Vincentii Madii Brixiani et Bartholomaei Lombardi Veronensis In Aristotelis librum de poetica communes explanationes Madii vero in eundem librum propriae annotationes. Eiusdem De ridiculis et In Horatii librum de arte poetica interpretatio. In fronte

발행: 1550년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

ingeniose quoddam addere,quoddam etiam praetermittere non sit absurdum. Illud tamen in primis obseruandum, ut ordo penitus

immutetur: nec eodem nectatur, soluatur'ue fabula, quo prius nexa,

ac soluta fuit, modo; si alia a priori fieri. diciq; debet propria illius,

qui fuerit alium imitatus. Ordinem aute iam uulgatu Horatius uo Catullem, quoniam patulus' est. exponens igitur quid intelligeret per orbem uilent,addidit patulum. Appellauit autem ordinem uulgatum,orbem: uel pro eo intelligens orbitam , quae uiam tritam significat, factam ab orbe, hoc est rota: uel quia ordo rerum nexu ni significat, cuius principium finem respicit, ad similitudinem orbi, cularis figurae, cuius initium cum fine coniungitur. Ex hoc autem

facile intelligi potest, quantum fidus interpres a uero disserat imi

tatore . qui enim uertit, ut interpres, recte munus suum absoluisse

non dicitur : nisi uerbum reddere uerbo , quoad eius fieri potest, omni studio conetur. Id quoque Cicero in libro de optimo gene.

ii re oratorum sensili mihi uidetur,esim ait: Converti enim ex Alba, licis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter sei, contrarias, Aeschinis, Demosthenisque nec conuerti, ut interpres, is sed ut orator, sententiis iisdem, ct earum formis tanquam figuris, is uerbis ad nostram coluetudinem aptis. in quibus non uerbum pro is uerbo necesse habui reddere: led genus omnium uerborum , vimq; ιν seruaui. non enim ea me annumerare lectori putaui oportere, sedis tanquam appendere . Verba illa Ciceronis maxime perpendenda

sunt,cum ait: nec conuerti, ut interpres, scd ut orator. nam s comuertendo ut orator, non curauit uerbum uerbo reddere igitur qui conuertit, ut interpres, debet curare uerbum uerbo reddere: quam .

uis ob maximam linguarum uarietatem id semper fieri non liceat. aloquin illa particula s E D, rei antea dictae , ut suum munus est. non aduersaretur. Causa autem, cur Cicero duos innuerit uertendimo. dos:alterum Oratoriun , in quo non curandum est uertere uerbum uerbo: alterum interpretis, in quo id praestandum est,ea, ut nos putamus , est. Nam cum horum duorum modorum, alter oratorem, alter eum , qui scientias uertere profitetur, deceat; ornamenta autem, luminaque orationis oratori sint propria; ct haec seruari in limgua, in qua orator uertit, interdum nequeant,'s uerbum uerbo red, dendumst: ideo non est oratori committendum, ut sententiae in aliam linguam a se conuersae. non ea ornamenta luminaque habeant, quae in priori habebant. nam cum haec orationi sint pro. pria, necessariaque; s sne his extet oratio. ne nomen quidem orationis meretur. At cum disputationabus de scientiis ornamenta ora tionis

372쪽

DE ARTE POE. INTERPRETATIO. 34s

tionis non sint necessaria. sed accessoria, aduentitiaque;ideo quoad fieri potest, uerbum de uerbo uertere curandum cst: ut sententiae, in quibus omnis cosistit sententiarum uis, quam fidelissime expri. mantur. id quod facilius consequimur,si uerbum uerbo reddere curemus. Ut autem unde digrella est, nostra redeat oratio, dicimus Horatium docere nos,quo pacto poetae imitari debeant quod non solum prae piis, sed etiam exemplo sui apertissime nobis ostendit. nam uulgatam iam, communemque factam ab A ristotele,propriam

