Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

αρε PRO LITTERIS HUMANIORIBUs vix possit. &, quemadmodum s luxtiria foliorum exuberet umbra , quod Virgilius ait in Georgicis ; per tot pampinos vix ulluStransitus relinquitur luci veritatis . Hanc porro veritatem ipsam debemus amare , non Verba : quae ita demum pulchra de bona sunt, si verae alicui 1ententiae explicandae inserviant Veritas autem rudibus etiam expressa verbis , polito & exornato mendacio longe anteferenda est . Neque rhetorum & poetarum eloquentiam a philosophis exigamus t qui si eam aliquando afferant, laudandi; si numquam, non sunt ob eam rem admodum reprehendendi. Sed , auditores , aliud est dicere , aliud loqui. Emendate ac proprie loqui pertinet etiam ad philosophos: ornate atque eleganter di-Cere , non item . Inepti profecto habendi qui de litterula , de vocula vitilitigant: Demosthenes enim ob hujusmodi quisquilias reprehensus, ajebat, non in eo positas esse Graeciae sortunas. Satis est si corpus ipsum orationis Latinum sit, atque ab intelligentia communi non abhorreat et servandae tamen & adhibendae voces quas appellant rixae sunt enim Verba quaedam propria

Theologorum , Philosophorum, Dialecticorem ,

312쪽

rum , Geometrarum, Rhetorum, Μusicorum , singularum denique artium & disciplinarum, quae ullo modo immutare non liceat . Unaquaeque ars utitur Vocabulis populo incognitis , usitatis sibi. Quando autem potissimum novae fingendae sint VoceS, Propter egesarem linguae, o rerum novitatem ζquae reS nonnumquam necessaria, at semper eum periculo conjuncta est , alio tempore docebimus. Hos interea paedagogos rideamus qui philosophi aut rhetoris naevos aliquos pulchro corpori inspersos notare non desi

ro , si diis placet , statum, gestum, Vultum , Vocem , screatum; capillum, paenedixerim , anulum , & chirothecas dicentis calumniati : de rerum ponderibus judicare nescientes , ut rustici solent , sed in solis

nugis considerandis occupati. Nonne rideretis qui oratorem laudaturus , assirmaret,

bene vestitum esse in dicendo λ aut si quis de senatore gravissimo concionem habente, subraucum videri sibi , sancte dejeraret quemadmodum olim Catullus eum risit qui Licinium Calvum , brevis hominem statuis

rae , Verum eloquentissimum, perorantem audiens , Dii magni , salaputium disertum Z in

313쪽

xs8 PRO LITTERIS HUMANIORIBUs

corona exclamavit . Hoc genus hominum levissimorum & otio abundantium ludere, ut libuerit, atque ineptire sinamus. Utunis tur scilicet audacia pro sapientia: sic enim edocti sunt . Nos propositum alacres uringeamus . Perendie , auditores, frequentes adeste: ego, quod ad me attinet, cultum orationis modicum Christianae veritati conistrarium non esse, planum faciam. JO

314쪽

JOANNIS ANTONII

PRO LITTERIS HUΜANIORIBUS ADVERSUS EARUM CONTEAEITORES ORATIO TERTIA HABITA IN GYMNASIO PATAVINO

III. Idus Martias Anno Μ DCCXXXVII.

Ο N paucos ad hominum perniciem rhetorica, & reliquis bonis artibus abuti, certum atque eXploratum est. Ut enim qui probitate ac sapientia Deum optimum Μaximum , quoad licet mortalibus, imitantur, ex malis etiam rebus haud contemnendas utilitates atque uberem virtutis materiem colligere noverunt, eas nimirum Vel

315쪽

oo PRO LITTERIS HUMANIORIBUs vel emendantes , vel sustinentes, vel magna cum gloria superantes t ita improbi, avari , libidinosi, crudeles, ac reliqui omnes qui ossicio neglecto cupiditatibus indulgent , etiam quae suapte natura bona sunt atque utilia , corrumpunt saepenumero misereque depravant. Audite Ovidium lib. a. Tristium: f

Nil prodes, quod non laedere possit idem. ne quid utilius Z s quis tamen urere reflaComparat, audaces inseruit igne manus. Eripit interdum , modo dat medicina salutem ἰQuaeque juvet, monserat, quaeque si her

ba nocens .

Et latro , cautus praecingitur ense viator .

Ille sed tu ias, hic sebi portat opem .

Discitur, innocuas ut agat, facundia, caussas . Protegit haec sontes, immeritosque premit. Ad quos igitur pertinet cavere ne quid civitas.& respublica detrimenti capiat, ii legitimum & innoxium rerum usum praeseri here debent, non res ipsas abjicere, & ab hominum commercio separare . Ignem diligenter custodiunto , ac finibus coercentor necessarium enim est ignem esse in civitate , quamquam ex igne damna plurima &ingentia non raro accipiuntur. quod quum

316쪽

ORATIO TERTIA. go Ievenerit, negligentiae hominum potius, quam

ipsius elementi naturae tribuendum est. Μedici sunto, circumeunto, lectulis assidento, artem salutarem caste & cum fide tractan-LO . Non autem medicinae culpa erit , si quis sorte ex medico Veneficus exsistat . Neque artificis vitium in artem ipsam temere transferendum est . Μilites , principum satellites, viatores etiam arma capiunto. Vim vi repellere licet: hostes, latrones , serae hominum vitae insidiantur. Praesto sit bonis unde a malorum impetu se, sua , suosque defendant. Eodem pacto adolescentes rhetoricam artem discunto, caussas in soro agunto , innocentes tueantor, sceleratos accusanto , profutura suadento . Expedit esse rhetoricam inter cives, ut quae

