Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

bidinibus, otio item, somno, ignaVia cono sistit, rerum omnium & cogitationum homine dignarum pestis ac pernicies: haec adolescentes optima indole corrumpit, Viros enervat ac frangit, senes, omni auctoritate spoliatos , infames & ridiculos essicit . Huic impurae meretrici, huic pessimae veneficae , quotquot felices esse cupimus, bellum indicere debemus, hanc e civitate penitus exterminare. Diversa omnino est voluptas illa quam parant scripta poetarum: ne nos ambiguo vocabulo decipi sinamus , neque ideo poetis honorem denegemus quod se voluptatis ministros aperte profiteantur. Nam si qui sunt poetae quibus propositum sit alteram illam voluptatem carminibus excitare , hos e poetarum albo statim deleamus,

neque permittamus ut nomine tam sacro , tam augusto, tam verendo diutius abutantur. Duplex autem e poetarum scriptis exsistit delectatio: nam poetae fabulis fingendis,& versibus componendis mirificam ipsi primum voluptatem sentiunt, deinde auditores lectoresque summa jucunditate assiciunt . suam gaudebo, inquit Cicero in libris Officiorum , Bello suo Punico Naevius, quam Truculento Plautus, quam Pseudolo J Dissicile est

52쪽

ΡΟΕΤΙCES. CAPUT III. 3 est delectationem hujusmodi explicare Verinbis , eamque non expertis patefacere: noVerunt illam qui hoc in genere studiorum assidue versantur. Huic prosecto suavitati reliquae omnes vulgareS concedunt: neque sane illa detracta , labores, Vigiliae, cogitandi , scribendi, imitandi, expoliendi, emendandi molestiae a poetis tolerari possent .

Quae sane voluptas adeo scriptionem, praecipue poetarum, consequitur, ut etiam ineptorum carminum auctores ea perfundantur, ac, tamquam solatio, adversus irridentes u. tantur. Id Horatius animadvertit Epistola a. libri 2. U. ΕΟ6. Ridentur mala qui componunt caYmina e verum

Gaudetit scribentes, oe se venerantur , ultro, Si taceas , laudam I quidquid scripsere , beati. Catullus autem ita de Suffeno malo poeta,

Carm. 22. -- - - Neque idem umquam

AEque es beatus ac poema quum scribit et Tam gaudet in se, tamque se ipse miratur. Auditoribus praeterea suis ac lectoribus exiscellentes poetae delectationem asserunt: pulchra enim est dictio poetarum, & in pulchritudine rerum describenda & exprimen da semper occupata: porro quidquid pul-

C a chrum

53쪽

3g LIBER DE UTILITATE

ehrum est, amorem sui excitat ; amoris autem finis VoluptaS .

Quum igitur Philosophi, Oratores , Historici, & quidquid usquam scriptorum est,

docere vel persuadere cupientes , bene atque apposite dicant, quantum expedire putant & satis esse ad explicandam rem qua de agitur , nempe ad finem suum obtinen indum ; Poeta se his compedibus astringi non patitur : sed quamquam & ipsi propositum sit de re aliqua loqui , aut docere , aut persuadere , eo tamen distat ab omni alio genere scriptorum, quod formam dicendi sibi constituens liberiorem, atque universe pulchram , omnes dictionis ornatus, VenereS D-mnes & charites accurate persequitur, quas ei rei tribui posse judicaverit. Hoc autem dicendi genere ita commoventur animi auis ditorum , ut rem a poeta descriptam, ipsam vero descriptionem multo magis, admirentur ; quae sane admiratio sons & origo est incredibilis voluptatis. Exempla id planum

facient . Livius, rerum Romanarum scriptor egregius , libro I. Historiae suae naris rat quomodo Hercules Cacum latronem inistersecerit. Historici verba sunt i Herculem in ea loca Geryone interemto boves mira specie

54쪽

po ETICE s. CAPUT III. 3sje abegisse memorant , ac prope Tiberim I vium , qua prae se armentum agens , nando trajecerat, loco herbido, ut quiete oe pabula laeto reficeret boυes, ipsum fessum via procubuisse. ibi quum eum cibo vinoque gravatum sopor oppress set, pasor accola ejus loci, minmine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum , quum avertere eam praedam velis

let I s agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quaerentem dominum

eo deductura erant g aversos boves eximium quemque pulchritudine caudis in speluncam tra. . Hercules ad primam auroram somno exincitus , gregem perluseras' oculis , o partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, se sone eo vestigia ferrent.