Poeticam effecit,alio eam ordine tradens, nec uerbum uerbo red

dens. non enim ei se legi adstrinxit, ut ab Aristotele discedere non pollit; etsi de eadem rescriberet: sed multa subticuit; quam plura etiam addidit: haecque adeo prudenter,ct artificiosὸ absoluit,ut non nisi a diligentissimis, ct in Aristotelis Poetica ualde uersatis aliud e leges, ct praecepta sumpsisse uideatur. Id igitur, quod ab Ho, ratio dicitur,eande materiam posse pluribus esse propriam, ex Aristotelis particula Poeticae.xcim. desumptum esse putamus,ubi ait: Minime uero sortasse conuenit,eandem Tragoediam, sue diuerari sim appcllare a sabula: id quod earum ipsa quidem connexio,atqueri solutio indicauerit. nam quod connexionem,& solutionem uocatri Aristoteles, Horatius orginem dixit. scut illud: tuqueis Rectius Iliacum carmen deducis in actus, is ex eo suinptum uidetur,quod dixit Aristotcles particula.ὐm. At is uero ipse Homerus, quemadmodum praecipue neroicus fuit solusis enim nic non modo recte, sed actionum imitationibus referta poe mata condidit sic etiam Conioediae normam primus tradidit, nonis quidem probris, sed ridiculis in actuum sermam collatis.' sic incipies, ut scriptor inclicus olim: Fortunam Priami cantabo, Cr nobile bellum.

Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu s

Arturient montes, O cetur ridiculus mus. Quanto rectius hic,qui nil molitur inepte: Dic mihi Musa utrum, captae post tempora Troiae, Qui mores hominum multorum indit, r urbeis.

Notismum ex flore Id ex fimo dare lacem

Cogitat: ut Decios desinc miracula promat. ntipharem, Sosiares, Cr cum inclope Chaobdim.

Nunc asserens Horatius exemplum Homeri, vatum omnium auctore Aristotele praestantissimi,ct Cyclici poetae cuiusdam ineptiosmi, qualenam esse debeat carminis genus,quod operis initio com

373쪽

uenit,monet: quod neque turgidum, neque humile nimis, sed mo deratum ac temperatum esse oportere dicit. De hoc autem praece.

Ito,quoniam artis est metricae, nil habetur ab Aristotele. quae enim uiui in odi sunt artis,a Philosopho in Poetica ut ita dicam in suppo. nuntur:atq; ob id etiam de quantitate syllabarum ni bit meminit. iblud tamen crediderim muris exemplum , qub rem exiguam ac par. uam significare solemus, hic ab Horatio postum,cum ait:

Parturient montes. nascctur ridiculus mus:

sumptu fuisti ab Aristotele particula. cini. in qua sic legitur: Ad haec Epopoeicam imitatione, qualiscunque fuerit, n5 unam omnino esse, argumento st,quod ex hac qualiscunque fuerit, Tragoediae semper plures exeunt. quare s unam isti fabulam composuerint, necesse est

eam,uel breuem nimis, instarque muris caudae apparere. Iec reditum Diomedis ab interitu Meleagini, Iecgmuino bellum Troianum orditur ab ovo.

Semper ad euentum Ieriinat, Cy in medias res Non secus, ac notas, auditorem rapit: quae Deu eras traictata nweycere posse, relinquit. Docet Horatius hoc loco, unde epici poematis exordium duci debeat: quod scilicet non debet esse nimis alte petitum . idque Homeri exemplo declarat, quem uerd cxemplum omnibus esse par est. hic enim semper ad euentum festinat: hoc est ad rei exitum pro.

perat:& in medias res, uelut notas,auditore rapit. Haec uerba cum, ait: temper ad euentum festinat, declarant illa alia . Nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo. nam incipere a mediis rebus, non autem ab ovo,est ad euentum se,. stinare. Cuni autem ait: ct in medias res, Non secus,ac notas, auditorem rapit:. innuit medium illud, unde poeta exorditur,ab eo accipi, tanqua no/tum: quod Urgilii testimonio comprobatur,cum inquit:. Vix ἡ conspectu Siculae telluris in altum . Vela dabant laeti,ac spumas salis a re ruebant. ecce quomodo, ut notum ponit Virgilius, istos ex Sicilia nauigare: dein ge reliquum actionis illius persequitur. Desumpta autem vide. tur haec pars ex Aristotelis particula. xv. in qua ita ad uerbum, scriptum est: ob id etiam prae caeteris diuinus Homerus uideri iure, debet, quod bellum quidem alioqui principio, medio, fineque con. , stans,totum scribere minime est aggressus squidem uel nimis ma, , gnum euasurum,atque adeo perceptu dissicile existi inauit: uel si ad iustam

374쪽

DE ARTE POET INTERPRETATIO. s ετ

iustam magnitudinem perstrinxisset, inculcatum nimia uarietate suturum. Nunc uero eius recte una duraxat parte suscepta,pluribus in ea epi diis usus est . Addidit autem Horatius ex suo, Home, rum ea in sua narratione praetermisisse, quae tractata nitescere ponse desperabat. sunt autem eiusmodi uiles quaedam actiones,atque exigui momenti. atque ita mentitur sic ueris sis remiscet,

Primo ne medium, medio ne di crepet imum.

