장음표시 사용
292쪽
ADVERSUS EARUM CONΤΕΜ TORES ORATIO PRIΜΑΗABITA IN GYMNASIO PATAVINO
VII. Idus Martias Anno Μ DCCXXXVII. RAUE crimen , ac Vetus
querela est , qua nonnulli, sive imperiti, sive maleVoli , sive ignavi, eas disci plinas oppugnant quae diis
cendi rationem tradunt quum vel amicis clam insusurrent, vel elisiam in publico aperte clamitent, non esse
in iis cognoscendis diutius immorandum; sed potius contemni eas & abjici oportere rS 3 non
293쪽
, 8 PRO LITTERIS HUMANIORIBUs non solum quod ad studium veritatis nihil
conserant , Verum etiam quod bonis mentibus tenebras & caliginem offundant. Grave , inquam , crimen, sed falsum; quod propterea nobis omni ope , omnique contentione refutandum, & a jugulo , ut ita dixerim , pulcherrimarum artium depellendum est. Videamus primum hodierno die, quomodo calumniam suam proponere , quibusque argumentis probare & confirmare conentur: deinde biduo quod sequetur, telis eorumdem occurremus, quae prosecto dici vix potest quam levia 3c hebetia sint. Adversantur igitur , si illos audimus , hae litterae quae politiores & elegantiores appel- Iari solent, principi rerum humanarum philosophiae , qua nihil melius, nihil majus, nihil augustius a diis immortalibus est hominum generi concessum. Nam disciplinae hujusmodi versantum plurimum in copia , orna-Tu , elegantia sermonis: de verbis ac de figuris verborum sollicitae sunt e numerum, ambitum , concinnitatem , similesque nugas alias consectantur : quum ad philosophum eontra pertineat res ipsas persequi, non verba , & quid potissimum, non quomodo dicat, considerare. Bonorum porro ingeniorum, &ad
294쪽
ORATIO P M I Μ Α . a stad summa quaeque factorum ea certissima n ta est , veritatem lucemque sententiarum, non offucias ac praestigias orationis amare. Ex adverso, qui nullam philosophiae, vel parvam & indiligentem operam dederunt , quum a veritate abhorreant, .neque boni viri esse, at solum videri studeant , lucro potius& honoribus inhiantes , in eo plerumque sunt occupati , ut comta & fallaci oratione plebeculam decipiant , hominumque ju- dieia a recto abducant , misereque depravent . Cupiditatibus enim auditorum blandiri instituerunt , Sc si quae vitia in ipsis
fuerint, ea mulcendo potius severe, quam urendo & secando curare .. Nam quid opus teneras mordaci radere vero Auriculas p ait Persius Satyra I. Videmus autem, non sis.lum agrestes homines, qui plerumque intelligentia sunt destituti , sed etiam in urbe
natos educatosque, verum indoctos & disci. plinarum expertes , loquacium & eallido. rum praedam esse . Quemadmodum enim hamo praetentam escam devorant pisces, ea. que ratione capiuntur ; ita in foro judices , vel in concione cives lenociniis verborum illecti mirifice in fraudem inducuntur , ut & sontes absolvant, & innoeentes damnent
295쪽
18o PRO LITTERIS HUMANIORIBUs& profutura civitati aspernentur, & noctis tura amplactantur : quorum malorum omnium caussa , radix , & origo sunt nequam oratores, sapientia quidem omni carentes , at fraudium omnium & praestigiarum peritissimi Tanta vis est in Ornatu atque elegantia Verborum. Omisia enim solidi magis admirantur , a
Inversis quae sub verbis laritantia cernunt, Heraque constitutini quae belle tangere possunt Aures, m lepido quae sunt sucata sonore. ut recte animadvertit Lucretius lib. I. de Rerum Natura. Horum locutulejorum p ventum uberrimum tulit olim Vetus Gratiacia , qui umbram corpori , Verba rebus , fictionem veritati praeferrent: qui quum ni
hil solidi ab ineptis magistris didicissent,
omnia tamen se scire gravi supercilio, magnoque cum fastu profiterentur: quamquam& nostro tempore illorum aliquae propagines reliquae sunt . Hi Sophistae appellabaniatur , in eo scilicet praecipue occupati , ut mendacio rem parerent atque existimati nem, inserioremque caussam superiorem diώcendo essicerent : cujus etiam rei viam &artem se tradituros adolescentibus . discendi
296쪽
ORATIO PRIMA. agr cupidis, pollicebantur . Iccirco in honoroe magno apud Graecorum vulgus suerunt Go gias Leontinus, Hippias Eleus , Polus Agrigentinus, Thrasymachus Chalcedonius, Protagoras Abderites, Prodicus Chius; ut plures alios omittam . Qui omnes populari
judicio freti , suaque arrogantia subnixi , quid i veri germanique philosophi de ipsis
existimarent, nihil pensi habebant, eorumque inimicitias facile admodum sustinebant. Contra , virorum sapientium oratio sinu. plex, graVis, pressa, & ab inanibus orna mentis nuda est , circumcisis omnibus quibus, tamquam supervacaneis, immo noxiis, non indiget veritas. Et . quemadmodum loquacitas , & orationis deliciae , haud leve stultitiae argumentum est; quod muliercularum exemplo confirmari facile potest : ita verborum paucitas, & sententiarum pondus, ingenii, doctrinae, sapientiae e κηροον haberi debet. Huc pertineti dictum i illud Theocriti Chii de Anaximene, futili & nugaci
λαγμος . Incipit verborum quidem sumen, sed mentis gutta. Nonne manifesta 'insania est, sententias pulcherrimas, gravissimas, utilissimas, minime probare, quae non illustrium sele-
297쪽
selectorumque verborum suco & pigmentis commendentur ut si quis quum siti ardentisinsma excrucietur , frigidam tamen, nisi in aureo poculo apponatur, fastidiat, Sc pr eul abjiciat Huic porro & oratorum &auditorum dementiae maxime infestus fuit Socrates ille Sophronisci filius, Platonis magister, ab Apollinis oraculo mortalium sapientissimus jure ac merito appellatus: quidum Vixit , perpetuum cum Sophistis bellum gessit , eorum fallacias detegendo, animos & arrogantiam obtundendo . Neque Socrates unus, morum severitate, vi.