Vera atque utilia sunt , ne illa pravis judiciis evertantur, neque a falsis & iniquis hominibus opprimantur. Est enim regium, liberale, munificum, ut Crasso Videtur apud Ciceronem libro I. de Oratore, opem serre supplicibus , excitare afflictos , dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate. Praeterea cohortari ad virtutem , a vitiis reVocare , vituperare improbos , laudare bonos, cupiditatem frange-

317쪽

3oa PRO LITTERIS HUMANIORI pus

re , maerorem te Vare . Popularis haec di. cendi ratio necessaria omnino est , quae communibus & probabilibus argumentis utitur in persuadendo. Sunt enim saepius apud imperitos & disciplinarum rudes verba facienda, qui tenuem & aridam orationem, a scientia prosectam , minus percipere possunt: & iccirco studium & operam exercitati oratoris requirunt , qui res perceptu difficiles facultate dicendi ad communem intelligentiam traducat . Deinde utilis est rhetorica quia docet in contrarias partes disputare ; non ut ipsi nobis adversemur,& ex eodem ore, ut Satyrus ille in Apologo , calidum & frigidum emittamus: veis rum ut Vitiosas adversariorum rationes discernamus & resellamus . Postremo expedit , seipsum oratione posse defendere: quemadmodum enim turpe est, se robore corporis tueri non posse, quod ignaviae ac timiditati tribui solet; ita contemnendus est cui ad suum jus propugnandum nulla est in oratione defensio . immo tanto magis hoc turpe videri debet, quanto magis oratio propria hominis est, quam usus corporis , quod nobis est commune cum belluis. Male sit autem veteratoribus & sceleratis

318쪽

o RATIO TERTIA. 3οῖtis illis qui re optima pessime utenteS, eam

apud vulgus infamant . Sunt ἄθεοι quidam homines, vel ἐπρολοι, qui vires eloquentiae omnes , his praesertim temporibus, eo Conserunt, ut religionem labefactent, justitiam & honestatem funditus evertant , libidines doceant, monstra opinionum, & insana multa proserant, ac Verborum lenocinio commendent . In hos impios & male seriatos leges insurgant gladio ultore: Cominburantur atque igni aeterno damnentur hae librorum pestes : exscindantur nequissima germina: eluantur hae macular, si fieri potest , & genus humanum ab hac labe exis

purgetur : ceterum eloquentia ipsa retineatur ; & ob eam caussam potissimum retineatur , ut facilius pessimis nebulonibus obviam ire , ac dirae factionis impetum frangere & debilitare possimus . Non enim Christianae religioni, vel Divinarum Litterarum tractationi & interpretationi, rhetorum aut poetarum facultas contraria est.

Primum scilicet; quod etiam superiore schola monuimus; omni apud populum verba facturo , omni caussi dico , omni scriptori, quibus publica utilitas audientium aut legentium proposita sit, verbis propriis utendum est,

319쪽

gο4 PRO LITTERIS HUMANIORIBUs definitis, perspicuis ; non barbaris, Vagis ,

obscuris. Quomodo autem hujusmodi verba eligantur, quae sit eorum germana significatio , politiores litterae ostendunt . Deinde ornatus etiam paullo splendidior, ubi tempuS, locus, argumentum postulaverint, mire convenit rebus diqinis. Rerum enim sublimitati splendida verba & electa , non humilia & de trivio sumta, accommodatas esse videntur . Quis ferat regem vel senatorem libenter vinitorum aut messorum verba usurpantem Nonne templa magnifica , statuis, pictusis, egregiis operibus oris nata , Deo colendo erigimus λ nonne aureis vasis & argenteis fit res divina λ nonne alistaria & sepulcra Μartyrum e Pario maris more, Lunensi, Numidico, Thasio, Carystio, Lacedaemonio construere solemus nonne holosericis & auratis vestibus induuntur sacerdotes 8 Arca olim Foederis intus &extrinsecus auro tota cooperta erat . Cur igitur in tanta ornamentorum Varietate quae

ad rem divinam faciendam, ad sestos dies agendos, ad supplicationes, ad cetera quae sunt religionis, adhibentur, sola verba placebunt incomta, barbara, ad fgnificandum inepta , male disposita , nulla honorum scri

320쪽

ORATIO T E R T LA. I ros scriptorum auctoritate probata λ nisi . ut M. liquorum inscitiae atque ignaviae faveamus qui quum vix idonei grammaticorum discipuli esse posse videantur, tamen illotis manibus in Prophetarum ac Τheologorum adyta irrumpunt, nulla Historiarum & Antiquitatis notitia imbuti , & a litterarum praesidio omnino imparati . Hi vero cum doctissimis viris imparem pugnam suscipere

non Verentur , eos assidue criminantur, eloquentiam , profanam historiam , poesim, Graecae Latinaeque linguae studium contemnunt atque irrident i -in hujusmodi accua sationibus eloquentia quadam sua, nimirum putida & agresti , utentes . At quae tandem argumenta proserunt, ut malam caussam tueantur Primum ajunt, Divinos Veteris ac Novi Foederis Libros inornato &simplici stilo conscriptos esse et abhorrere

Prophetas & Apostolos ab inani strepitu

verborum : Veritatem apud illos propria vi& facultate consistere', non adminiculis a. liunde quaesitis . Debere propterea Virum Theologum, vel Divinorum Oraculorum In terpretem , ampullaS Omnes projicere , clinstum eloquentiae aspernari , . cultum oratiinnis , & quicquid artem olet , scriptoribus

SEARCH

MENU NAVIGATION