Monet Homeri exemplo Horatius poetam res salsas ac menda. cia comminisci debere, ut neque inter se dissentiant, neque ueris illis, quae in poemate fuerint, contradicant. ct respondet hic locus. XXIII. et. XXIIa I. particulis Poetices Aristotelis, in quibus sic scribitur. Homerus uero praecipue alios docuit,quo pacto mendoctum ipsum dici oporteret: quod prosectb paralogismus est. Existimant enim homines, cum hoc ipso existente, siue facto, hoc ipsum fiat,si post ius st,etiam prius esse, uel fieri: quod quidem menda. isi est ed ob id si .cium ei levi on ia sane mendacium primum est, qudd alio quo piam existente,hoc idem esse, uel fieri necesse sit: si quidem cum hoc uerum esse sciat,anima nostra paralogismo colligit, etiam primum esse uerum. Cuius exemplum ex Niptris sumi potest. Itemque fieri quae neutiquam possunt, modo uerisimilia sint, potius quidem est. genda esse,quam quae minime uerisimilia: licet fieri possint. Sermones quoque ipsos adeo non ex parte rationis expertium costitui de, bere,ut etiam nihil, quod non summa ratione praeditum sit, conti. neant. si uero secus fiat,extra ipsam fabulationem saltem sit. Tu quid ego, er populus mecum desederet , audi, Siplari oris eges auisa manentis, CV Vque Sesuri, donec cantor: Vos avdite, dicat: etatis cuiuψque notandi stat tibi mores, Mobilitast decor naturis dandus, Cr annis. Reddere qui uoces iam scit puer, Cr pede certo Signat humum ,geriit paribus colludere: er iram

Colligit, ac ponit temere, Cr mutatur in horas. Imberbis iuuenis tandem curiode remoto

Gaudet equis, canibus , er aprici gramine campi, reus in uitium flecti, monitoribus asser , milium tardus prouisor, prodigus arris, Sublimis,cupidust, Er amata relinquere pernix. Converss

375쪽

Conuersiis LludVς aetas, animust uirilis Quaerit opes, er amicitias : infriat honori: Commisi se cavet, quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda : uesquod Quarit, cir inuentis miser a Met, ac timet uti:

Pel quod res omneu timide, gelidep ministrat, Dilator ,spe longus, iners, auidust Iuturi Dissicilis, querulus, laudator temporis acti

Se puero, censer, ca Igasors minorum. Multa ferunt anni venientes commoda secum: Multa recedentes adimunt: ne forte feniles Mandentur iuueni partes,puerois uiriles: Semper in adiunctis, aevo p morabimur aptis. Cum uniuscuiusque personae,ct conditionis rationem habendam esse dixisset Horatius:nuc,ut decorum Omnino seruetur, aetatis magnam statuit habendam esse rationem. Hoc uero quomodo facien/dum st.longo sermone declarat. secundum enim aetatu uarietate, mores quoq; immutari necesse est. ales autem sint aetatu mores,

Horatium ex secundo de Rhetorica Aristotelis libro desumpssse

putamus. Reseondet autem haec pars. LXxiX particulae Poetices,in qua dicit. Et sane in moribus, sicut in ipsa rerum compositione, tu necessarium, tum ueris mile exquirendum est. ut agitur res in Icenis, aut acta refertur. Segnius irritant animos demissaper aurem,

Quam quae sunt oculis sibi αἰ dAbus: er quae

fisibi tradit spectator . non tamen intus Digna geri, promes inseram: multa. φ tolles Ex oculis, quae mox narret jucundia Pr 's. Nec pueros coram populo Medea trucidet:

ut humana palam coquat exta nefarius treus . . sit in auem Dro sine vertatur, Cadmus in arium. iQuodcunque o tendis mihi sic, incredulus odi. Monet Horatius, quae dignὸ possint in scena geri, non esse reserenda: quoniam quae in scenis aguntur, magis mouent, qu am quae acta referuntur . non propterea tamen, quae digna sunt, ut intus geram tur sunt autem huiusmodi, quae parum credibilia sunt in in scenam promi debent: ut Medeam pueros trucidare: Prognen in auem conuerti: Cadmum in anguem, ct id genus alia. Ratio uero est,

