장음표시 사용
281쪽
a66 LI AER DE UTILITATE liceantur; incredibile est quam multa ea-nenda suscipiant quae minime sunt poemati
accommodata; in quas angustias compellantur , quae monstra opinionum exponant , quantum levitatem suam & vecordiam proodant. Sed videlicet pulcherrimae artis corinruptores , populi judicio confidunt, qui plerumque audaciae favet, loquaces Vero putaCesse sapientes. Nimirum est hoc unum e
saeculi nostri vitiis vel maximum: quod a neglectione severiorum studiorum, a praepostera simulatione philosophiae, ab otio , ab ignavia originem ducit. Si enim linguae ossicium praevertat cogitationem , sturnOS , picas, & psittacos loquendo imitabimur, &nihil umquam proseremus dignum auditu, nedum immortalitate . Μemini me legisse aliquando horum carmina scripta: omnia in illis incomta, barbara, puerilia erant, mnia iratis Μusis nata: quae scilicet docto. rum aures praeterlabi sortasse possent, oculorum judicium sustinere certe non possent. Toto igitur pectore prius cogitandum est
quam verbis utamur: lingua enim cogita. tionum interpres nobis a natura data est;
neque aliquid turpius aut ineptius levi ataque odiosa loquacitate. Fateor quidem li
282쪽
po ETICES. CAPUT XVI. as bentissime, celerrimos esse in quibusdam motus animorum: sed iidem tamen qui ob singularem ingenii praestantiam, ex tempore haud pessime dicunt, emendate magiS, pure , Ornate, denique utiliter dicerent , si tempus & diligentiam ad cogitandum ac eis ligendum sumere vellent. Recte igitur in Epithalamio Catullus:
Non facilis nobis, aequales, palma parata es. picite , innuptae secum ut meditata requirant. Non frustra meditantur: habent memorabile
Nec mirum , tota penitus quae mente laborent. Nos alio mentes, alio divisimus aures. Jure igitur vincemur. AΜAT victoria curam.
Μiferum profecto est , homines acutos inveniri qui bonam mentem, bonas horas, gravitatis opinionem, plausibus popelli &mulierum, nihil in hoc genere nisi volubilitatem linguae aestimare scientium, impari
sane pretio commutare non Vereantur.
Ovidius quidem tanta scribendi carminis facultate valuit, quod ipse de se testa. tur , ut numeri ac pedes ei scripturo aut pronuntiaturo sponte sese offerrent. Hoc nihilominus naturae bonum, quo poeta maXimus intemperanter abusus est, vitio illi ver
283쪽
168 LIBER DE UTILΙΤΑΤΕ tunt Critici doctissimi. Unius Fabii Quinctiliani testimonium proferam . Hic libro I o. Institutionis Oratoriae capite I. Ovidium lascivum in Heroicis appellat , m nimium amatorem ingenii sui. eumdem in Elegia quoque lascivire ait: propterea in eo genere Tibullo ac Propertio palmam concedere ,
qui pressi magis , tersi, & castigati sint rΜedeam tamen Ovidii Tragoediam, quam injuria temporis amisimus, o tendere, quan tum vir ille praesare potuerit , si ingenio suo temperare, quam indulgere maluisset . Novimus etiam , Papinium Statium in Epistola ad Stellam Patavinum, qua illi mittit primum librum Silvarum, de versibus gloriari celeriter scriptis: qui melior fortasse poeta fuisset si ubertatem ac luxuriem ingenii severiore stilo depascere voluisset. Quae enim cito nascuntur, cito etiam, ut flosculi, decidunt: diu parata & concepta, permanent, atque immortalitati mandantur. . Non negaverim tamen, doctos & ingeniosos homines versibus ex tempore fusis, animi gratia nonnumquam jocari. Hujus rei testis locuples Catullus Carmine ueo. Licinium Caluum poetam & oratorem sic allocutus:
. Hesterno , Licini , die otios
284쪽
ΡΟΕΤICES. CAPUT XVI. 26sMultum lusimus in meis tabellis,
Ut conisnerat esse e delicatos Scribens versiculos uterque noserum , Ludebat numero modo hoc, modo illoc, Reddens mutua per jocum atque vinum.
Sed aliud omnino est ludere , atque ex versibus qualibuscumque oblectamentum &solatium quaerere, aliud eos in maxima laude ponere , atque hoc uno poetae nomen, ac gloriae perpetuitatem sperare . Non numero, sed pondere carmina aestimanda sunt:
neque Crispinum illum imitari oportet, de quo lepide Horatius Satyra 4. libri I.
Crispinus minimo me proυocat o Accipe , s vis , Accipe jam tabulas e detur nobis locus, hora , Custodes e videamus, uter plus scribere possit. D; bene fecerunt, inopis me quodque pusili Finxerunt animi, raro perpauca loquentem . At tu conclusas hircinis follibus auras, Usque laborantes, dum ferrum emolliat ignis,
Zeuxidis potius meminerimus , qui quum lente admodum pingeret, ajebat se pingere aeternitati: ac P. Virgilii curam & diligentiam aemulemur, qui, teste Donato in Vita ejus, quum Georgica scriberet, opus il
285쪽
lud admirabile omnique ex parte persectum, plurimos quidem versus horis matutinis quotidie meditabatur, & servo suo librario dictabat; reliquo autem die toto accurate re tractabat, & ad paucissimos redigebat: dicens non absurde, se ursae more carmen parere , ac lambendo demum effingere . Quicumque igitur poeseos pulchritudine ducimini , adolescentes liberaliter educati, praecepti Horatiani memores A. P. V. 292.