taeque duritia insignis, ab his dicendi coris ruptelis abhorruit : sed etiam quis crederet Epicurus, magnus ille voluptatis praeco & defensor , nullam eruditionem esisse duxit nisi quae beatae vitae disciplinam juvaret : quamobrem a poetis evolvendis rhetoribusque abstinebat ; in quibus vide- Iicet nullam scilidam utilitatem , solamque puerilem delectationem esse arbitraretur . Quod si ab humanioribus litteris in philosophiam, & qualecumque studium verita.
tis tot ac tanta detrimenta profluxerunt non minorem, immo longe maximam, ininquiunt , labem ex iis contrahere potest Chri-
298쪽
ORATIO PRΙΜΑ. agrChristiana veritas, cui praecipue nos omnes dare operam debemus. Profecto si cum Platonis , Aristotelis, aut Μarci Tullii voluminibus Divinae Litterae comparentur, sti- Ius earum inornatus & rudis videri potest: abhorrent enim Sacri Scriptores a nitore illo & munditia orationis qua profani delectantur e neque in singulis verbis pensitandis occupati sunt i neque paria paribus reserre curant et neque ambitus affabre factos; aut clausulas apte cadenteS Con sectari solent. Ineptum enim esset, atque argumenti severitate alienum , res verbis
posthabere, & ad populum exquisita nimis
dictione uti . Quum enim docendis omnibus , & omnium moribus emendandis Diis vini Libri accommodati esse deberent , iccirco populari sermone conscribendi suerant , ut etiam ab expertibus interiorum litterarum facilius intelligi possent. Quemadmodum igitur conchylia extrinsecus aspe. ra , informia , scabra, uniones & margaritas intus occludere consueverunt ; & in rupibus humano cultu vacantibus latent nobiles auri sodinae ; ita sub simplici atque
horridulo verborum cortice divina mysteria continentur. Propterea viri sanctissimi,
299쪽
α84 PRO LITTERIS HUMANIORIBUsqui jam inde a primis Ecclesiae temporibus
Libros illos ex Dei ore profectos comis mentariis explicandos susceperunt; maxime
vero Theologi Scholastici , qui sanam doctrinam deinceps tractaverunt ; id elegisse videntur scribendi genus quod a fastu oratorio, ut ita dixerim, quam longissime
abhorreret; ac , Verborum cura amandata ,& Grammaticis relicta , uni pietati ac Veritati perquirendae toto animo incubuisse. Nonne videmus ajunt hi nostrarum litterarum reprehensores ), Calvinum, Bezam , Castalionem, & reliquos hujusinodi homunciones , qui sanctissimam religionem a majoribus acceptam non abjecerunt solum, sed etiam scriptis infandis persecuti sunt , in eo elaborasse , ut comti, nitidi, elegantes, Ciceroniani denique in scribendo haberentur ut scilicet fallacis doctrinae venenum in animos hominum blandius instillarent, ac litteratorum plebeculae nullo negotio fuiscum facerent λ Id igitur ostendere potest, rhetoricae studium , rem esse periculi plenam : quae scilicet a piis vereque doctis contemnatur , ab impiis contra diligenter
excolatur , & permagno aestimetur . Neisque nos prosecto decet , qui Christiani
300쪽
oRΑΤΙΟ P R I M.A. 28sappellamur , nugis hujusmodi atque oblectamentis aures & animum dedere : si enim his diutius assueverimus, in id vitium incidemus quo vitio Ethnici olim laborabant , ut scilicet Divinorum Voluminum stilum fastidiamus, ac tamquam rudem &barbarum improbemus . Ut enim qui secundae mensae delicias , crustula, bellaria,& gulae irritamenta nimium appetunt, pa lato corrupto , solidiorem magisque salubrem cibum nonnumquam aspernantur; quae res bonae valetudini contraria est ; ita qui
rationis cultum ac nitorem, tamquam rem
maximi pretii, ubique requirunt, paullatim omnem veritatis gustum amittunt . Immo hic deliciarum appetitus eo progreditur, ut jam nulla si1t fabula, nullum lascivientium& delirantium ingeniorum portentum ac B-mnium, quod, si concinne ac polite eXp natur, depravatis hujuscemodi mentibus persuaderi non possit. Hoc verum esse ostendunt magna detrimenta quibus Christianam rempublicam hoc postremo tempore affecerunt eloquentes nonnulli homines, at pravis opinionibus misere imbuti , qui librorum pestes in vulgus ediderunt, ex quibus haec praeclara decreta hauriuntur: Nihil na