quoniam

376쪽

quoniam incredibilia magis latent,s reserantur, quam si in scenam asserantur . Haec pars ex .cκκπM. particula Aristotelis desium. pta est, cum ait: Sane conuenit Tragoediae ipsum praebere miram dum , magis autem Epopoeiae: quod uidelicet proportione re om=ν deat. ideoque mirandum maxime huic conuenit: quoniam in ea ad ipsum agentem minime respicimus. Porro,s quis illa,quae de perse. D cutione in Hectorem sunt, in scenam asserat, utique ridicula appare a re fecerit. nam ct illos stare, ct hunc abnuere uiciere esset: id quod in prorsus in ipsis carminibus latet. ubd autem etiam Aristoteli di, spliceant neces,atque cruciatus in aperto fieri, ex eodem Aristotele εν colligitur particula. Loin. cuius haec sunt uerba . Terrificum uerb i illud ,atq; miserandum,cum ab apparatu scenae proficiscitur, tum S , rerum compositione: id quod multo praestantius, meliorisque ua/D tis est. ini bd uero dicit Horatius: υ Segnius irritant animos demissa per aurem,

γε Quὰm quae sunt oculis subiecta fidelibus: ex A ristotele colligitur particula . c Li i r. ubi inquit: Vtrum uorb melior Epopoeica imitatio st, an Tragica, dubitare aliquis pote/rit. Etenim si illa melior, quae minus inuidiosa : huiusmodi sanhest, quae ad meliores sit spectatores: manifestu quidem, quod illa,quae cuncta imitari uult, magis inuidiosa est: ut quae parum sentietes, nisi

multo motu moveantur,excitare debeat.

I A ve minor quinto, neu sit productior actu Fabula, quae post uult,.ssectata reponi. .l, Nec Deus intersis, nisi dignus vindice nodus .

Inciderit.

Agit hoc loco Horatius de partibus quantis fabularum , quae in

scena aguntur : easque ita diuidi uult, ut tantum quinque actibus constent. Proportione autem respondet haec pars. Lxim. particulae M Aristotelis. Caeterv inquit tragoediae partes,quibus tanqua formis is uti nos oportet, superius expotuimus: secundum uero quantitatem ,, discretam atq; in quas secetursingillatim hae sunt: Prologus,Episo, is diu, Exodus, Choricum. Chorici uero alterum mobile, alterum sta, is bile. sanὸ cunctis haec omnibus communia:propria uerb ea, quae adis stenam pertinent, ct comini. Videns igitur Horatius Aristotelem egisse de partibus,quae ad quantitate discreta pertinent, illu imitari uoluit: quare de eisdem quidem ct ipse tractat, modo tamen alio. . Clim autem Aristoteles explicate poematis heroici partes quantas non assignauerit, nihil quoque Horatius de eis dixit: ut hinc aperte

.' i G g cognosci

377쪽

vi NcENT II MADII IN HORATII LIB.

cognosci possit, illum omnia sere, quae ad hanc artem spectant,ab Aristotele sumpsisse. Iec quarta loquipersona latores. Vult Horatius tres ad summum in scena personas inter se colloquentes induci. quod ut docte , ita uere dictum esse ex Aristotele

particula. XXVI. confirmare possumus. inquit enim : Tunc enim hi. υ strionum numerum,ex uno uidelicet in duos, Aeschylus primus auὸυ xit, ct ea, quae circa chorum sunt, imminuit, sermonemque pri λυ marum partium instituit: quos Sophocles ipse cum scenae ornatu a ad tertias usque produxit. Quanquam ct dictum hoc Horatii ita in . telligi potest,ut non quartam prorsus personam a scena reiiciat, sed pauca admodum illam loqui iubeat . atque adeo dixit, nec laboret: quasi dicat, non multum lo quatur. Auctoris partes choerus, oscismi uirile 'Defendas: neu quid medios intercinat actus, . Quod non proposito conducat,ohaereat apte.

Ille bonis Sueatis , concilietur amicis: ali , amicta Et regat iratos, π amet peccare timenteis.