omnia forar versa vidit, nec in paratem aliam ferre , confusus atque incertus animi , ex loco infeso agere porro armentum o cepit . Inde quum actae bows quaedam ad δε- βderium, ut si, relictarum mugissent, reddista inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit . quem quum vadentem ad speluncam Cacus probibere conatus esset ς ictus clava, Mem passorum nequicquam invocans , mone occubuit. Haec Livii narratio, ut videmus,

diligens admodum, &, quantum decet hiis

55쪽

M LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ storicum, etiam ornata est: sumit praeterea nonnulla a poetis , praesertim a Virgilio,& ab ovidio , qui eamdem sive historiam sive fabulam recitat lib. I. Fastorum. Cominparemus nihilominus cum hac Livii narratione locum Virgilii ex aeneidos libro 8. de re prorsus eadem. Intelligetur, aut ego fallor , quam sint pulchriores , & legentium animos Vehementius assiciant poetarum descriptiones . Hi sunt versus Μantuani poetae.

---- - Maximus ultor,

Tergemini nece GerFonis spoliisque superbus,

Alcides aderate taurosque hac victor agebat Ingentes e vallemque boves amnemque tenebant.

At furiis Caci mens essera , ne quid inausum Aut intentatum scelerisve dolive fuisset Isiuatuor a sabulis praesanti corpore ratios Menit, totidem forma superante juvencas. Atque hos, ne quis forent pedibus vestigia rectis, Cauda in speluncam tractos, versisque viarum Indiciis raptos, saxo occultabat opaco. siuaerentem nulla ad speluncam Mna 'ebant. Hic parumper subsistamus , & scriptorem utrumque inter se comparemus: deinde ul-τerius progrediemur . Livio satis est Herculem & Geryonem nominare : Virgilius

56쪽

POETICE S. CAPUT III. 4Iaddit notas quasdam insignes & dei, & tyranni ab eo occisi; appellat enim Alcidem maximum ultorem, deinde tribuit illi ela. Tum animum ob victoriam , & ob spolia

hosti detracta : Geryonem tergeminum VO cat , ut Herculis sortitudo magis eniteat, qui nimirum tyrannum tribus corporibus praeditum, quod fabulae memorant , opprimere ac de medio tollere potuerit. Cacus ferox viribus dicitur a Livio : Virgilius non latronem ipsum commemorat , Verum ejus mentem furore instinctam atque efferatam, quae latrocinia ad eam diem perpetrata novo & immani scelere ac dolo cumulare Voluisset : peccaverat enim antea Cilous in homines , tum vero deum furto

aggredi parabat. Illud quoque pulchrum est apud Virgilium, saxum opacum pro spelunca, quod locum abditum Lac tenebrosum ob

oculos magis ponit . Sed progrediamur in Virgiliana descriptione:

Interea quum jam sybulis saturata moveret Amphit oniades armenta , abitumque pararet, Discessu mugire boves I atque omne querelis Impleri nemus, o colles clamore relinqui I Reddidit una boum vocem , vastoque sub antro

Mugiis, Caci spem custodita fefellit.

57쪽

4a LIBER DE UTILIΤATE

Notent studiosi patronymicum Amphitr=onia. des pro Hercule . Id inservit orationi va. riandae , eidemque ipso numero syllabarum& sono vocalium majestatem conciliat. Haec autem ornamenta minus decent historicum, qui ad narrationis finem magis properat,& cui non vacat secus viam flosculos legere. Mugisse bovem ait Virgilius sub vaso antro . quo epitheto caussam ipsam aperit magnitudinis soni , qui scilicet curvis antriparietibus circumquaque repercussus, mirum in modum excreverit, ac validior effectus suerit. Animadvertendae etiam sunt querelae bobus tributae. Hic vero Alcidae Furiis exarserat atro Felle dolor . rapit arma manu , nodisque

gravatum

Robur, ρο aerii cursu petit ardua montis. Tum primum nostri Cacum videre timentem Turbatumque oculis. fugis Hicet ocior Euro, Speluncamque petite pedibus timor addidit

alas

in se se inclusis, ruptisque immane catenis Deserit saxum, ferro quod oe arte paterna Pendebat, Duosque emuniis objice postes, Ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque Accessum luserans , huc ora ferebat oe illuc ,

58쪽

Dentibus infrendens. ter totum fervidus ira Luserat Mentini momem e ter saxea tentat Limina nequicquam e ter fessus valle resedit.

