda sonum reddit, quem uult manuS , er mens, Poscentii grauem, persem remittit acutum: IUec semper feriet, quodcuraque minabitur, arcus.

rum ubi plura nitent in cymine, non ego paucis

endar maculis, quas aut incuria fit, sit humana parum cauit natura. quid ergo mscriptor. si peccat, idem librarivi μέρος a .

Quamuis est monitus, uenia cincte Er citharoedusiadetur, chorda quis per oberras ead .

Sic imbi sui mustum resut Uberilus ille,

390쪽

Quem bis, tres breum cum rψῖ miror, Cr idem , Indignor. quandoque bonus dormitat Homeris. Verum opere in longo sis est obreperefmnum. Quoniam multa attulit praecepta Horatius, quae bonos poetas obseruare oportet, ne adco seuera eos astringi lege aliquis putaret, ut ob exiguum quemvis errorem damnandi sint: monet hoc loco eos exculandos, qui in toto poemate leuiter peccant; quoniam inatura ita comparatum est . ut ad peccandum snt homines procliues. At si quis saepius peccet, ct in eadem re pluries labatur, hic certe magna est dignus increpatione, & ueluti Cherilus alter deri,dendus : quem inquit Horatius se cum risu mirari, cum bis, ter ue . eum recte dicere inuenit, scilicet illum multo saepius errare,ct mirum uideri, cum semel recte dicit . at scut Cherilum quando. que recte dicere mirabatur, ita se indignari assirmat , ac uelut subirasci, quando bonus dormitat Homerus . aegreserebat enim tam pulchrum opus paucis erroribus conspurcari: quem tamen excusat dicens: Uerum opere in longo fas est obrepere somnum. Locus hic, quo si leuiter θ raro peccent, ueniam esse poetis dan. dam dicit, proportione respondet. c XXXui I . particulae, & se/quentibus: ubi Philosophus agit de increpationibus, ct defensio, nibus poetarum,docetque quando ab increpationibus defendi, ct quando non possint poetae. quod& Horatius hac parte, sed modo

diuerso secilia uidetur.

Vi pictitra poesis erit: quaesii propius sies,

Te capiet magis: Cr quaedam , si longius aries. Haec amat obfurum, volet haec sub luce videra, Iudicis argutum quae non formidat acumen. Haec placuit Iemes, haec decies repetita placebit.

De Poesi in hac parte Horatius agit; quam picturae smilem esse

censezatque ita quae'nam perfecta,quae uero non omni ex parte ab.

soluta sit, declarat .scut igitur pichira quaepiam in tabella descripta magis mouet,si proprius cernatur; alia uero longius perspecta maὸ is delectat adeo,ut in obscuro haec, illa uero in luce uideri pota, et, seuerum nullius iudicium uerita;atque illa longius excellit, quae oculis subiecta nihil in se habet, quod iure quis accusare possit: ita Poesis,quae nullius acuti ingenii lumen resormidat, sed tuta se pa/lὶm omnibus contemplandam praebet, omni reprehcsione carens,

Hii ii omnium

SEARCH

MENU NAVIGATION