Ille dapes laudet mense breuis: ille salubrem Antium, legesque, er apertis otia portis a Ille tegat commissa, Deoso precetur, Er orct, Vt redeat miseris, abeat fortuna superbis. In excuss codicibus bifariam carminis huius principium legi tur: nam Auctoris aliqui, Actoris alii habent. Si quidem sententiam sequamur postremam , sic Horatium intelligendum credi/derim, ut iubeat chorum actoris partes tueri debere: hoc est . illi personae, quae fabulam sustinet, qualis nimirum in Oedipode Tragoedia oedipus est, adhaerere . sic enim boni,ac prudentis uiri mu. nere chorus fungi dicetur. Si uero legatur Auctoris, sensus erit, estorum auctoris, id est, poetae uices subire oportere: ut quod in

heroico carmine poeta facit,cum uirtutes interdu extollit, uitia danat aut id genus alia essicit, id chorus praestet. Nobis aute potius uidetur hoc secudo modo legendu, ob Iulii Pollucis uerba libro quar

Sed quoniam in Tragoedia chorus interdum unius personae munere sungens loquitur, interdum uero canit, de duobus istis cho, ri ossiciis Horatium locutum existimarem : dc choro quidem loquente, cum ait: ossiciumque uirile Defendat.

378쪽

DE ARTE POEM INTERPRETATIO. xs

Dessendat: de choro autem canente , cum ait: neu quid medios intercinat actus,

Quod non proposito conducat. ct quid intelligat per ossi.

cium uirile declarat, cum inquit: Ille bonis faueatq; ct concilietur amicὸ: ct quae sequuntur. De choro uero canente uult,ut eius cantus sit rei,de qua in Tragoedia agitur,accommodatus. Est autem & hic locus ab Aristotelelumptus particula. xcvi. ubi ait. Chori summam penes unu dunta, xat ex liturionibus esse oportet, totiusque partem esse: uti autem coicertationibus, no sicut apud Euripidem,sed sicut apud Sophoclem. reliquis uero concessa ea potius sint,quae ad susceptam pertinent fabulam , quam quae ad aliam Tragoediam : quapropter intercalare concinunt. Huiusmodi sane rei initium ab Agathone sumptum. Atqui quid nam differt inter canere intercalare, locutionemve ii, lam, quae aliud ex alio nectit, integrumque epiladium p Tlia non, ut nunc, orichalco vincta, tubaeque

emula ,sed tcnuis, simplex ; ,framine pauco hyrrare, er adesse cboris erat ut dis: atque Iondum spissa nimu complere stiba tu.

Quo Iane populus num rabilis, utpote paruus, Et frugi, caestusop, verecuniis 3 coibat. Postquam coepit agros extendere vliqor, Er urbem Latior amplea murus , vinop diurno Placari Genius se tis impune diebus, coegit numeris , modis 3 licentia maior. Indoctius quid enim saperet, liber laborum, Fruriicus urbano confusis, turpis hone Io Sic missae motum 3, Er luxuriam addidit arti Tibicen, traxit φ uagus per pulpua vestem. Sic etiam fidibus uoces creuere flueris, Et tulit eloquium institum facundia praeceps Istilluuib sagax rerum, er diuina futuri Sortilegrs non discrepuit Iententia Delphis. Damnat Horatius suorum temporum luxuriam, qubd scili cet lasciue nimis auribus indulgerent: unde tibiis , non ut amrea simplicibus, sed orichalco iunctis utebantur ι ita ut sono tiAbiae pene tubam aequaret. Damnat item luxuriam motus cantus, ct uestium ; quam p0etae uulgi auribus inseruiei ites addidcrunt.

379쪽

ν,, UINCENTO ON ADII IN HORATII L I B.

Tragoedia quoque, cum non tibia, sed cithara utere ur, ipsam tu, xuriam adauxit: plures nimirum S lyrae chordas admouens: quasleueras uocat; quoniam spectaculis tragicis adhibebantur. Tragici praeterea insolitis loquendi modis uti coeperunt,tententiasque ora culis similes suis poematibus inferebant: rati sibi rem feliciter cessu, ramsi eorum scripta sermonis nouitate,sententiisque grauibus esissent reserta . Hanc Horatii partem non ad praecepta seorsum, sed ad carpendam Romanorum luxuriam spectare iudicarem . iccir. co parti huic nihil in Aristotelis Poetica respondere censerem: nisi dicere uelimus ea in parte, cum Horatius ait: , Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps: Ariphradi , de quo Aristoteles . c x x ii. particula meminit, , assensisse : cum inquit : Ariphrades praeterea carpebat tragoe/' dos, perinde ac in Tragoediis suis his uterentur , quae in coni , muni sermone diceret nemo :.ut Mμπ---ἰ id est.domi, ' bus ab . prb ab domibus. caeteraque huiusmodi. Putarem autem hanc potius esse in Romanam luxuriam inuectivam , quam ut in hac parte de dramatum incremento loquatur : quoniam infra itim de origine, tum de augmento Horatius aget,cu m ait: Ignotum Tragicae genus inuenisse Camoenae: & quae sequuntur. Cumine qui tragico vilem certauit ob hircum, Mox etiam a Ples Saoros nudavit: alyzr it