- - - carmen reprehendite quod non
Multa dies o multa litura coercuit, atquσPerfectum decies non casigavit ad unguem . Existimo, aut ego valde fallor, hoc toto libro me satis ostendisse, τίνος ἔνεκα Θαυμα ιν ανδρα ποιητό- , quamobrem videlicet
aequum sit admirari poetam, & quae solidae
utilitates ex poetarum studiis colligantur. Puto etiam, me reprehensoribus atque inimicis artis hujus nobilissimae satis respondisse , eorumque argumenta quam sint levia , infirma, stuporis ac malevolentiae plena , declaravisse . Nemo fere poeticam odit
nisi qui ad illam ineptissimus natus est: iisque tantum poetae suspecti atque invisi sunt, si Horatium audimus Satyra 4. librii. qui maximis vitiis laborant , avaritia
286쪽
POETICE S. CAPUT XVI. et I puta, ambitione , libidine, crudelitate.
Omnes hi metuunt versus, odere poetam . secum enim ita cogitant :Faenum habet in cornu e longe fuge. dummodo risum Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico. Et quodcumque semel chartis inleverit , omnes Gesiet a suruo redeuntes scire lacuque, Et pueros, m anus -
. Vos igitur omnes qui laudem, qui gloriam , qui nominis immortalitatem specta. iis, quos non turpe lucrum, non Vulgi opiniones , non exempla deditorum ventri ac turpissimae parti Corporis, a recta viri tis & honestatis via deflectere ac revocare possunt; pergite animo quo coepistis, excelso nimirum & magno, studium hoc liberalissimum in dies magis amate , ad summa quaeque contendite, neque labori neque exisercitationi parcentes , voces ac rumusculos imperitorum & barbarorum hominum conis temnite atque irridete. Sinite illos in rebus brevi tempore interituris occupari, sinite opes quaerere omni ratione : deinde quaesitis vel non uti , vel ad superbiam,& libidinum intemperantiam abuti. Hortos illi amoenos conserant, arbores in quincuncem '
287쪽
a a LIBER DE UTILITATE cem disponant , aedes hab;tent sumtuosas, villas magnificas, eas egregiis artificum operibus, signis, tabulis pictis exornent, ut nihil in iis vile & abjectum sit praeter do minum; praedia praediis adjungant , serVos,
mancipia, equos, canes venaticos alant, ipsi vecordeS, meticulosi, vino, crapula , somno sepulti, ab omni sapientia & doctrina impa. rati, prospero statu fortunae inflati atque in. lentes, adverso fracti & desperantes , mortis horrore perfusi; quae nimirum bona illis omnia quibus inaniter efferuntur, pro pediem sit ereptura, perpetuaeque oblivioni cum ignotissimis capitibus traditura. Unus
quisque vestram , rei poeticae studiosi, locupleti confidenter dicat quod olim Hora tius Grospho Ode x6. libri a.
greges centum, Siculaeque circum
Mugiunt vaccae I tibi tollit hinnitum Apia quadrigis equa I te bis Afra
Murice tinctae Vesiunt lanae e miti parva rura, σSpiritum Grais tenuem Camoenae Parca non mendax dedit, oe malignum
Vos enim poetica disciplina excolenda , praeter famae celebritatem, honestam DELE
288쪽
indoctorum emendabitis, ORATORI IE arti &litteris universis adjumento atque ornamen to eritis. Non habebit, fateor, operi vestra patria quae vos genuit , pulchras porticus , aut basilicas, aut ampliora vectigalia i sed habebit quod longe pulchrius ac
utilius est cives frugi , modestos, continentes , ad virtutem idoneos r habebit bonam existimationem apud exteros, splendorem, gloriam, dignitatem. Nolite igitur Vereri, ne oneri aut probro civitati vestrae sitis . Verissima sunt illa Propertii Elegiarum libro 3. Nam neque Dramidum sumtus adsidera ducti, - Nec Joυis Elei caelum imitata domus , Nec Mausolei dives fortuna sepulari
Mortis ab extrema conditione vacant.
Aut illissamma , aut imber subducet honores gAnnorum aut ictis pondera victa ruent. At non ingenio quaesitum . nomen ab aevo Excidete ingenio sat sene morte decus. Quoniam vero poetis, mediocribus esse non licet: optimorum autem exiguus semper numerus fuit; propterea non eos tantum
hortor ad laudem capessendam qui praecla-.rum aliquid hoc in genere conati atque eias fice.
289쪽
s 4 LIB. DE UTIL. POETIC. CAP. XVI. ficere possunt: sed eos etiam qui non poetae quidem esse volunt, verum eo contenti sunt. si poetarum lucubrationes legant ac
pen uν intelligant; si de hujusinodi studiis recte ac subtiliter judicent ; si legitimum
carminis sonum digitis & aure calleant . Etenim omnes artes, ut ait Cicero pro Archia , quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum , cognatione quadam inter se continentur. Nemo igitur jure VOS reprehenderit, quicumque etiam in gravioribus disciplinis multam operam ponitis , nemo vobis succensebit date mihi veniam, ut cohortationem hanc inam veriabis Μ. Tullii concludam , ex eadem ora tione pro Archia petitis ) s, quantum M.teris ad suas res obeundas, quantum ad fisos dies ludorum celebrandos , quantum ad alias voluptates , ad ipsam requiem animi σcorporis conceditur temporum e quantum alii tria buunt tempesivis conviviis, quantum denique
ales , quantum pilae ἰ rantum ipse vobis ad Me studia recolenda sumberitis.
290쪽
PRO LIHERIS HUΜANIORIBUS ADUERSUS EARUΜ CΟΝΤΕΜ TORES GRATIONES TRES