Quam parce, quam jejune Livius dicit

Reddita inclusarum ex spelunca boum vox Hemculem conυertiis Μutuatus porro est a Vi

gilio historicus praestantissimus verba illa: Reddidit una boum vocem. Deinde nihil ad dit praeter haec : perrexisse ad speluncam Herculem; Cacum, qui prohibere vadentem conatus esset, clava ictum: & quum pastorum fidem frustra invocasset, morte Ocincubuisse. Poteratne Livius minore Verborum dispendio hoc factum attingere Sed fortasse, ut paullo ante monui, non decebat historicam gravitatem & severitatem in hae fabula diutius morari . Verumtamen quod leges historiae respuere videntur , id poetica libertas avide amplectitur. Propter. ea Virgilius Herculem inducit Furiis ardentem ; neque set ipsum seu bilem, irae materiem , omittit: clavam Herculis describit pondere ac nodis insignem. Cacum eo primum tempore timuisse dicit, fugisse, in speluncam se recepisse. Euro velocitatem sugientis comparat: quodque venustum simul di admodum efficax est, ait, timorem pe

59쪽

44 LIBER DE UTILITATE dibus alas addidisse. Quum vero mortalium pessimus immane saxum, quod supra januam speluncae pendebat, catenis ruptis, dejecisset, aditu deum interclusum. Quae statim sequuntur, divina sunt, & rem propositam sic explicant, ut ea non Verbis narrari , sed coram geri videatur. Audimus enim fremitum dentium: cernimus Herculem iratum, anxium, ultionis cupidissimum, denique ob irritum laborem ac vires frustra consumtas sessum ac reclinatum. Nonne haec omnia pulchra sunt, admirabilia, & ad excitandos animos maxime accommodata λ Obiter porro monitos Velim poetarum studio

sos, legendum mihi videri apud Virgilium

hoc loco, non ut omnes codices praeserunt: Tum primum noseri Cacum videre timentem ,

Turbatumque oculis -- -

at potius: Tum primum nostri Cacum videre timentem ,

Turbatumque oculi -- -- - 1

seri oculi videre, id est, nostrorum Latinorum ; quemadmodum.Catullus dixit in poemate de Nuptiis Pelei ac Thetidos v. I 6.

Illaque hautque alia viderunt luce marinas Mortales oculi nudato corpore 'mphas Nutricum tenus exstantes e gurgite cano.

60쪽

po ΕΤΙCES. CAPUT III. 4s mortales oculi pro mortalium oculi. Scimus autem, Virgilium plures locutiones a Catulisto accepisse; quod & Μacrobius olim animadvertit in libris Saturnaliorum ; & nos in Commentariis nostris ad Catullum, qui proximis hisce annis editi sunt, passim observavimus. Huic nostrae suspicioni Servius

Honoratus Μaurus, vetus Μaronis interis

pres , pondus addit, reserens, & nonnullos antiquorum ita legisse. Afferamus & reliqua pulcherrimae hujus narrationis. Stabat acuta silex, praecises undique saxis Speluncae dorso insurgens , altissima visu et

Dirarum nidis domus opportuna volucrum.

Hanc ut prona jugo laevum incumbebat ad amne, Dexter in adversum nitens concussit, imis Aoussam solυit radicibus e inde repentempulit. impulsu quo maximus insonat aether rDissultant ripae , resuitque exterritus amnis. At specus, Caci detecta apparuit ingens Regia , m umbrosae penitus patuere cavernae . Non secus ac se qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes, regna recludat Pallida, dIs --μοῦ superque immane barathrum

Cernatur, trepidentque immisso lumine Manes. Cacum ab Hercule interfectum fuisse, pau-

SEARCH

MENU NAVIGATION