Incolumigrauitate iocum tentavit: eo, quod I. tibi AIllecebris eras, grata nouitate moranduS iri

Verum ita mores, ita commendare dicaces S i ligConueniet Moros, itauertere fria ludo: id i , quicunque Deus, quicunque adhibebitur beros , Reguli connectus in auro nuper, T onro,Mj et in obscuras haemili sermone tabcmas : . ci, sit dum vitae humum , nubeis , CT inania captet i, illa ,

EG ire leueis indigna Tragoeia versis: mi estis matrona moveri tuo diebus, Insererit Suoris paulum pudibunda protervis.

Pergit Horatius declarare poetas, ut Romanos spectatores, qui erant imperiti, ct compotationibus indulgentes possent ad finem usque tragicae actionis detinere , Satyros in Tragoediam indu riue, sicque Tragoediae seueritatem ioco temperasse. Verum, cum

Horatius

380쪽

DE ARTE POET INTERPRETATIO. 3ss

Horatius nos doceat, quomodo risores in Tragoedia inducere debeamus,eos a tragoedia reiicere non uidetur; si modo caeterarum

personarum dignitas non minuatur. Comparatione autem matro.

nae iussae diebus festis moueri,parce risum in Tragoediis excitari li. cere admonet. Haec pars. XXVu. particulae Poeticae respodet, ubi lo quens Aristoteles de Tragoedia, inquit: Ad haec ad magnitudinemo ab exiguis fabulis .ct ab riδicula dictione, Satyris exclusis, ad graue V habitum prouecta, sero tandem quieuit. Satis ex his uideri potest, quomodo pars haec Aristotelis huic Horatii loco respondeat. do, cet enim Aristoteles pcr ea, quae diximus, quando Satyri Tragoedia fuerint exclusi: Horatius autem. quado primum in)ucti fuerint.& hic est elegans imita di modus quoniam de eade re, de qua Aristoteles, etiam Horatius pertractat, sed diuers mode. Illud aute Ho. a ratii, cum inquit: uilem certauit ob hircum, ad uerba Philoso . phi. XUX. Poetices particulae respexisse uidetur, ubi ait: Longitudiὸυ nis autem praefinitio,quantum ad ipsos ludos, planeque ad sensumi, spectat, minime artis cst . Etenim, si in ludis haberi centum Tragoe. , dias opus suerit, utiq; ad Clepsydram, ut olim non semel factitatum is dicunt, haberi poterunt. θ particulae .Lvi. in qua haec habentur: ri Etenim in huiuscemodi certaminibus, dum fabulas plus aequo se .

ν, penumero producunt, legitimum ordinem peruertere coguntur. Non ego inomala, Cr dominantia nomina solum, Verbavi Pisones Saororum scriptor amalo: Nec sic enitar tragico disserre colori, Vt nihil intersit, Davusne loquatur, an auda Ddithias, emuncto lucrata Simone talentum: δὴ curios, fumulus Dei Silenus Humri.

Ex noto sictum carmen sequar, visibi quivis Speret idem sudet multum, 'II, ut laboret

fusius idem. tantum semes, iunctural pollet, Tantum de medio sumptis accedit honoris.

oniam sua quoque decens locutio Satyris est tribuenda, do.

cet hic Horatius non debere nos, cum Satyros exprimimus, ueroba , nominaque inornata assectare , seu dominantia , hoc est,com

munia ct uulgaria . nam , quod sorte quispiam putaret,rudem a que incompositam prorsus esse debere Satyrorum locutionem,la Horatio non placet. Huic autem parti, quid in Aristotelere. spondeat, quaerendum non est; quandoquidem Satyros b. Tragoe/

SEARCH

MENU NAVIGATION